REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Peccatum regulariter deleri per poenam, constat ex auctoritatibus ad oppositum. Vide Scotum in Oxon. hic num. 8. Quoad tertium art. declarat poenam deletivam peccati esse voluntariam, et ideo poena damnatorum non purgat, sed tantum vindicat. Vide Scot. ibid. num. 10.
Quantum ad secundum articulum, quomodo scilicet peccatum se habeat ad poenam? Dico quod haec est universalis regula juris divini, quod omnem culpam oportet ordinari per poenam, quia omnis culpa est offensiva Dei, quia mandato vel praecepto ejus contempto offenditur et irascitur. Ira autem Dei, et voluntas vindicandi est voluntas puniendi et infligendi poenam correspondentem peccato; ergo a primo, cum voluntas divina sit regula et origo justitiae, omnis culpa ordinatur per poenam, sed diversimode; nam aliquando poena non tollit culpam, quam tamen ordinat, ut in damnatis, et tamen melior est ibi malus cum paena, quam sine poena, quia magis apparet ex hoc justitia, quam si esset sine poena, ex quo enim continue peccant, continue puniuntur.
Aliqua autem poena ita ordinat culpam, quod omnino tollit eam, ut in electis et praedestinatis, nunc peccantibus in via; ex quo enim Deus aliquem praedestinat, ordinat ad gloriam ipsum peccantem, et ab ista ordinatione ad gloriam, cadentem ordinat per poenam, et ipsa soluta reconciliat eum in amicitiam pristinam, etc. Aliqua igitur culpa tollitur per poenam, ut in omnibus electis et praedestinatis, aliqua non, ut in damnatis, et tamen culpa ordinatur per poenam, etiam in eis: et hoc satis possibile est, quia aliquis potest juste semper punire alium pro peccato continuo, et tamen non reconciliare eum in amicitiam, et alium potest punire, et eum sibi ut amicum reconciliare.
Quantum ad tertium articulum, qualiter scilicet debet esse poena, per quam debet tolli et ordinari peccatum et culpa ? Dico quod debet esse voluntarie assumpta, quia omnis poena quae non tollit peccatum nec reconciliat peccantem illi, in quem peccavit, tantum sustinetur invite, et ordinat culpam. Patet in damnatis, quo modo juste a Deo poena continue inflicta involuntarie sustinetur, quia sicut continuant culpam, ita poenae continue inflictae remurmurant, tanquam simpliciter involuntaria, sunt enim impoenitivi, quia eorum superbia ascendit semper Psal. 73. ideo in eis poena non purgat culpam. In viatoribus autem poenitentibus est poena displicentiae voluntarie assumpta, et ideo eis juste culpa remittenda.
Tunc arguitur sic: Per aliquam poenam ordinantem culpam, tollitur culpa, patet ex articulo praecedenti; non per poenam involuntarie toleratam; igitur per poenitentiam voluntarie toleratam Sed toleratio poenae voluntaria est poenitentia, quia secundum Augustinum hoc ipsum vocabulum poenitere est idem, quod poenam tenere, et hoc idem est quod in se ipso voluntarie pro culpa poenam habere; igitur ipsa voluntarie assumpta valet ad deletionem: et illo modo poenitere est justum pro omni tempore, etiam de lege naturae, quia quilibet pro statu quocumque tenetur in se habere displicentiam pro offensa Dei, quam consequitur aliquis pro peccato aliquo.