REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Sententiam D. Thomae creaturam instrumentaliter concurrere posse ad transubstantiationem. Probat, quia accidens, ut substantiae instrumentum, producit substantiam; ergo a fortiori poterit creatura transubstantiam, ut instrumentum Dei. Antecedens patet, quia substantia non est immediate activa, et hoc probat dupliciter. Hanc refutat Doctor efficaciter et perspicue probans etiam substantiam esse immediate activam, de quo fusius in Oxon. a num. 34.
Quantum ad tertium articulum, an actio conversionis possit competere alicui alteri, ut instrumentaliter agenti ? Videtur quod sic, quia accidens potest esse principium generandi substantiam in virtute substantiae; igitur eodem modo creatura in virtute Dei potest esse instrumentum agendi actionem istam conversionis Antecedens probatur sic, quando aliqua sunt essentialiter ordinata, plus distat tertium a primo quam secundum, ut patet in pomo, ubi sunt substantia, superficies, et color, ubi magis distat color a substantia quam superficies; sed in creatura illa sunt essentialiter ordinata, essentia, esse et potentia; igitur magis distat potentia ab essentia, vel non minus quam esse ab essentia; sed esse realiter differt ab essentia; igitur et potentia: nulla igitur forma substantialis potest esse. immediatum principium agendi, sed per accidens, superadditum, scilicet per potentiam: ergo.
Item, secundo probatur idem antecedens sic: Quandocumque sunt duo actus ordinati, quorum unus non includit alium, non reducuntur in idem principium. Patet per Philosophum 2. de Anima text. 3. ubi vult quod actus distinguuntur per objecta, et per conse quens diversi actus reducuntur in diversa objecta, sicut in sua principia. Nunc autem abstrahere a materia, et concernere materiam sunt actu oppositi, quorum unus non includit alium; animae autem competit informare materiam, et dare ei esse, quia est actus corporis organici, etc. et hoc habet, ut concernit materiam. Intelligere autem competit, ut abstrahitur a materia, et unum non includit aliud, quia in puero anima dat esse materiae, et concernit illam ut corpus, non tamen est in illo ut principium actus intelligendi; igitur intelligere et dare esse materiae, non reducuntur in idem principium; sed anima secundum suam essentiam dat esse materiae; igitur ipsa sic non erit principium actus intelligendi.
Et cum arguitur contra eos, quod quodlibet absolutum potest separari ab alio, et per consequens, si principium intelligendi esset accidens absolutum, superadditum essentiae animae, posset separari, et tunc per se intelligere. Dicunt negando assumptum, quod non quodlibet absolutum potest separari ab alio, quia passio non potest separari a subjecto suo, et tamen est quoddam absolutum, quia subjectum cadit in definitione ejus.
Contra istud ultimum arguo sic: Passio superioris, licet non sit propria inferiori, tamen per se convenit ei, etsi non primo, quia quae per se, et primo insunt superiori, per se insunt inferiori, licet non primo. Patet in omnibus, de risibilitate respectu hominis, et habere tres respectu trianguli; sed quantitas est propria passio substantiae corporeae in communi, et sicut ista in communi non potest esse sine quantitate, nec alia substantia corporea inferior, et in speciali poterit esse sine quantitate, et per consequens substantia panis non posset esse sine quantitate, nec e converso quantitas sine substantia, quod est contra articulum fidei in Eucharistia.
Item, si subjectum non potest esse sine propria passione, hoc est propter aliquam necessitatem in subjecto respectu passionis, quae necessitas reducitur ad aliquam causalitatem; tunc quaero quam causalitatem habet subjectum respectu suae propriae passionis? aut habet causalitatem causae materialis, aut effectivam respectu ejus? Si habet causalitatem materiae respectu ejus, cum potentia et causalitas materiae sit potentia contradictionis, sequitur quod subjectum erit in potentia contradictionis respectu suae passionis, et per consequens potest esse et non esse sine ea.
Si dicas quod subjectum habet causalitatem effectivam respectu suae passionis, sequitur propositum dupliciter: Primo, quia tunc substantia, quae est subjectum, erit immediatum principium effectivum suae passionis et accidentis; vel oportebit ponere passionem ante passionem in infinitum. Secundo, quia omnem causalitatem causae secundae potest Deus supplere immediate; igitur potest dare esse per se passioni, ut sit sine subjecto.
