REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Supponit Doctor cuilibet virtuti appetitivae aliquam correspondere virtutem intellectualem regulantem et dirigentem eam. An vero propria et particularis prudentia cuilibet sic correspondeat, alias determinat, scilicet in 3. d. 36. q. 2. Paenitentiae igitur punitivae correspondet duplex regula in intellectu; prima est naturalis ex lumine naturali, ut haec: Displicendum est de peccato; secunda supernaturalis, et ex fide, ut haec: Peccatum est detestandum, ut offensivum Dei Auctoris supernaturalis, etc. et huic regulae correspondet alia prima, scilicet paenitentia, quae est virtus justitiae.
Respondeo quod quaelibet virtus appetitiva habet aliquam virtutem intellectualem regulantem et dirigentem eam, sibi correspondentem, ut prudentiam aliquam, sive autem sit propria prudentia cuilibet virtuti appetitivae, sive non, de hoc alias: secundum igitur quod in intellectu est alia et alia manifestatio vel regula ad dirigendum hominem circa cognitionem offensae, qua Deus multipliciter offenditur per peccatum, secundum hoc in appetitu et voluntate est alia et alia paenitentia punitiva et vindicativa 0offensae; potest autem alia regula et manifestatio ad cognoscendum offensam Dei haberi in intellectu lumine naturali intellectus; igitur paenitentia in a ppetitu illi regulae vel manifestationi correspondens, est acquisita ex puris naturalibus, et paenitentia talis fuisset necessaria in omni statu, quia in omni statu potuisset acquiri ex naturalibus, sicut modo acquiritur. Nam sicut ex puris naturalibus potest aliquis cognoscere Deum offensum per peccatum, ita ex puris naturalibus cognoscere displicendum esse de eo, et ex istis acquiritur haec regula universalis naturaliter, quod de omni offen sa divina est dolendum et displicendum ; et isti regulae in intellectu potest respondere paenitentia in appetitu, qui faciliter inclinat ad habendum displicentiam et dolorem pro offensa Dei per peccatum. Et hanc paenitentiam virtutem habuissent Angeli peccantes, si post peccatum viatores remansissent.
Alia autem est regula, quae non acquiritur lumine naturali, sed inspiratione et lumine fidei, secundum quod habetur in Scriptura sacra divinitus inspirata, ubi determinantur paenae pro peccatis, quae non possunt a nobis ratione naturali determinari, quia ex illa, quae placant offensam Dei, sunt revelata a Deo; et illas sic determinari, ut possint divinam offensam placare, est a sola voluntate divina, quae contingenter se habet ad omnia alia a se; et ita non possunt illae paenae determinatae a voluntate divina, a nobis naturaliter cognosci, sed tantum ab intellectu suo, qui videt determinationem voluntatis suae; nec hujusmodi paenae determinatae determinatis peccatis aDeo, in Scriptura fuerunt semper eaedem, sed aliae et aliae, quia aliae tempore legis scriptae, patet de muliere apprehensa in adulterio, et lege talionis; aliae tempore legis gratiae, in quo juxta Psal. 84. misericordia et veritas obviaverunt sibi, justitia et pax osculatae sunt. Et ideo hujusmodi paenae diversimode taxatae et determinatae in Scriptura a Deo, non possunt a nobis naturali ratione determinari, et ideo supposita regula supernaturali, quae paenas diversas diversis peccatis determinat, correspondet in voluntate et appetitu rationali paenitentia virtus, quae est justitia quaedam punitiva et vindicativa peccati et offensae Dei, per paenam ab eo statutam.