REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Posita explicatione justitiae actualis et habitualis, et d?plicis injustitiae his oppositae. resolvit peccatum habituale non esse aliquid reale derelictum ex actu, et praeter actum nihil remanere, quod verum est. Manet tamen ipse actus moraliter donec remittatur, et sic manens, est peccatum habituale. Quod vero haec sit mens ejus, patet, quia d. 21. q. 1. ait secundum Sanctos remissionem culpae distingui a remissione paenae. Vide pro hoc scholium hic ad n. 6. ubi ostenditur hanc esse mentem Doctoris.
Respondeo ad quaestionem, ubi quatuor sunt notanda. Primo, quid sit illud, a quo quis dicitur peccator, cessante actu peccandi, quia non semper actus manet, dum aliquis dicitur peccator. Si enim nihil remaneret in eo a quo possit dici peccator, ita posset dici innocens, qui peccat, sicut ille, qui non peccavit, et tunc non magis esset poenitentia necessaria isti, quam alii, quod est absurdum.
Secundo, videndum est quomodo illud, quod sic in peccatore remanet post actum, se habe?t ad paeninitentiam. Tertio videndum est quomodo se habeat ad paenam ? Quarto, ad quam paenam se habet, ad hoc quod deleatur.
De primo, sciendum quod peccatum secundum Anselmum de Conceptu virginali cap. 4. est formaliter injustitia, sive privatio, et carentia justitioe debitae, quae sibi deberet inesse. Justi tia vero duplex est, una habitualis, ut charitas; alia actualis, ut bona operatio elicta secundum eam, et recta. Non solum enim dicitur aliquis justus, quia habet habitum justitiae, quia sic existens in charitate, et semper dormiens, tantum esset justus, sed quia operatur conformiter inclinationi suae et regulae rationis rectae, quae est regula in actibus humanis. Nam unumquodque est bonum et rectum, quando conformatur suae regulae; et quoniam idem est susceptivum contrariorum, et toties dicitur unum contrariorum, quoties et reliquum, ideo dicitur injustitia dupliciter: uno modo injustitia habitualis, quae est carentia justitiae habitualis; alio modo dicitur injustitia actualis, quae est carentia et privatio operationis justae, ut quando elicitur contra inclinationem habitus justitiae, quae est regula sua, et contra rectam rationem. Injustitiam igitur actualem possumus vocare peccatum actuale, injustitiam habitualem peccatum habituale.
Non potest autem quis dici major peccator propter injustitiam habitualem, ut propter privationem et carentiam gratiae, vel charitatis, quia haec carentia, vel privatio non est magis, nec intensive, nec extensive in uno peccatore quam in alio, propter quam diceretur ille major peccator, quam alius; non magis intensive, quia ita privatur unus justitia opposita solum uni peccato mortali, sicut alius mille peccatis mortalibus, et ita damnatur pro uno sicut pro mille; nec magis extensive, quia tota gratia ita aufertur per unum, sicut per omnia.
Non solum igitur dicitur quis peccator a privatione gratiae, quia unus est major peccator alio, et dicitur magis facinorosus, et alius minus, sed propter aliud in eo, a quo quis dicitur esse peccator.
Item non potest esse, ut dictum est, privatio rectitudinis justitiae habitualis, nec privatio rectitudinis justitiae actualis, ut operationis justae, quia illa desinit esse desinente actu et operatione ista.
Et si dicas quod diceretur peccator ex aliqua dispositione relicta in anima ex operibus injustis et difformibus suae regulae et rationi rectae.
Contra, illa dispositio inducta et relicta ex actibus desinit desinente actu, nisi firmetur ex actibus sequentibus eam, ut fiat habitus, et per consequens, si aliquis diceretur esse peccator ex tali dispositione, ista desinente desineret esse peccator sine quocumque actu paenitentiae.
Unde igitur quis est peccator? Respondeo, uno modo potest dici quod licet in anima quae peccavit, cessante actu peccati non remaneat aliqua macula, remanet tamen reatus peccati ex peccato commisso, qui est obligatio ad talem paenam infligendam debitam tali peccato, qualem Deus vult pro illa infligi, et ista obligatio paenae infligendae sibi pro peccato est relatio realis fundata super animam obligatam ad solutionem hujus poenae, et non fundatur super actum peccandi, licet actus peccandi sit quoddam praevium illi obligationi poenae infligendae, non tamen fundamentum ejus, siout dictum est alias * de paternitate, quod non fundatur super actum generandi, sed super essentiam immediate, licet actus generandi sit quaedam dispositio praevia ad relationem paternitatis. Ita hic actus peccandi est quaedam dispositio praevia, ad quam sequitur relatio obligationis ad paenam infligendam debitam peccato, quod commisit contra legem divinam justam, et per talem paenam sibi inflictam pro peccato, quae dicitur paenitentia, absolvitur quicumque a reatu, et obligatione poenali pro peccato prius commisso.
