REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Resolvit paenitentiam, quae habet regulam naturalem, esse unius paenae inflictivam, nempe doloris seu displicentiae de peccato, quia ratio dictat tantum peccatum odio habendum, ex quo sequitur tristitia; paenitentiam vero habentem regulam supernaturalem plures paenas infligere, v. g. confessionem, contritionem, satisfactionem, lacrymas, jejunium, etc. Explicat optime quod regulari a regula seu lumine supernaturali, non tollit rationem virtutis moralis, ad quam requiritur praecise, quod acquiratur actibus ex more et assuefactione,. quod in praesenti evenit; ex quo infert, virtutes Evangelicas innitentes principiis supernaturaliter cognitis, esse firmiores virtutibus mere naturalibus, seu lumine naturali acquisitis. Vide ipsum fuse hic in Oxoniensi.
Dico igitur ad quaestionem, quod si loquamur de paenitentia virtute, quae est habitus acquisitus, et conformiter inclinans regulae suae notae lumine naturali, cum illa regula sic nota non ostendat nisi unam paenam infligendam pro peccato, scilicet dolorem et displicentiam pro offensa Dei interiorem, et ista displicentia sit paena una, sic tantum est paenitentia virtus unius paenae inflictiva. Si vero loquimur de paenitentia conformiter inclinante ad puniendum secundum dictamen suae regulae notae in lumine supernaturali, sic dico quod est plurium paenarum inflictiva. Revelavit enim Deus, ut ostendit Scriptura, eamdem culpam pluribus paenis et diversis temporibus puniendam.
Existis sequitur quoddam corollarium, quod actus principalis, quem respicit naturaliter paeni tentia virtus, est unus. Similiter actus displicentiae, quem respicit de lege juris positivi communis est etiam principaliter infligendus pro peccato, quia principaliter et essentialiter illo modo a prima virtute respicitur.
Sed ex praedictis videtur sequi unum inconveniens, scilicet quod paenitentia secundo modo dicta non sit moralis, nec naturalis, sed supernaturalis, quia regula ejus, quae ostendit, est supernaturaliter nota.
Dico quod non est idem, virtutem esse moralem, et posse acquiri ex puris naturalibus; nam secundum Philosophum secundo Ethicorum cap. 1. virtus dicitur moralis a consuetudine et more, et ex istis acquiritur; acquiri autem ex more et assuefactione potest aliquid, etsi non mere ex naturalibus acquiratur, sed uno supernaturali praesupposito acquiritur, et illo modo virtutes Evangelicae, ut paupertas, virginitas, obedientia, humilitas, et hujusmodi dicuntur virtutes morales innitentes consi lio divino supernaturali; et in isto vere dici possunt virtutes morales, quia quaecumque operabilia dictat regula supernaturalis esse facienda, si ista regula praesupposita acquirat quis ex actibus conformibus illi reulae habitu m inclinantem, faciliter ad sic conformiter agendum dictamini istius regulae, iste esset habitus electivus determinatus ad operandum secundum dictamen rectae rationis; sed omnis talis habitus est virtus moralis ex definitione virtutis moralis secundo Ethic. igitur quilibet talis vere est virtus moralis.
Istud apparet in speculabilibus, nam sicut aliqua sunt speculabilia supernaturalia, ut Deum esse trinum et unum, et hujusmodi, ad quae naturaliter non attingit intellectus noster cognoscendo, ita in practicis sunt aliqua principia practica, ad quae intellectus noster practicus naturaliter non attingit, ut omnia debere dimitti propter Deum, et nullam mulierem velle cognoscere propter Deum, et hujusmodi; igitur sicut in speculabilibus ex principiis supernaturaliter cognitis possunt elici conclusiones, et tales lumine naturali cognoscibiles, ita ex alia parte, ex principiis practicis supernaturaliter cognitis possunt in lumine naturali elici conclusiones practicae, quibus possunt elici actus conformes in voluntate, qui vere sunt generativi habitus moralis.
