REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum actus poenitentiae, qui requiritur ad deletionem peccati, sit actus alicujus virtutis ?
Alens, 4. p. q. 54. m. 1. per totum. D. Bonav. hic 1. p. art. I. et 2. Riohard. art. 7. q. i. et 2. D. Thom. q. 1. art. 1. et 3. p. g. 85 . artic. 2. Suar. tom. 4. d. 3. per totum et d. 7. seet. i. et 2. Scot. in Oxon. hic q. 2.
Arguitur quodnon. Actu virtutis laudamur, non autem poenitentiae, qui est toleratio poenae et passionis, quia passione non laudamur 2. Eth. cap. 5. et haec toleratio est passio; igitur non est actus virtutis.
Item, actus virtutis est voluntarius; sed paena est essentialiter involuntaria, aliter non esset poena; igitur.
Item, in statu innocentiae fuissent virtutes, et tamen tunc non fuisset poenitentia necessaria, quia involentes nullas sustinuissent poenas, quia non fuissent peccata pro quibus infliguntur poenae: igitur.
Item, si poenitentia esset actus virtutis, non posset esse alius quam nolle peccasse; sed ille actus non videtur esse actus virtutis, quia actus virtutis vel est electio, vel non est sine electione. Electio autem secundum Philosophum tertio Ethicorum. c. 3. non est impossibilium, sed contingentium. Sed nolle peccasse est impossibile, quia est respectu illius, quod jam transiit in praeteritum: praeteritum autem non esse praeteritum est impossibile, quia hoc solo privatur Deus ingenita facere quae facta sunt, 6. Ethic. c. 3. igitur.
Item, si sit actus virtutis aut acquisitae, aut infusae? Non infusae, patet, quia poenitentia non est charitas, nec fides, nec spes; nec actus virtutis acquisitae, quia virtus acquisita potest stare cum peccato, et esse informis. Patet de fortitudine, et sapientia, et aliis; poenitentia autem non potest stare cum peccato, cum deleat peccatum, et sit remedium contra ipsum.
Oppositum patet per Magistrum in littera.