REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum damnificans injuste in fama, possit vere poenitere sine restitutione famae ejus ?
D. Thom. 2. 2. quaest. 61. art. 2. Rictiard. art. 5. quaest. 3. Gab. quaest. 16. art. 2. Soto 4. de just. quaest. 6. et alii citati in Oxon. hic apud Doctorem quaest. 4.
Quod sic, Extra de calumniatoribus cap. 2. dicit Dominus Innocentius Papa quod denuntiator falsi criminis infamis es; sed aliquis criminosus accusatus de aliquo crimine ab aliquo, negans illud quod denuntiatur et proponitur de se, facit alium denuntiatorem falsi criminis infamem; sed talis non posset alteri restituere famam suam, nisi revelaret proprium crimen, et sic procedendo seipsum infamaret, quod non debet aliquis facere; igitur potest aliquis paenitere sine satisfactione.
Item, plus tenetur quilibet ad custodiam propriae famae quam alienae, sicut ad dilectionem suam quam alterius; sed in illo casu non potest alterius famam custodire illaesam, nisi diffamando se, quod non tenetur facere. Si enim infamavit falso accusantem, negando quod ille denuntiavit de eo veraciter, non posset illi famam restituere, nisi fatendo se fuisse prius mentitum, et per consequens, quia denuntiator falsi criminis contra alium, esset infamis.
Contra, Augustinus ad Maced. epistola ubi prius, et ponitur in distinct. 14. 2. quaest. 6. cap. Non dimittitur peccatum, nisi restituatur ablatum; et proverb. 22. Melius est enim nomen bonum quam divitiae multae.