REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Posita definitione satisfactionis, docet contra sententiam, quae videtur Anselmi, de potentia absoluta hominem independenter a Passione Christi posse satisfacere, non tamen de. potentia ordinata.
Respondeo ad quaestionem, et dico quod satisfactio potest dupliciter sumi, generaliter et stricte. Primo modo dico, quod satisfactio de virtute vocabuli generaliter loquendo, importat redditionem voluntariam aequivalentis alias indebiti. Quod autem sit redditio, patet per significatum vocabuli, et aliter non esset solutio debita, nec per consequens satisfactio. Quod autem sit voluntaria, manifestum est, quia aliter non esset satisfactio, sed satispassio, et ita non esset redditio, sed repassio. Item quod sit aequivalentis, patet, quia est actus justitiae, cujus est singula singulis debito modo reddere. Item, quod sit solutio alias indebiti, patet, quia non esset satisfactio, si sine hoc deberetur alicui; illa est igitur ratio generalis satisfactionis, prout invenitur in contractibus, et in commutationibus quibuscumque.
Et illo modo accipiendo satisfactionem, videtur impossibile satisfieri Dei pro peccato, quia per peccatum aufertur Deo honor sibi debitus; nihil autem honori ejus est aequivalens in nobis; igitur non videtur quod sibi possit debitum restitui, nec per consequens satisfieri.
Item, peccatum mortale est inlitum malum, quia est tantum malum, quantum est illud bonum, contra quod peccat; sed omne bonum, per quod nos possumus satisfacere, est finitum; igitur non est aquivalens.
Item, quidquid est in nobis de bono, totum est Deo debitum ratione creationis, reparationis, gubernationis, etc. igitur nihil est in nobis de bono, nec esse potest, quin alias sit debitum; satisfactio autem debet esse de eo quod non esset alias debitum; igitur non possumus sibi satisfacere.
Quomodo igitur est possibile nobis satisfacere Deo pro peccato? Dicunt quidam, quod non convenit satisfacere simpliciter, nisi in virtute meriti passionis Christi, qui non pro peccato suo, sed nostro gratiose offerebatur. Unde omnis alia satisfactio videtur esse insufficiens et secundum quid, nisi quatenus conjungitur passioni Christi, quae est satisfactio simpliciter.
Sed licet istud verum sit aliquo modo, scilicet quod parum valeat omnis nostra satisfactio, nisi virtute meriti passionis Christi, per quam patet nobis via salutis, et omnes justitiae nostrae sint sicut pan nus menstruatae, Isai. 64. tamen quod nullo modo possit fieri satisfactio, sicut verba illa sonant, non intelligo, quia possibile fuit Christum non fuisse incarnatum, nec per consequens passum, et etiam possibile fuit peccatorem satisfacere pro peccato suo per aliquam paenam ordinantem, e?per illam reparari. Hoc etiam convenit misericordiae et justitiae, quia non praeclusit homini viam salutis, et per consequens non fuisset tunc reparatus, nec satisfecisset in virtute meriti passionis Christi.
Confirmatur per Augustinum, lib. 13. de Trin. c. 10. Non defuit Deo alius modus reparandi genus humanum, quam per passionem Christi, licet ille modus reparationis sit maximo congruus, et certe alius fuisset congruus, si alio modo reparasset.
Item, si passio Christi sit satisfactoria pro peccatis, hoc non est nisi sicut causa effectiva meritoria, vel sicut efficiens meritoria; sed quidquid potest Deus facere per causam secundam in genere causae efficientis, potest sine ea immediate et per se; igitur potuit immediate justificasse peccatores, etsi nunquam fuisset nec incarnatus, nec passus.
Item, satisfactio est redditio aequivalentis pro aequivalenti. Sed tan tum bonum est conversio ad bonum infinitum, et Deum per charitatem, quantum malum fuit aversio per peccatum a Deo, quia quantitas privationis semper attendenda est secundum quantitatem habitus sui: igitur si fuit possibile per peccatum auferre a Deo honorem sibi debitum, possibile est per charitatem et gratiam restituere sibi tantum honorem, quantum abstulit, et per consequens peccator contristando de peccato suo, et convertendo se humiliter, potest satisfacere pro peccato suo, quia tantum bonum est in actu contritionis et conversionis ad Deum per paenitentiam, quantum fuit malum in actu culpae et adversionis ejus a Deo.
Si dicas quod gratia, per quam acceptatur poenitens, et actus ejus fit bonus et meritorius, datur animae virtute passionis Christi, quia sine passione Christi non fuisset gratia alicui data, et ideo semper stat argumentum, quod virtute passionis Christi tantum satisfacere potest peccator.
Respondeo, licet ita sit de facto, quod gratia modo datur virtute passionis Christi, non tamen est hoc simpliciter necessarium, quin alio modo posset hominem justificare; posset enim Deus homini dare primam gratiam sine merito passionis Christi exhibitae vel exhibendae in futurum, et hoc factum est. Patet de anima Christi, cui dedit Deus summam gratiam, quam tamen sibi non meruit passio, nec exhibita, nec exhibenda, quia si nunquam mortuus, nec passus fuisset, non fuisset minus Deo gratus. Hoc constat.
Respondeo igitur quod loquendo de potentia absoluta, possibile fuit satisfactionem sibi fieri, et sine incarnatione Christi, vel passione ejus; igitur non est praecise possibilitas satisfactionis ex eis; de potentia tamen ordinata non potuit aliter esse satisfactio debita et completa, quam per passionem ejus, quia sic ordinavit, quod per eam fieret completa, et ultima satisfactio.
Primum patet, quod de potentia absoluta aliter posset Deo satisfieri, supposita gratia et charitate in satisfaciendo, quia sine gratia impossibile est placere Deo; satisfactio enim, ut dictum est, est redditio aequivalenlis pro aequivalenti alias non debiti. Posset autem alicui paenitenti dare tantam gratiam, in cujus actu est formaliter tanta bonitas, quanta fuit malitia in actu culpae, et ideo in acceptatione divina daret aequivalens pro aequivalenti, et illud bonum esset alias indebitum; licet enim secundum totum illud quod sumus et possumus, teneamur Deo propter suam magnam bonitatem, ex debito persolvere, propter tamen nostram imbecillitatem et miseriam noluit nos sibi obligari, nisi ad Decalogum praeceptorum, et non ad consilia observanda ex debito, quae sunt supererogationis, sed ex mera voluntate nostra; et ideo posset Deus opera consilii et supererogationis ordinare tanquam satisfactionem sufficientem pro peccato, et aequivalentem per gratiam in acceptatione sua, et tanquam alias indebitam, quia non instituit hominem ad opera consilii obligari, sicut ad opera praececepti. Et ideo quomodo opera praeceptorum sunt ei debita, quia ex obligatione, ita opera consilii indebita, non quia non debeantur sibi, sed quia non obligavit nos ad ea observanda, sed commisit libertati voluntatis nostrae, et ideo ut per illa, vel per passionem aliquorum aliorum terribilium possit absolute fieri satisfactio.
Secundum probo, quia de potentia ordinata non disponit aliquem posse sibi satisfacere, nisi cui disposuit dare gratiam; non dat autem gratiam primam alicui animae dum est in peccato, et in dispositione contraria ad gratiam nisi virtute meriti illius, qui erat sine peccato; igitur si alicui animae dum est in peccato et in dispositione contraria aliquando nocenti, dat gratiam, hoc est virtute meriti passionis Christi, quia omni animae disponit dare gratiam virtute meriti illius animae innocentis et passionis ejus, et sic non ordinavit aliquam satisfactionem posse fieri, nisi merito passionis Christi.