Quod vero dicit subjectum cadere in definitione suae passionis, et ideo passio non potest esse sine eo, hoc non concludit, quia ex hoc sequeretur quod nullum accidens possit esse sine subjecto, quia secundum Philosophum 7. Metaphys. text. 4. in ratione vel definitione cujuslibet accidentis necesse est esse rationem substantiae.
Contra praedictam conclusionem, scilicet quod forma substantialis possit esse principium immediatum operandi, arguitur sic: Agens secundum quod agit, assimilat sibi passum; sed assimilat sibi passum, secundum formam substantialem; igitur per eam agit. Vel sic, eo per se aliquid est agens, quo per se sibi assimilat effectum; sed generans inquantum generans, per formam substantialem assimilat sibi genitum; ergo eo est principium generandi ipsum.
Item, instrumentum est tantum movens, quia motum; igitur si accidens sit instrumentum substantiae in agendo, non erit principium producendi substantiam, nisi quia motum a substantia, tanquam a principali agente illius speciei; et ita sequitur propositum, quod substantia sit immediatum principium movendi.
Et si arguatur contra eos, quod substantia et quidditas rei est primum objectum motivum intellectus: igitur substantia erit immediatum principium operandi. Dicunt quod illa est motio objectiva non realis, sed intentionalis.
Contra, illa motio est ad formam realem, quia licet non sit corporalis, est tamen realis et nobilior, quia spiritualius et verius ens, quam forma in corpore accidentalis: ergo ejus est aliquod principium activum reale, non nisi substantia rei. Aut si dicas quod phantasmata, quae sunt accidentia, movent in virtute substantiae, hoc non potest dici de Angelo, qui intelligit se per essentiam suam, ita quod essentia sua ut objectum immediate movet ad intellectionem sui ipsius.
Ad primam rationem dico quod si esse sit aliud ab essentia, tunc non est ille ordo essentialis, quia tunc prius intelligitur compositum esse per se ens et perfectum, quam esse sibi superveniat. Sed in illo priori, in quo intelligitur aliquid esse perfectum in se, intelligitur posse habere propriam operationem, aliter enim non esset perfectum, et per consequens tunc habet unde possit esse per se principium operationis; ergo principium operationis praecedit esse, si esse sit aliud ab essentia, et ita potentia est propinquius essentiae quam esse, quod est contra rationem ejus primam et contra veritatem.
Item, isti concedunt quod in virtute agentis naturalis vel generantis, est esse ipsius geniti, quia impossibile est a termino generationis separare esse in actu; sed per seternimus generationis est aliquid per se unum: ergo esse ipsius geniti est unum et idem cum essentia ipsius.
Ad aliud, quando arguitur quod dare materiae esse, vel concernere materiam, et abstrahere ab ea in operando sunt opposita, et ideo non possunt reduci in idem principium. Respondeo quod illa ratio, si concluderet, probaret quod nihil est principium effectivum alicujus operationis, quia nihil potest esse principium operationis, et dare esse secundum, nisi det esse primum materiae, vel subjecto: calor enim non est principium calefactionis in ligno, nisi prius det esse ei calidum, et tamen unus actus, vel unum esse ut primum non includit aliud esse, ut esse secundum, vel secundum actum, quia potest esse ignis calidus, et tamen non calefacere: igitur secundum illud dictum, unum est principium activum in universo, quod est falsum, quia tunc unum esset passivum in universo, cum sibi invicem correspondeant. Dico igitur quod illa propositio non est universaliter falsa, quia duo actus, quorum unus est primus, et alius secundus, et quorum unus dat esse primum, et alius dat esse secundum, universaliter reducuntur in idem principium.
Similiter est etiam falsa de duobus actibus secundis, respectu principii illimitati ad illos, quia duo actus secundi non includentes se mutuo, ut intelligere et velle, et hujusmodi, possunt esse ab eadem essentia animae, quod est principium activum ad illos et ad alios. Unde ista propositio nunquam est vera, nisi de duobus actibus primis, et tunc nihil ad propositum.
Additur secunda ratio: Creatura potest facere aliquam cognitionem de Deo; sed hoc majus videtur quam accidens producere substantiam in virtute substantiae; igitur.
