REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Paenitentiam sumptam pro actu sibi imperandi paenam pro peccatis commissis, esse virtutis actum, quia est conformis rationi rectae. Item, non esse virtutis infusae, quia ejus objectum est malum vindicabile, et esse specialis virtutis justitiae punitivae, quia pcenitens est executor legislatoris, puniens se, ac si esset alter, declarat quare sit paenitentia, et non amicitia, ex quibus duo infert corollaria. Item, quomodo praecipit considerare peccatum commissum, et illud nolle, ex quibus duobus sequitur tristitia. Vide Doct. in Oxon. hic q. 2. per tot.
In ista quaestione primo distinguam de isto actu, qui est paenitere. Secundo prosequar membra divisionis.
Quantum ad primum dico, quod paenitere est voluntarie paenam tenere; sed hoc potest esse dupliciter: Uno modo sibi ipsi voluntate imperante paenam debitam peccato infligendo. Alio modo generalius, non sibi ipsi voluntarie paenam infligendo, sed paenam ab alio inflictam voluntarie sustinendo non voluntate imperante illam in se, sed acceptante istam infligi sibi pro peccato.
Primus actus paenitentiae, quo quis sibi ipsi paenitentiam infligit pro peccato, voluntate imperaate, est actus virtutis, et est actus specialis virtutis, et hoc accipiendo actum virtutis pro actu, qui est generativus virtutis, vel pro actu, qui est a voluntate elicitus. Primum probo sic: Omnis actus humanus consonus rectae rationi, est actus virtutis, patet ex definitione virtutis 2. Ethic. c. 6. quae recta ratione determinatur, et signo hoc, quod dico humanus, quia requiritur quod sit secundum liberum arbitrium voluntatis elicitus, et ideo dicitur in definitione virtutis, quod est elicitivus virtutis. Sed vindicare peccatum, ut est offensivum Dei, per paenam ordinantem voluntarie afflictivam, est actus humanus consonus rectae rationi; igitur, etc. Minor patet, quia secundum rectam rationem debet legislator punire peccatum, et culpam commissam contra legem, patet ex 10. Ethic. Cap. ultimo, ubi post doctrinam de virtutibus introducit librum Politicorum, de legibus servandis, et trangressionibus ejus puniendis; sed secundum Augustinum contra Faustum lib. 22. c. 17. Peccatum est dictum, vel factum, vel concupitum contra legem divinam; igitur quilibet judex et magister legis, cui committitur potestas vindicandi, vel puniendi peccatum factum contra legem, debet secundum rectam rationem judicare, exequendo hoc sicut vellet legislator; sed cuilibet potest talis auctoritas et potestas vindicandi peccatum in se per paenam committi. Patet ex Scriptura, vel enim oportet culpam et peccatum in se per paenam inflictam a Deo, vel ab homine ordinari. Sicut enim legislator potest committere alicui potestatem vindicandi peccatum respectu alterius, ita et respectu sui ipsius; igitur aliquis infligendo sibi paenam, qualem et quantam crediderit legislatorem velle sibi infligi, meretur et habet actum virtutis.
Secundo ostendo quod est actus specialis virtutis, quia ille actus virtuosus, qui habet objectum speciale, et est debitis circumstantiis dispositus, est actus specialis virtutis; sed actus vindicandi peccatum tanquam offensivum Dei, est debitis circumstantiis dispositus, et habet speciale objectum, quia malum vindicabile factum, vel dictum contra legem Dei; igitur.
Ex hoc apparet, quod paenitentia non est virtus infusa, quia non habet Deum immediate pro objecto, sed tantum malum vindicabile.
Sed dices quod Augustinus ait lib. de vera et falsa paenit. c. 19. quod solius Dei est paenitentiam fructuosam immittere; igitur videtur quod sit virtus infusa. Respondeo quod auctoritas Augustini solvit se ipsam. nam paenitentia fructuosa dicitur esse, et est cum charitate, non quin absolute possit esse sine ea, sicut aliae virtutes acquisita, sed non fructuosa, quia sine charitate omnia sunt mortua, quia charitas estvita a se; dicitur igitur paenitentia fructuosa esse infusa, quia charitas est infusa.
Patet etiam quod paenitentia non est virtus intellectualis, quia virtutes intellectuales non inclinant appetitum ad vindicandum peccatum in se, vel in aliis, quia appetitus irae non est in eis; paenitentia autem et appetitus irae inclinat ad vindicandum culpam per paenam; igitur.
In parte autem appetitiva non sunt nisi tres virtutes morales acquisita in genere, licet contentae speciales sint centum aliae, de quibus Philosophus non fecit mentionem in speciali, scilicetTortitudo, temperantia et justitia: igitur ad aliquam illarum reducitur. Non ad fortitudinem, vel temperantiam, quia illae ordinant hominem in comparatione ad se; paenitentia autem ordinat hominem in comparatione ad alios, quia ad vindictam infligendam pro peccato, qui est actus respectu alterius; vindi cat enim in se peccatum tanquam alter, quia tanquam minister legis, cui committeretur infligere sibi ipsi paenam pro peccato, sicut alteri.
Sed dices, igitur magis videtur paenitentiam debere dici amicitia?, quam aliquam aliam virtutem moralem, quia vindicare vitia amici, ut retrahat ipsum a malo, videtur esse actus amicitiae.
