Postquam distinxit magister tres opiniones circa modum unionis, hic secundum eas ostendit qualiter locutiones quibus unio significatur, sunt intelligendae; et dividitur in duas partes: in prima exponit eas secundum singulas opiniones; in secunda relinquit auditori judicium de dictis opinionibus, ibi: satis diligenter juxta diversorum sententias supra positam absque assertione et praejudicio tractavimus quaestionem. Prima dividitur in tres partes: in prima exponit dictas locutiones secundum primam opinionem; in secunda secundum secundam, ibi: in secunda vero sententia hujus distinctionis talis videtur ratio; in tertia secundum tertiam, ibi: in hac igitur sententia sic dicitur deus factus homo, quia hominem accepit. Circa primum duo facit: primo exponit propositiones dictas secundum primam opinionem; secundo objicit contra, ibi: huic autem sententiae opponitur. Exponit autem illas propositiones in prima parte, in quibus fit mutua praedicatio dei et hominis mediante hoc participio factus, quas primo exponit; et illas in quibus fit praedicatio mediante hoc participio praedestinatus, quas secundo exponit, ibi: et hoc gratia non natura. Objectionis autem solutionem ponit ibi: quod et illi concedunt.
In secunda vero sententia hujus distinctionis talis videtur ratio. Hic exponit eas quae sunt secundum secundam opinionem: et primo exponit propositiones; secundo solvit quae videntur esse contra hanc opinionem, ibi: determinant etiam auctoritates quae primae conveniunt sententiae, et huic videntur contradicere.
Circa primum tria facit: primo exponit illas in quibus fit praedicatio mediante hoc participio factus; secundo illas in quibus fit mediante hoc verbo est, ibi: variatur autem intelligentia; tertio illas in quibus fit praedicatio mediante hoc participio praedestinatus, ibi: isti dicunt christum praedestinatum esse.
Determinant etiam auctoritates quae primae conveniunt sententiae, et huic videntur contradicere.
Hic solvit tria quae videntur esse contra hanc secundam opinionem; et tria facit circa hoc: primo solvit auctoritates quae videntur probare quod homo sit assumptus; secundo illas quae videntur probare quod christus sit duo, ibi: sed his videntur adversari quae subditis continentur capitulis; tertio illas, quae probant quod persona non sit composita, ibi: est autem et aliud quod huic sententiae plurimum videtur obviare. Secunda pars dividitur in duas partes: in prima solvit auctoritates quae dicunt christum esse aliud et aliud, ex quo sequitur ipsum esse duo; in secunda solvit illas quae dicunt christum esse duo, vel utrumque duorum esse christum, ibi: quod etiam dictum est, utrumque est christus, et una persona, movere potest lectorem.
Circa primum tria facit: primo objicit; secundo solvit, ibi: haec autem in hunc modum determinant; tertio solutionem confirmat, ibi: aperte enim Hilarius ait, et similiter dividitur pars secunda: quia primo objicit; secundo solvit, ibi: sed haec omnia ex tali sensu dicta fore tradunt; tertio solutionem confirmat, ibi: quia, ut ait Hieronymus, verbum est deus, non caro assumpta.
Est autem et aliud quod huic sententiae plurimum videtur obviare. Hic objicit contra positionem personae: et primo objicit; secundo solvit, ibi: ad quod etiam illi dicunt.
In hac igitur sententia sic dicitur deus factus homo, quia hominem accepit. Hic exponit dictas propositiones secundum tertiam opinionem; et dividitur in duas partes: in prima exponit propositiones; in secunda infert corollarium ex dictis, ibi: et quia secundum habitum accipienda est incarnationis ratio; ideo deum humanatum, non hominem deificatum dici tradunt. Circa primum tria facit: primo exponit qualiter dicatur deus factus homo; secundo quomodo dicatur christus praedestinatus, ibi: secundum istos dicitur christus, secundum quod homo, praedestinatus esse filius dei; tertio quomodo dicatur minor seipso, ibi: hi etiam cum dicitur christus minor patre, secundum quod homo, secundum habitum hoc intelligunt dictum.
Et quia secundum habitum accipienda est incarnationis ratio; ideo deum humanatum, non hominem deificatum dici tradunt. Hic concludit ex dictis quod homo potest denominative praedicari de deo ut dicatur deus humanatus, non autem deus de homine; et circa hoc duo facit: primo ostendit quod non potest dici homo deificatus; secundo quod non potest dici homo dominicus, ibi: et licet dicatur homo deus, non tamen congrue dicitur homo dominicus.
Hic est quaestio de locutionibus exprimentibus unionem: et primo quaeritur de locutionibus exprimentibus unionem per hoc verbum est simpliciter; secundo de his quae exprimunt unionem cum hoc participio factus; tertio de illis quae exprimunt unionem cum hoc participio praedestinatus.
Circa primum quaeruntur duo: 1 de hac: deus est homo, et e converso; 2 de hac: christus est homo dominicus.