REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Resolvit transubstantiationem nulli creaturae esse possibilem, et solvit rationes in contrarium. Vide eum in Oxon. num. 30.
Quantum ad secundum articulum, an illa actio, quae sit conversio panis in corpus Christi, possit alicui alteri, ut principali agenti convenire. Videtur quod sic, quia quod convenit Deo non per principium infinitum, potest convenire creaturae; sed convertere panem in corpus, convenit Deo non per principium formaliter infinitum, utpervoluntatem, quae non est formaliter infinita; igitur. Quia si sic, tunc includeret omnem perfectionem universaliter Dei tam absolutam quam relativam, et ita voluntas sola esset pelagus aggregatum ex omnibus perfectionibus, quae sunt in Deo tam absolutis quam respectivis, quia illud aggregatum ex omnibus perfectionibus tam absolutis quam respectivis, solum est formaliter infinitum, ita quod si relatio non esset ibi, non esset totalis, nec infinita perfectio formalis.
Item, agens naturale potest illas species rarefacere et causare mixtionem aliorum cum illis, et illarum cum aliis, et per consequens illas alterare, quia mixtio est alteratorum unio, ex 1. dist. 8. * sed non potest mixtum generari, nisi alia substantia nova redeat; igitur per illam potest illa conversio fieri in substantiam non praeexistentem.
Quantum ad istum articulum, dico quod actione nullius alterius, ut principalis agentis, potest illa conversio totalis fieri, quia a nullo agente potest haec conversio principaliter fieri, nisi in cujus virtute activa est totale esse et non esse utriusque extremi; sed hoc solum contingit de virtute Dei activa, et nullius creaturae cujus est haec actio conversionis, ut principaliter agentis.
Item, si aliqua virtus creata posset sic convertere totum panem in totum corpus Christi, vel in non praeexistens, ut novam substantiam, pari ratione posset creare, quia in tali conversione totum producitur, sicut in creatione: sed non magis impedit creationem alicujus, quod producatur totaliter post aliud, quam si non produceretur post illud; nunc autem totum, in quod fit conversio, si produceretur, non post aliud conversum crearetur; igitur similiter crearetur, si totum converteretur in totum post aliud.
Ad primam rationem in contrarium, dico quod voluntas est formaliter infinita in Deo. Cujus probatio est, quia Deus formaliter est beatus in actibus intellectus et voluntatis; non autem esset formaliter beatus in actibus intellectus, nisi comprehenderet totaliter objectum beatificum, quod est essentia; sed essentia sua est formaliter infinita; igitur intellectus ejus, et actus, quo totaliter comprehendit, est totaliter infinitus; sed cum voluntas ejus amando comprehendat illud objectum formaliter infinitum, sicut intellectus intelligendo (aliter non esset voluntas ejus beata, si totaliter comprehenderet illud amando), sequitur quod voluntas erit formaliter infinita, et actus ejus formaliter infinitus.
Ad probationem, dico quod si non conveniret sibi illud, non minus esset infinita formaliter, nam relatio non est aliqua perfectio formalis, quia si sic, esset aliqua perfectio formalis in una persona, quae non esset in alia, quod non est verum. Et cum dicis, quod non est totalis perfectio in divinis sine relatione, dico quod si accipias totalitatem pro integritate perfectionum omnium extensive, verum est; et sic est idem dicere, quod nisi Deus haberet integre perfectiones, quae sunt in eo, tam absolutas quam relativas, non haberet totum quod est in eo. Si autem accipias totalitatem intensive, sic dico quod quaelibet perfectio essentialis in divinis est totaliter infinita, ut voluntas et intellectus, et sic de aliis, nisi enim quaelibet talis perfectio esset in se intensive totaliter et formaliter infinita, ex omnibus simul tam essentialibus quam relativis, non fieret unum infinitum, quia finitum finito additum non facit nisi finitum; nec relationes additae aliquid faciunt majus, quia finitum additum infinito non facit majus intensive, et per consequens relatio addita perfectionibus ? ssentialibus, non facit majus cum eis, quantum ad infinitatem. Vel ergo omnia ibi simul aggregata sunt finita, et per consequens relatio non facit infinitatem, vel aliquod illorum, cum quo etiam relatio non facit magis, cum sit finitum, vel non necessario infinitum.
Ad secundum dico, sicut prius in praecedente distinctione, quod agens per alterationem corrumpens illas species, et inducens contrarias, nullo modo inducit substantiam; sed Deus in fine alterationis sub illis speciebus, ad quas agit alterans alterando, inducit conveniens subjectum per creationem, et similiter si illae species agant in aliud, corrumpendo qualitates eis contrarias, non tamen possunt generare substantiam, quia accidens non potest esse immediatum principium generandi substantiam. Eodem modo dico hic, quod cum aliae species miscentur illis, aut illae species vincunt aut vincuntur, aut nec vincunt, nec vincuntur, sed sunt in quodam medio. Si vincunt, tunc dico, sicut prius de agente corrumpente aliud. Si vincuntur, dico sicut dictum est, quando aliud agens corrumpit illas species. Et eodem modo dicendum est, quod mixtum generatur, quia in fine Deus creat substantiam convenientem et conformem illis accidentibus.