REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum ad deletionem peccati mortalis actualis requiratur necessario poenitentia ?
Alens. 4. part. quoest. 57. memb. 1. et 2. D. Bonavent. hic 2. part. art. 2. quaest. 3. Richard. art. 1. quaest. 1. D. Thom. quaest. 2. art. 2. et 3. part, quaest. 86. art. 2. Suar. tom. 4. disp. 9. sect. 1. et 2. Scot. in Oxon. hic quaest. 1.
Arguitur quod non, quia ad deletionem ejus non requiritur paenitentia, quod deletur sine paenitentia: talis est culpa mortalis actualis, quia statim cessat cessante actu; igitur, etc.
Item, homo offensus alteri potest remittere offensam absque hoc, quod offendens paeniteat; igitur similiter Deus, cum sit misericordissimus.
Item, quodnon solum non sit necessaria, sed quod non valeat ad relaxationem peccati mortalis, videtur per Augustinum in hom. super illud Matth. 5. Estote misericordes, loquens de damnatis post finem mundi, dicit quod tunc erit paenitentia, sed infructuosa; ergo pae nitentia non semper valet ad deletionem peccati.
Si dicas, imo quamdiu homo est in via et loco merendi, valet, sed non damnatis post mortem Contra hoc est illud Hieronymi de
paenit. d. 3. et ponitur in littera: Judae non valuit paenitentia, per quam scelus emendare non potuit.
Item, illud, per quod deletur peccatum mortale, oportet quod sit majus bonum, vel saltem aequalem bonitate, quantum est peccatum in malitia: sed malum quo offenditur Deus in peccato, est infinitum, quia secundum Anselmum, Cur Deus homo: Tantum est malum in peccalo, quantum est bonum quod offenditur per ipsum, quod constat esse infinitum, quia Deus; paenitentia non est bonum infinitum: igitur non est necessaria ad deletionem mali infiniti.
Contra, Hieronymus epist. 2. ad Demetriad. et ponitur in littera: Paenitentia est secunda tabula post nau fragium, sicut tota navis est prima tabula salvans hominem in mari et pelago tentationis hujus vitae a naufragio ipsius per peccatum mortale, ita post naufragium, secunda tabula navis, qua vitatur naufragium est paenitentia: igitur paenitentia est necessaria naufrago ad salutem.
Item, quod paenitentia valeat, probatur per illud Ezechielis: Si impias conversus fuerit a via sua mala et egerit paenitentiam, vita vivet et non morietur.
Item, Matth. 3. Paenitentiam agite, etc.
Item, quod sit necessaria, et quod sine paenitentia non remittatur peccatum, probatur per dictum Salvatoris, Lucae 13. Nisi paeniten tiam egeritis, simul omnes peribitis.