REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Resolutio: Per mutationes specierum, quae non repugnant substantiae panis et vini, nulla nova substantia fit, quia manet Eucharistia, et ea manente accidentia sunt sine subjecto; facta tamen mutatione repugnante pani et vino, creatur a Deo substantia nova composita, cui conveniunt accidentia cor--rumpentia species, et rem optime explicat. Vide eum in Oxon. hic a n. 11.
Respondeo igitur ad quaestionem, quod de numero transmutationum, quae fiunt circa Eucharistiam, quaedam fiunt manente Eucharistia, et propter istas transmutationes non oportet substantiam redire, nec de facto per tales redit alia substantia, et hujusmodi transmutatio est loci mutatio, rarefactio et condensatio, et ultimo omnis alteratio talis, quae non repugnaret substantiae panis et vini, si ibi essent et in illis talibus transmutationibus et terminis eorum manet Eucharistia, et sub illis speciebus manet ibi corpus Christi, et manente ibi corpore non redit aliqua alia substantia; ergo a primo, in hujusmodi transmutationibus non redit alia substantia.
Item, in illis transmutationibus, quia non corrumpuntur accidentia, manent accidentia sine subjecto, et per consequens nulla substantia afficitur illis accidentibus; igitur nulla substantia redit, quia si rediret afficeretur illis, aliter frustra rediret; igitur.
Quaedam vero transmutationes si essent circa istas species Eucharistiae, et forent incompossibiles substantiis panis et vini, affectis illis speciebus; de istis dico quod licet cujuslibet talium motus vel mutationis termino repugnet esse Eucharistiae, non tamen est necesse ut redeat aliqua substantia, licet de facto semper redeat substantia, quando fit talis transmutatio. Probatio assumpti est, quia agens, quod potest in motum, potest et in terminum motus, si terminus non magis repugnet passo quam motus; sed agens naturale potest istas species alterare, ut experientia docet de facto, nisi dicatur quod solus Deus facit omnem actionem et transmutationem quae apparent ibi, quod non videtur probabile, et terminus hujus alterationis non repugnat passo, ut qualitas quantitati, quia non magis repugnat terminus alterationis ut qualitas contraria ipsi quantitati quam motus ipse, quia quantitas nullam qualitatem sibi determinat; igitur agens naturale potest in terminum alterationis, etiamsi quantitas existat sine subjecto: igitur propter terminum alterationis non est necesse substantiam redire.
Dico tamen quod de facto, facta tali alteratione circa species Eucharistiae, quae repugnaret, et esset incompossibilis substantiae panis et vini, si ibi essent, substantia redit propter dispositionem divinam, quae ita esse statuit, et veritatem Eucharistiae. Sicut enim Deus statuit illas species esse Eucharistiam, ita statuit nulla alia accidentia esse Eucharistiam; igitur agens potens inducere accidentia, et qualitates contrarias qualitatibus Eucharistiae, potest corrumpere Eucharistiam, et facere eam desinere esse. Sed Deus statuit in hoc solo Sacramento Eucharistia manere accidentia sine substantia; igitur in illo instanti in quo inductae sunt hujusmodi qualitates contrariae qualitatibus in Eucharistia existentibus per se, voluit Deus quod rediret per creationem substantia composita, cui talia accidentia convenissent. Unde in eodem instanti, in quo inducta sunt hujusmodi accidentia contraria prioribus, dat eis Deus conveniens subjectum, et hoc sine novo miraculo, quia eodem miraculo quo statuit accidentia, dum sunt in
Eucharistia solum, manere sine subjecto, voluit contraria accidentia inducta habere subjectum creationi conveniens.
Ad primum, cum dicitur quod quantitas habet modum substantiae, falsum est, nisi loquendo de modo negativo, qui est non esse in alio ; sed nulla habet modum positivum ut potentiam, qua de ea potest educi naturaliter forma substantialis, cum sit forma naturaliter posterior forma substantiali.
Ad secundum dico quod agens naturale approximatum illis speciebus potest naturaliter agere omnem actionem, quam posset agere circa illas, si essent in substantia. Sed ad hoc quod producatur substantia oportet necessario concurrere actionem divinam, qua creetur substantia, supplens vicem agentis naturalis et substantiae, et hoc non est novum miraculum, ut dictum est.
Ad tertium, concedo quod agens naturale necessario agat, et quod nec propter actionem suam, nec terminum actionis suae requirat aliud agens; sed hoc quod producat substantiam, requirit aliud agens supernaturale, et aliud quam naturam.
Ad quartum, concedo quod Deus sinit naturam agere tantum actionem, quae sibi potest competere naturaliter; sed quando accidentia sunt separata a substantia, non potest per actionem suam in productionem substantiae, quia non est ibi passum, de quo producatur, quod necessario requirit omne agens naturale; et ideo non sinit Deus naturam illam facere, quod non potest, et hoc facit per se ipsum, ut dictum est.