REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Resolvit, quod acceptare paenam ab alio inflictam, est actus virtutis, quodque paenae acceptatio, vel imperatio potest ad quamlibet virtutem appetitivam pertinere, quia ex cujuslibet motivo potest haberi. Deinde infert aliquem posse maxime dolere et contristari de peccatis suis sine habitu vel actu paenitentiae, et e converso. Vide omnia haec fusius apud Doctorem hic in Oxoniensi.
Secundo modo paenitere est voluntate acceptante, non tamen im perante paenam ab alio inflictam, voluntarie sustinere, et isto modo potest causari ex actu cujuslibet virtutis. Nam ex eadem virtute, qua volo unum oppositorum, possum nolle reliquum; nunc autem per actum cujuslibet virtutis possum acceptare bonum, justum, conveniens; igitur per actum cujuslibet virtutis possum paenitere de opposito tali bono, et quocumque illorum modorum insit paenitentia, sufficit ad deletionem peccati, et sic potest paenitere esse cujuslibet virtutis infusae vel acquisita, et ipsius virtutis paenitentiae actus remotus, sed nullius virtutis elicitivae actus, cum actus virtutis elicitivae ut sic, sit pro quanto est consonus rectae rationi, et generativus habitus, et talis actus etiam sufficit ad deletionem peccati, etsi insit ante omnem actum virtutis generatae.
Et ex isto sequitur corollarium, quod aliquis potest maxime tristari pro peccatis suis, et tamen nihil habere de actu virtutis paenitentiae, et e converso, multum habere de actu virtutis paenitentiae, et tamen parum vel nihil contristari, quia ex maxima consideratione et delectatione Dei in se potest sequi maximus dolor et tristitia ex offensa ejus, per commissum peccatum, et talis est maxime Deo dilectus, et tamen dolor et tristitia non sunt imperata tunc ex actu paenitentiae. Similiter aliquis ex magno conatu imperat considerationem peccatorum, ut vindicet per paenitentiam, et nititur ea detestari et nolle, et tamen non sequitur semper tristitia, sed quandoque delectatio, ut ex opportunitate peccati et multis aliis circumstantiis, vel quia voluntas est infecta aliis habitibus, et per consequens actus virtutum aliarum tunc non possunt esse perfecti, vel quia si habitus sint perfecti in voluntate tamen non est disposita ad dolorem et tristitiam, quantum ad partem sensitivam, et ideo non sequitur tristitia et dolor in voluntate; voluntas enim dependet in dolendo et tristando a dolore et tristitia, et aliis passionibus appetitus sensitivi, sicut intellectus in actu suo dependet a phantasmate. Unde multi possunt intime et summe paenitere de peccatis suis, sed nullam lacrymam emittunt exterius, et e converso, multum possunt aliqui lacrymari, etsi minus paeniteant, et ideo haec tristitia est sine illa, vel potest esse sine illa.
Ad primum argumentum, dico quod imperare paenam non est passio, sed est operatio virtutis, vel saltem potest esse quantum consonus est rectae rationi. Unde id quod est causa passionis et tristitiae ut actus voluntatis imperatus respectu vindicationis, est operatio virtutis paenitentiae, et sic justitiae vindicativae.
Ad secundum, dico quod omnis paenitentia secundum se, et quantum est ex parte sui, est involuntaria, quia est disconveniens naturae, et contra affectionem commodi, tamen in causa sua potest esse voluntaria, ut in actibus voluntariis, ex quibus sequitur. Et similiter in se potest esse voluntaria, quantum ad affectionem justitiae, unde et aliqui dolent, et de dolore gaudent multum, et hoc ex cau sa ejus, quae est actus justitiae.
Ad tertium potest dici, quod cum virtutes non sint nisi quoddam supplementum miseriae nostrae, quam modo patimur in statu isto, non fuissent in statu innocentiae virtutes, cum ibi nulla fuisset miseria, et ideo posset concedi quod in statu innocentiae non fuissent virtutes sicut nec modo in Angelis ponuntur.
Aliter potest dici, quod major est vera de illis virtutibus, quae respiciunt per se tonum pro objecto, ut Deum in se, quae non possunt esse informes, et istae fuissent in omni statu; sed in statu innocentiae non fuisset malum vindicabile, nec culpa; igitur per consequens virtus aliqua respiciens tale objectum.
Aliter potest dici, quod loquendo de habitu prout habens illum pronus est ad agendum, secundum inclinationem ejus, quando objectum et omnia alia concurrunt, sic potest concedi quod fuisset paenitentia virtus in statu innocentiae, et sic potest poni in beatis; non autem ut illo utitur habens cum voluerit, quia objectum ejus nunquam nec in beatis, nec in innocentibus ac cidisset.
Ad quartum dico quod actus paenitentiae virtutis est alius actus quam nolle hoc egisse, est tamen actus virtuosus. Et cum probas quod non, quia si sic, esset respectu illius quod jam transiit in praeteritum, dico quod sicut respectu impossibilis potest esse actus demeritorius, ut patet in primo Angelo, qui appetendo aequalitatem Dei, quam sibi inesse posse scivit esse impossibile, quia scivit se esse causatum aequivocum, et per consequens non posse aequiparari suae causae, ita potest actus meritorius esse respectu impossibilis, quia aliquis in volendo sustinere mortem pro Christo si aliquis, ei inferret mortem, mereretur, etsi non sit, qui ei mortem inferret, vel inferre possit. Similiter aliquis pauper compatiens alteri volens sibi subvenire, si posset, multum meretur, et tamen sibi exterius subvenire propter ejus eximiam paupertatem pro tunc est impossibile; quando igitur dicit Philosophus quod respectu impossibilis non est electio, verum est, efficax i electio, praestando statim quod elegit, vel vult eligendo media quibus statim inducatur quod elegit. Potest tamen simpliciter esse electio, et simplex volitio respectu illius, sicut respectu possibilis. Unde dicit ibidem quod aliquis potest velle ut esset immortalis, et non eligere, ut eligere ibi capitur pro volitione efficaci.
Ad ultimum, cum arguitur quod non sit virtus acquisita, quia tunc posset esse sine charitate, quod videtur contra Augustinum de ve ra et falsa paenitentia c. 19. ubi dicit quod sine charitate non est paenitentia, sic, respondeo quod sicut aliquis potest exercere se in actibus justitiae ad se ipsum, vindicando in se peccata, quae vindicaret in alio, si ei committeretur, et talis actus potest esse dispositio ad remissionem culpae, et infusionem gratiae, et per consequens de congruo peccata delere, et non de condigno, quia digni fructus paenitentiae sunt ex charitate, ex qua formatur omnis virtus; et ideo paenitentia virtus nondigne delet, nec fructuose, cum est informis, et sine charitate, sed cum est formata, et hoc intelligit Augustinus per veram et fructuosam paenitentiam.