Hoc idem apparet in artificibus, nam artifex superior considerans finem superiorem et universaliorem potest per media universaliora et superiora attingere ad virtutem practicam, ad quam non attingit artifex inferior, quia non novit illa media superiora et universaliora; et ideo de fine superiori novit tantum quia est, de quo artifex superior novit propter quid.
Eodem modo in proposito, aliquis supponens principia supernaturaliter cognita, potest attingere ad finem superiorem, et respectu illius ex actibus conformibus acquirere habitum in appetitu conformiter inclinantem illis, et rationi rectae, ad quem non attingit aliquo modo non praesupponens notitiam illorum principiorum supernaturalium; et per consequens sequitur quod virtutes Evangelicae innitentes istis principiis supernaliter cognitis, ut ex Scriptura divina, vel per revelationem, habent firmiorem et stabiliorem regulam, licet non naturaliter notam in lumine naturali, quam temperantia vel liberalitas, vel aliqua alia virtus moralis acquisita mere lumine naturali, nullo praesupposito supernaturali tali, quia non potest falli, nec decipi, qui dixit, Matth. 5. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Et Lucae 14. Si quis renuntiaverit omnibus, quae possidet etc. Item Matth. 10. Si quis renuntiaverit se ipsum, id est, voluntati propriae, etc.
Ad propositum, dico quod ex supradicta regula paenitentiae et paenae sibi infligendae secundum determinationem ejus in Scriptura sacra, potest quilibet in se ipso generare habitum elicitivum, per quem est pronus ad puniendum in se offensam Dei, quam ex peccato incurrebat paena. dictata ex Scriptura; vel sicut credit Deum velle ipsum puniri pro tali peccato, et generabitur in illo virtus moralis, illa regula supernaturali praesupposita, licet non mere ex naturalibus omnino acquisita; sed illa paenitentia, cui correspondet in intellectu regula cognita lumine naturali, non solum dicitur virtus, sed ex naturalibus acquisita.
Per hoc respondeo ad formam illius objectionis, cum arguitur quod virtus moralis acquiritur ex puris naturalibus; si intelligitur quantum ad generationem ejus in se, et quantum ad generationem omnium, quae requiruntur, sic falsa est propositio, quia non omnis virtus moralis potest sic generari ex puris naturalibus, nullo supernaturali praesupposito. Si autem intelligitur quantum ad materiam ejus habitus in se, sic verum est, quia praesupposita regula supernaturali potest ista virtus, et omnis talis naturaliter acquiri per actus naturaliter electi vos conformes illi supernaturali regulae.
Ad primum argumentum principale, cum arguitur quod paena est ordinativa, et quod unius culpae una est ordinatio, dicendum quod illud ordinans, quod vult placare alium, contra quem culpa committitur, non placat illum sufficienter, nisi infligat tantam et talem paenam, quantam et qualem ille, qui debet placari, ordinabat, maxime quando scit ipsum esse justum, et semper velle citra condignum punitionem culpae. Nunc autem
Deus, qui est misericors et judex miseriae, ordinavit plures paenas infligi pro una culpa; unde si paena esset ordinativa culpae ex natura culpae in se, et non ex ordinatione tertii ordinantis illam, qui debet placari per illam, vera esset illa propositio; modo quia e converso est, ideo oportet paenam unam, vel plures infligi, sicut placuit et ordinavit iste, qui debet placari per illam vel illas.
Ad aliud, dico quod illa paenitentia reddit aequivalens pro aequivalenti, et ideo licet unius paenae inflictio posset sufficienter auferre et ordinare culpam in se, sicut actus iste displicentiae inferioris, quem essentialiter respicit paenitentia, ad alias paenas exteriores, ut confessionem et satisfactionem, tenetur ex praecepto Christi vel Ecclesiae, licet illae paenae non sint praecise in tempore necessariae ad remissionem peccati, nec tamen sunt frustra, quia peccator infligendo sibi illas paenas, et exercendo se in eis, multum meretur ex objecto, non ex actu virtutis paenitentiae. Ad tertium, cum dicitur quod unius virtutis tantum est unus actus, concedo; et sic paenitentiae virtutis unus est actus unitate perfectionis et totalitatis, non per unius paenae inflictionem, sed plurium. Patet in furto, ubi plures infliguntur.