Contra, ista obligatio ad solvendum paenam debitam pro peccato non est relatio realis, et posito quod esset realis, adhuc non diceretur ab ea aliquis peccator. Primum ostenditur sic: Illa non est relatio realis intrinsecus adveniens, quae non sequitur naturam extremorum: sed ista obligatio ad paenam infligendam, non sequitur naturam extremorum. Patet, quia anima eadem manente, et Deo, seu paena eodem modo se habente, non propter hoc anima eodem modo est obligata ad paenam, quia non ante peccatum.
Quod si sit relatio extrinsecus adveniens. necesse est sibi dare causam, per quam adveniat, extremis jam positis, sicut de ubi, et caeteris. Non enim potest esse respectus realis non sequens extrema posita, quin sibi ut termino, respondeat aliqua actio realis, sed istius obligationis non potest dari actio realis, nec agens reale; non enim anima, quia tunc anima peccando haberet duplicem actum vel actionem, positivam scilicet, et privativam, unam scilicet velle, et alteram aliquid injuste velle. Nec illa obligatio causatur a Deo; patet de se.
Confirmatur: Illud quod non convenit alicui, nisi quia est volitum vel cognitum ab eo, non ponit aliquid reale in ipso; sed ista obligatio non est nisi ordinatio divina alicujus peccatoris ad paenam sibi infligendam pro peccato, et talem poenam pro tali peccato in esse cognito et volito; igitur non est aliliquid reale in ipso obligato, sicut nec esse volitum ponit aliquid in re volita.
Secundum ostenditur sic, scilicet posito quod illa obligatio esset realiter relatio, adhuc non diceretur ex ea quis peccator, quia tunc esset aliquid positivum et a Deo; sed a nullo creato a Deo dicitur quis peccator; igitur.
Quantum ad primum articulum respondeo per simile, et per auctoritatem, et exemplum. Per simile sic: Etsi per opera meritoria non semper augeretur gratia in merente, sicut possibile est si merita sint remissa vel etiamsi essent intensa, tamen ille qui plura merita habuit transeuntibus interioribus et exterioribus, est magis meritus, et magis justus quam alius, in acceptatione divina; tantum enim est quisque justus, quantum est justus in acceptatione divina, et ideo tantus est in justitia, ad quantam gloriam Deus ordinat eum pro meritis . suis. Potest igitur dici, talis bonus meretur, ( si liceat sic loqui ) non propter aliquam relationem realem, vel aliquid positivum in eo nunc magis quam prius, sed solum ex acceptatione voluntatis divinae ordinantis ipsum ad tantam gloriam, pro tantis meritis; et ista acceptatio non ponit in acceptato nisi tantum relationem rationis. Sic in proposito, ordinatio peccatoris ad talem et tantam poenam sibi infligendam pro tanta et tali culpa, est relatio rationis in ipso ad illam. Hoc secundo confirmatur per auctoritatem Augustini. Ait enim quod etsi frequenter dicatur Deus oblivisci peccatorem, et avertere faciem ab eo, etc. ut patet in Psalm. 31. nunquam tamen eum simpliciter obliviscitur et dicitur reconciliari peccatori, quando tollit illam ordinationem ad tantam poenam, quantam statuit antequam peccator poenituit. Augustinus in enarratione 2. super illud Psalm. 31. Beali quorum tecta sunt peccata, dicit: Deum videre peccata est ea ad poenam imputare, et ipsa esse tecta, est ipsa esse totaliter remissa, nec ad. poenam ulteriorem pro eis inflgendam ordinata.
Tertio ad hoc est exemplum in actibus humanis: Si enim aliquis offenderet Regem, et faceret aliquid pro quo esset reus mortis, obligaretur ad talem ponam persolvendam vel sustinendam pro tali delicto; nec tamen istud poneret in offendente aliquid positivum reale, puta relationem realem cessante actu, sed tantum relationem rationis ad poenam talem. Eodem modo in proposito, cessante actu peccandi, non remanet in anima aliquid positivum reale, quod prius non fuit, a quo dicatur quis peccator; nec etiam privativum, ut prius dictum est, sed tantum quaedam relatio rationis, ut abjectio ipsius ab acceptatione voluntatis divinae ad gloriam, et obligatio per consequens ad talem poenam sibi infligendam pro peccato, quantam Deus pro justitia sua ordinavit illi infligi.