Utrum in christo fuerit aliqua compositio animae et corporis.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod non fuerit aliqua compositio animae et corporis in christo.
Supra enim, dist. 2, probavit magister, quod nomine humanae naturae intelligitur anima et corpus; nec ita accipitur in christo sicut in aliis. Cum ergo in aliis hominibus accipiatur humana natura pro eo quod compositum est ex anima et corpore; videtur quod in christo accipiatur pro partibus non compositis.
Praeterea, Damascenus dicit, quod in domino jesu non est communem speciem accipere. Sed ex anima et corpore unitis consurgit natura speciei. Ergo videtur quod non fuerunt ad invicem unita in christo.
Praeterea, post ultimam compositionem non potest esse alia compositio. Sed ultima compositio in natura est animae rationalis ad corpus. Ergo si ista unio esset in christo, non posset sequi unio ad divinam personam.
Praeterea, anima non conjungitur carni nisi ut vivificet ipsam. Sed caro poterat vivificari ex unione ad ipsam vitam, scilicet verbum. Ergo non oportuit quod carni uniretur.
Sed contra, homo univoce dicitur de christo et aliis hominibus; alias non esset ejusdem speciei, nec per eum deberet satisfieri pro peccatis humani generis. Sed de ratione hominis, secundum quod praedicatur de aliis, est compositio animae et corporis. Ergo et in christo fuit unio animae et carnis.
Praeterea, corpus non est animatum, nisi anima conjungatur ei quasi forma. Si ergo anima non fuisset unita corpori christi quasi forma, fuisset corpus illud inanimatum; et ita non fuisset assumptibile.
Respondeo dicendum, quod unio animae ad carnem constituit rationem hominis, et omnium partium ejus; unde remota anima, non dicitur homo nec oculus nec caro nisi aequivoce, sicut homo pictus; et ideo si tollatur unio animae christi ad carnem ejus, sequitur quod non sit homo verus, nec caro ejus vera; quod est contra articulum fidei; et ideo haec opinio tertia non solum est falsa, sed haeretica, et in Concilio ephesino sub caelestino I Papa condemnata. Tamen ista opinio videtur ex eodem fonte processisse cum prima, scilicet ex hoc quod credebant omne compositum ex anima et corpore habere rationem hominis; et ideo, quia prima opinio posuit animam et corpus unita ad invicem, esse assumpta, coacta fuit ponere hominem esse assumptum, et christum esse duo. Haec autem opinio, ut hoc negaret, posuit animam et corpus esse assumpta non unita.
Secunda vero utrumque evitat, ut dictum est.
Ad primum ergo dicendum, quod non fuit intentio magistri dicere, quod per humanam naturam in christo significentur corpus et anima non unita; non enim quantum ad hoc assignat differentiam, sed quantum ad hoc quod humana natura in aliis consurgit ex omnibus quae substantialiter in ipsis sunt: in christo autem non, sed solum ex corpore et anima.
Ad secundum dicendum, quod Damascenus loquitur quantum ad unionem divinitatis ad humanam naturam, ex qua non consurgit tertia natura speciei quantum ad unionem animae ad corpus.
Ad tertium dicendum, quod compositio animae rationalis ad carnem est ultima in operibus naturae; sed compositio humanitatis ad personam verbi non fit operatione naturae, sed virtute divina.
Ad quartum dicendum, quod verbum vivificat carnem christi active, et non formaliter: et ideo requiritur anima, quae formaliter vivificet.