Respondeo quod res extra intellectum et actum ejus ut cognitionem ejus, habet esse simpliciter, et non secundum quid, ut esse realiter existens: in cognitione vero habet tantum esse secundum quid, ut esse diminutum vel cognitum. Modo dico quod non sequitur: aliquid habet virtutem activam respectu rei in esse diminuto, et secundum quidi igitur habet virtutem respectu rei productae in esse perlecto, et simpliciter; et per consequens non valet, creatura potest facere cognitionem de Deo, quod est secundum quid; igitur accidens potest producere substantiam extra, quod est esse ejus. Similiter non valet, accidens potest facere cognitionem de Deo, quae est accidens in cognoscente; igitur accK dens potest facere substantiam, quia quodcumque accidens distat magis a Deo, quam quaecumque substantia, quae est ens minus perfectum. Sed nullo modo sequitur, accidens potest facere cognitionem de Deo, quae non excedit in perfectione perfectionem accidentis; igitur potest facere illud quod excedit perfectionem ejus, ut substantiam.
Quantum ergo ad istum articulum, dico quod nihil aliud a Deo potest proprie esse instrumentum respectu conversionis panis in corpus Christi, quia instrumentum, sicut dixi in prima quaestione hujus 4 . * non accipitur nisi duobus modis, vel ut illud quod attingit immediate effectum, vel finem principalis agentis, ut sigillum figuram cerae; et instrumentum isto modo habet actionem suam immediate circa effectum et finem principalis agentis, in eodem instanti in quo agens principale inducit quod intendit. Patet de sigillo, quod in eodem instanti habet actionem sibi propriam circa formam principaliter intentam, quando sigillans utitur eo, imprimens figuram ejus intentam, et illo modo dico quod verba consecrationis circa panem vel vinum, non sunt instrumentum conversionis illorum in corpus Christi, quia quando verba sunt, ut quando proferuntur, non est conversio facta, et quando est facta, non sunt illa verba.
Instrumentum secundo modo dicitur, quia disponit ad effectum vel finem principalis agentis, ut alteratio ad finem, vel formam substantialem, quae est terminus generationis, et dico quod nec isto secundo modo verba sint instrumentum respectu conversionis, nec aliqua alia alteratio, quia non est atteratio praevia ad illam conversionem, cum accidentia panis eodem modo se habeant inalterata post conversionem et ante; prolatio tamen verborum cum intentione debita ministri, possunt dici aliquo modo instrumentum conversionis de congruo, ut dispositio necessitans ad conversionem, sicut potest esse necessitas ex pacto et ex statuto divino. Deus enim pepigit cum Ecclesia, quod quicumque Sacerdos profert illa verba cum intentione debita, et aliis circumstantiis requisitis, faceret de congruo aliquid, ad quod infallibiliter et necessario sequeretur ibi esse conversionem substantiarum in corpus et sanguinem Christi. Unde eodem modo dicendum est hic sicut superius de Baptismo, et sacramentorum efficacia in universali*
Per dicta patet responsio ad primam et secundam rationem principalem, quae non sunt contra me, quia concludunt verum, quod non actione de genere Actionis fiat conversio illa, quia talis actio fundatur in motu, et infert ex se passionem in passum.
Ad aliud, dico quod in generatione non est totalis conversio totius in totum, sed tantum partialis, quia materia manet communis, et praesupponitur, sicut in aliis motibus praesupponitur ens per se perfectum et compositum; hic autem est totalis conversio totius in totum.
Ad aliud, dico quod licet agens naturale formare posset corpus Christi sub modo essendi naturali, et sub modo essendi quantitativo, non tamen sub modo essendi non naturali, ut modo non quantitativo, quomodo est in Eucharistia, et tamen corpus suum est quantum, ibi etiam existens.
Ad aliud dico, quod in Sacerdote requiritur intentio debita in proferendo verba consecrationis, quia proferre verba ista sacramentalia est actus humanus, qui necessario requirit intentionem rectam, vel non contrariam. Et sic concedo quod aliqua actio requiritur in ministro, ad hoc quod fiat conversio illa totius in totum; sed modo non sequitur, in ministro requiritur actio aliqua praevia, et necessario ad conversionem; ergo in ministro est actio conversionis; non sequitur, inquam, quia ista actio est a solo Deo efficiente, ut dictum est, et nullo modo a ministro, ut supra dictum est.