REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Primum dictum: Omnis et solus Sacerdos valide conficit, probat ex Luc. 23. et c. firmiter. Secundum: Non Sacerdos tentans conficere, irregularis fit, c. 1. et 2. de cler. non ord. sed ignorantia facti excusat. Vide Doctorem in Oxon. hic n. 10. et Scholium ibidem. Tertium: Ad licite conficiendum, ex parte ministri requiritur primo quod sit jejunus, de quo supra d. 8. q. ult. Quod autem ait de celebrandis duabus Missis in die Paschatis, adhuc vigebat consuetudo Missam sabbati sancti in nocte Paschatis celebrandi. Vide S. Thom. hic q. 2. quaestiunc. 4. Secundo, carentia culpae mortalis, de quo d. 9. q. un. Tertio, carentia paenae Canonicae, degradationis, suspensionis, interdicti, excommunicationis. Quarto, tempus debitum, scilicet non ante auroram, nec post nonam, et explicat quid sit aurora. Vide eum in Oxon. a a. 18. Quinto, requiritur locus sacer, lumen et ornamenta. Vide eum ibid. a n. 13. et Scholium ibidem. Celebrans tamen sine requisitis ex parte loci, et vestis, non fit irregularis, nisi scienter celebret in loco interdicto, vel in calice inidoneo. Vide eum ibidem, num. 17.
Respondeo quod ista quaestio vel potest quaerere de potentia absoluta Sacerdotis, vel de potentia ejus ordinata. Primo modo de potentia absoluta, omnis Sacerdos, et solus Sacerdos cum illis debitis circumstantiis positis in quaestione potest conficere corpus Christi, quia Christus dixit Luc. 23. Sacerdotibus: Hoc facite in meam commemorationem. Et quod laicus non possit, patet 1. ad Cor. 16. Panis, quem nos frangimus, id est, Sacerdotes, etc. Patet igitur, quod hoc est de jure Evangelico, non solum de jure positivo, et hoc expresse habetur extra de sum. Trinit. et fide Cathol. c. Firmiter, etc. Nullus potest sacrificium facere, nisi qui est ordinatus, et si attentat hoc facere, irregularis est, extra de Presbytero non baptizato. Ad potestatem ordinatam Sacerdotis, et ut licite hoc possit, requiruntur multa, aliqua ex parte ministri, aliqua ex parte loci, et aliqua ex parte temporis, Ex parte ministri requiritur amotio impedimentorum, et adjectio aliorum convenientium. Primum impedimentum, si non sit jejunus. De jejunio dictura est supra d. 8. q. ult. Aliquando tamen neque est culpa, neque paena, quia potest in die Parasceves assumere corpus Christi, ita ut prius intret stomachum vinum non consecratum, quam. corpus Christi, (et enim illo die non consecratur calix); etiam in die Paschae, et Natalis, potest bis uti, sed non censetur non jejunus pro prima. Ita communior opinio, licet aliqui velint debere praecedere primam Missam jejunium saltem sex horarum.
Aliud impedimentum est culpa mortalis peccati. De illo habetur supra dist. 9. de culpa Ministri.