Respondeo quod paenitentia non est amicitia formaliter, sed justitia: si enim per paenitentiam intendat. Deus revocare peccatores ad reconciliationem et amicitiam, principaliter tamen intendit Deus infligere paenam pro delicto, et vindictam pro commisso; dicit enim Philosophus. 2. Rethoric. cap. 12. quod differentia est inter punitionem et correctione; nam punitio est peccantis, correctio gratia illius, qui corrigitur. Unde punitio est propter bonum commune, et per consequens, non propter ejus bonum, qui punitur principaliter; ubi autem princeps est majus bonum et melius, quam sit bonum commune, debet talis princeps vindicare sui gratia, et quilibet alius minister inquantum talis
Principis debet vindicare, et punire delictum gratia illius principaliter, et per consequens, tam Deus, qui est super omne bonum universi, quam paenitens debet principaliter et primo punire et vindicare peccatum commissum, inquantum offensivum Dei, et contra legem ejus.
Et si dicas quod paenitentia non potest esse justitia vindicativa peccati, quia omnis actus justitiae est ad alterum, respondeo quod paenitens sibi ipsi infligens paenam pro peccato, respicit se ut alterum, quia ut sic est minister legislatoris, puniens in se ex commissione, quod puniret in altero, si esset ei commissum, et eo modo punit, quo modo scit legislatorem velle eum puniri. Non igitur est paenitentia amicitia, quia ipsa principaliter intendat correctionem amici, et non vindictam amantis; sed paenitentia est gratia illius, cujus est lex, et gratia punientis, et requirentis vindictam pro delicto, etsi ex hoc sequatur correctio, non tamen principaliter intenditur, sed punitio per paenam pro culpa, quod pertinet ad justitiam.
Ex dictis sequuntur duo corollaria, quorum primum est, quod virtus paenitentiae potest stare cum peccato, et per consequens actus ejus; ex actibus enim est acquisitus in nobis habitus, quo nobis displicet male egisse, et ideo potest esse sine charitate, sicut aliae virtutes acquisita, et actus similiter usque ad instans quo infunditur gratia. Manet autem actus paenitendi, ut dispositio ad deletionem peccati et infusionem gratiae; igitur actus paenitendi sic potest stare cum peccato.
Sequitur secundum corollarium, quod tristitia non sit actus paenitentiae, quia cum tristitia sit passio, nullius virtutis potest esse actus, nec etiam nolle peccare est actus paenitentiae, quia ejusdem virtutis est velle aliquod bonum, et nolle ejus oppositum, et per consequens ejusdem virtutis est velle bonum positivum, et nolle malum oppositum, scilicet malum offensivum: et cum actus paenitentiae sit actus electivus vindicare in se per paenam peccatum, quod commisit, inquantum Dei offensivum, sequitur quod actus ejus sit velle punire peccatum respectu ipsius, inquantum offensivum Dei.
Sed cum ista tristitia et paena non sint actus virtutis paenitentiae, cum sint passiones, quomodo causantur in homine? Dico quod cum non causentur per aliquam virtutem executivam, quia praecedunt omnem actum executivae cujuslibet, causantur immediate ab illo, qui in se causat tristitiam; non enim immediate potest esse ab aliqua potentia inferiori, quia paenitere est actus alicujus potentiae inferioris; voluntas autem actu suo imperativo causat in se paenam: nam velle efficax respectu paenae sibi infligendae est causare tristitiam, et imperare illam sibi inesse, et per consequens sequitur quod illa tristitia et paena imperata pro peccato sit in voluntate, sicut actus imperativus quo causatur, est in voluntate.
Sed quomodo potest voluntas imperio suo causare in se tristitiam, et illam paenam? Respondeo, quod voluntas imperat usus habituum et aliarum potentiarum, quibus nata est tristitia inesse et causari, nam voluntas paenitentis imperando intellectum ad considerationem circa peccata commissa considerat se fecisse tale peccatum, et ex ista elicit propositum actum voluntatis nolentis se fecisse illud.
Ex istis duobus actibus intellectus et voluntatis, considerationis scilicet peccati, et efficientis voluntatis illius, causatur tristitia in voluntate, et illa tristitia ex actu et usu cujuslibet virtutis potest causari et inesse ut actu charitatis vel paupertatis, aut castitatis, aut paenitentiae. Nam voluntas per habitum paenitentiae potest imperare actum charitatis, scilicet dilectionem Dei super omnia meritoriam, et ex hoc odisse peccatum commissum contra ipsum, et nolle ipsum unquam fecisse, sic vult displicentiam magnam et tristitiam sibi infligere, ut paenam, quae alias esset omnino involuntaria. Unde secundum Augustinum tristitia est ex his, quae nobis nolentibus acciderunt. Eodem modo potest illa causari ex actibus alterius virtutis, potest etiam quis in principio intendens contemplationi Dei solum, postea recordari peccata sua tanquam Dei offensiva et ex hoc velle ita non fecisse, vel nolle ita fecisse, sed maxime illa detestari sicut Dei offensiva, et ultimo ex illis commissis contristari.
Sed ex istis videtur sequi quod paenitentia virtus sit nobilior quam charitas, quia imperat actum ejus, scilicet charitatis.
Respondeo quod si possit imperare actum charitatis, non tamen sequitur quod sit nobilior virtus simpliciter quam charitas, licet secundum hoc sit nobilior, et ita secundum quid, nam charitas etiam potest imperare actum paenitentiae. Patet in comtemplativis, et ita quantum ad mutuum imperium actuum sunt aequales, quia circulatio potest esse in actibus virtutum, sicut in actibus potentiarum, ita enim potest justitia imperare charitatem, sicut e converso, cum imperium unius habitus sit alio nobilius, quanto unus habitus est nobilior alio. Charitas autem est habitus nobilissimus, quia sortitur speciem a fine ultimo, per se amato, et non sic paenitentia est immediate respectu finis ultimi, quia omnis actus, qui potest esse informis, non est respectu finis ultimi in se, qui autem est respectu illius in se; non potest esse informis, quia non potest aliquis male diligere, nec ex loco et tempore, vel aliqua circumstantia.