Utrum homo christus sit praedestinatus filius dei.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod homo christus non sit praedestinatus esse filius dei. Quia sicut illud quod semper fuit, non fit, ita id quod semper fuit, non praedestinatur, quia praedestinatio importat antecessionem. Sed homo christus supponit suppositum aeternum, quod semper fuit filius dei.
Ergo sicut ratione ista non potest dici quod homo sit factus deus; ita non potest dici quod sit praedestinatus filius dei.
Praeterea, homo non importat nisi humanam naturam et suppositum aeternum. Sed humana natura non est praedestinata esse filius, quia nunquam fuit nec est nec erit filius dei: similiter haec est falsa: divina persona, quae est suppositum aeternum, est praedestinata esse filius dei: quia naturaliter et ab aeterno hoc habet. Ergo et haec est falsa: hic homo est praedestinatus filius dei.
Praeterea, praedestinatio praecedit illud respectu cujus est. Sed aeternum non praeceditur ab aliquo. Ergo non potest esse praedestinatio respectu aeterni. Sed filius dei est aeternus. Ergo homo non potest esse praedestinatus filius dei.
Praeterea, quidquid est praedestinatum, ab aeterno fuit praedestinatum. Si ergo iste homo est praedestinatus esse filius dei, vel christus, secundum quod homo; oportet quod ab aeterno homo fuerit praedestinatus. Ergo ab aeterno fuit homo: praedestinatus enim est participium praeteriti temporis; et hujusmodi participia vel verba restringunt nomen substantivum sibi adjunctum ad supponendum pro praeteritis.
Praeterea, praedestinatio etiam secundum nomen importat directionem in finem. Sed non potest aliquod dirigi in finem nisi ad minus secundum intellectum sit ante finem illum. Cum igitur secundum secundam opinionem, etiam secundum intellectum, christus non prius intelligatur homo quam filius dei; videtur quod ille homo non possit dici praedestinatus esse filius dei.
Sed contra, Rom. 1, 4: qui praedestinatus est filius dei in virtute.
Praeterea, christus est filius dei per gratiam unionis, et hoc est praevisum ab aeterno, et a deo propositum. Ergo christus est praedestinatus esse filius dei.
Respondeo dicendum, quod praedestinatio proprie accepta tria importat ex parte ejus qui dicitur praedestinari. Unum est quod hoc ad quod praedestinari dicitur, aliquando sibi conveniat; secundum autem est quod conveniat sibi per gratiam; tertium vero est quod sequatur praedestinationem: ex hoc enim dicitur praedestinatus quod est praevisus et praeordinatus habiturus aliquid per gratiam. Quantum ad primum ergo horum, manifeste in christo praedestinatio supposito convenit: quia hic homo est filius dei; sed hoc non invenitur in natura humana, quae nunquam fuit nec est nec erit filius dei: unde non proprie potest dici esse praedestinatus filius dei, sed ut assumatur a filio dei: hoc enim sibi convenit. Secundum autem invenitur in christo secundum secundam opinionem et tertiam, non ratione suppositi, quod naturaliter est filius dei, sed ratione naturae assumptae, quae per gratiam unionis unitur filio dei: ex qua unione contingit hanc esse veram, homo est filius dei. Sed secundum primam opinionem, etiam ratione suppositi: quia hoc quod supponitur per hoc nomen homo, non habet per naturam quod sit filius dei, sed per gratiam unionis, quia non est suppositum aeternum. Similiter etiam tertium quantum ad primam opinionem convenit homini ratione suppositi humanae naturae, quod quidem non fuit semper filius dei; secundum autem secundam et tertiam opinionem non convenit homini ratione suppositi, sed ratione naturae: quia suppositum illud semper fuit filius dei, sed non semper in humanitate existens fuit. Unde quantum ad duas ultimas conditiones magis propria est praedicta locutio secundum primam opinionem quam secundum alias, sed quantum ad primam conditionem est propria secundum alias, non autem secundum primam, secundum quam, ut praedictum est, quaest. 1, art. 1, non potest homo proprie praedicari de deo, vel e converso.
Ad primum ergo dicendum, quod diversa consideratio nihil variat eorum quae sunt in re, variat autem ea quae pertinent ad actum animae.
Hoc autem participium factus imponitur ab actu qui est in re. Ergo cum supposito aeterno secundum se non conveniat quod sit factus deus, neque conveniet ei secundum quod consideratur subsistens in humana natura. Praedestinatus autem est participium quod imponitur ab actu animae, scilicet praevidere, vel praeordinare: et ideo quamvis supposito aeterno non conveniat secundum se praedestinari esse filium dei, convenit tamen sibi secundum quod est humanae naturae suppositum; sicut si homo fiat albus, haec est falsa, homo albus incipit esse homo; sed haec potest esse vera, homo albus incipit cogitari quod sit homo.
Ad secundum dicendum, quod, sicut dictum est, praedestinatio non est naturae, neque personae secundum se, sed personae ratione naturae assumptae.
Ad tertium dicendum, quod quamvis filius dei sit aeternus, tamen unio ad filium dei non est aeterna: et secundum hoc potest homo praedestinari esse filius dei, sicut Petrus praedestinatur ut conjungatur deo aeterno per gratiam vel gloriam.
Ad quartum dicendum, quod duplici ratione hoc participium praedestinatus non cogit hominem stare pro praeterito. Primo, quia licet secundum vocem sit praeteriti temporis, tamen includit participium futuri temporis: praedestinatus enim idem est quod praescitus habiturus aliquid per gratiam.
Secundo, quia pertinet ad actum animae, et ex hoc habet vim ampliandi ad quodlibet temporis; sicut cum dicitur, homo laudatur, potest intelligi de praesenti, praeterito, vel futuro: actus enim animae se extendit etiam ad ea quae non sunt.
Ad quintum dicendum, quod licet homo non praeintelligatur ad filium dei ratione suppositi, tamen praeintelligitur ratione naturae.