Tertium impedimentum est poena spiritualis Canonica, degradatio, suspensio, interdictio, et excommunicatio major. Ista omnino impediunt libertatem exercendi officium et potestatem ordinatam,
Licet non potestatem absolutam. Et ignorantia juris non excusat Sacerdotem, quia in illis actibus, quos frequenter exercet, tenetur esse non ignarus Juris. Si est ignorantia facti, non crassa, non affectata, omnino excusat, ut habetur Extra de Clerico excommunicato, c. Apo stolico, et ponitur exemplum in Glossa de uno, quem excommunicasat Episcopus per litteram, qui si nescivit, et tempore clausae litterae administravit, omnino excusatur. Si autem sit excommunicatus excommunicatione minori, licet ministravit, non efficitur irregularis, licet Glossa dicat in contrarium, quia ubi non exprimitur irregularis, non habent glossatores potestatem infligendi irregularitatem; sed si est rumor, vel probabilis suspicio, debet eligere partem tutiorem. Requiritur etiam ex parte Ministri appositio convenientium, scilicet ornamentorum, ut habetur de consecr. dist. 1. vestimenta, dicitur ibi quod vestimenta Ecclesiae, quibus Deo ministratur, debent esse sacrata et honesta, quibus in aliis usibus non debent uti, quam in Ecclesiasticis, et Deo dignis officiis. Quae autem sunt haec vestimenta, exponit Innocentius de offic. Missae part. 10. cap. 10. Sunt, inquit, sex indumenta communia Episcopis et Presbyteris, scilicet Amictus, Alba, Cingulum, Stola, Manipulus et Planeta. In quibusdam tamen locis consuetudo obtinuit quod non oportet cingulum benedici, et sic non apparet quod non liceat uti cingulo non benedicto. De hora, sciendum quod in die Natalis Domini licet celebrare ante auroram, sed non in alio die. In aurora tamen licet, hoc est ante ortum Solis super hemisphaerium nostrum per unam horam aequalem, et quintam partem alterius. Nam aurora incipit Sole existente sub horizonte, per 18. gradus, qui sunt hora una, et quinta pars unius horae. Nam elevatio 15. graduum de Aequinoctiali est una hora aequalis, deinde tres gradus sunt quinta pars unius. Istud patet per Gerardum Cremonensem lib. decrepuscuUs. Et cavendum est ne ante auroram celebretur. Et potest celebrare usque ad nonam. Et debet habere respondentem sibi Amen, pro tota Ecclesia, sicut ipse orat pro tota. Ex parte loci possumus distinguere locum in locum proprie dictum, et in vas quod est locus mobilis secundum Aristotelem 4. Phys. text. 41. Ex parte loci proprie dicti requiritur amotio impedimenti, scilicet quod locus non sit interdictus, et requiritur appositio convenientis dispositionis, scilicet quod sit sanctificatus. Primum est simpliciter necessarium, quia celebrans in loco interdicto facit contra prohibitionem Ecclesiae, et per consequens non ordinate; secundum est necessarium, nisi casus necessitatis occurrat, et probatur per illud de Consecrat. dist. 1. sicut, ubi dicitur, non in aliis quam Domino consecratis locis, id est tabernaculis a Pontificibus delibulis, Missas cantare ac celebrare licet. Item patet capitulo sequenti ubi dicitur: Nullus Presbyter Missas celebrare praesumat nisi in sacratis ab Episcopis. Sed exceptio illa de casu necessitatis patet eadem d. cap. Concedimus. Istius etiam loci requiritur ornatus, scilicet lumen, ut dicitur Extra, de celebratione Missoe cap. ult. de eo qui sine igne et aqua sanctificabat, et sequitur: Mandamus quod officio et beneficio ipsum prives perpetuo. De loco autem mobili, sive vase, distinguo quod vas remotum est altare quod debet esse lapideum de consec. d. 1. Vasa propinqua sunt calix et patena, quae debent esse de auro vel argento, vel ubi paupertas cogit ad minus de stanno, sicut habetur de consecr. dist. Calix esse.
Ad primum principale, patet responsio in littera, quod Deus maledicit benedictionibus malorum, inquantum mali sunt, unde benedictio reddit sibi ipsi maledictionem, tamen efficaciam benedictionis habet respectu alterius; vel hoc est intelligendum, quando mali adulando benedicunt malis.
Ad aliud, quod sumere corpus Christi, est majoris fructus quantum ad utilitatem, quam conficere, tamen non est majoris potestatis.
Ad aliud de Laurentio et Sixto, quod si nunc sanguis esset dispensandus regulariter omnibus, possent Diaconi dispensare, quia dispensando sanguinem non tangunt, nisi calicem, ideo minus est quam dispensare corpus Christi. Nunc autem non dispensatur propter periculum effusionis, et propter scandalum, ne simplices crederent majores virtutes esse in duabus speciebus quam in una; sed posset dispensari sanguis, licet non celebraret.
Ad aliud, quod in duobus casibus potest Diaconus dispensare corpus Christi, et tangere, ut quando praecipitur sibi ab Episcopo, vel Presbytero, qui non possunt accedere; vel aliquo existente in periculo mortis absente Sacerdote sed laicus ex nulla necessitate potest tangere corpus Christi in quocumque casu.
Ad aliud ad oppositum patet.