REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Primum dictum hujus litterae: In statu innocentiae conveniebat dominia esse indislincliva, sed contra post lapsum. Ratio utriusque partis est clara. Secundum: Lex primo distinguens dominia, p?tuit esse patris in filios vel Principis in subditos, et non determinat, utra fuit. Vide quae in Oxon. hic habet n. 8. scilicet Noe post diluvium forte divisisse filiis possessiones, vel filii forte communi consensu diviserunt; non negat tamen antea factam fuisse divisionem, quia Genes. 4. Abel obtulit de primogenitis gregis sui. In hac enim quaestione ita censet.
Circa solutionem primae quaestionis, et per consequens aliarum, quarum solutio videbitur ex solutione hujus, tria sunt videnda. Primo, unde sunt dominia rerum distincta et quando inceperunt distingui, ut dicatur meum, et illud tuum, et unde haec distinctio sit ?
Secundo, quomodo possunt ad aliquos dominia transferri juste, et quomodo injuste.
Tertio, quod omnis alia translatio vel occupatio rerum est injusta, et de his patebit solutio primae quaestionis.
De primo, dico quod de lege naturae non est quod dominia rerum sunt distincta, sicut patet in Canone, dist. 8. et 22. quaest. 1. cap. Dilcctissimus, quia in statu innocentiae non fuit talis distinctio dominiorum vel rerum temporalium, sed fuissent omnibus omnia commu nia. Nec de lege divina, quia secundum Augustinum, dist. 8. cap. 8. et sequente, jure divino non fuissent dominia rerum distincta tempore innocentiae, nec multo magis jure naturae, et per consequens, tunc vixissent homines secundum legem naturae, et divinam, unusquisque sine usurpatione proprii dominii, in communi dominio omnium rerum, nec tunc fuisset jus scriptum, vel lex positiva, quae cuilibet suum dominium distincte reddidisset; sed fuissent omnia communia, et hoc propter duas causas, ut propter pacificam conversationem conservandam, et necessitatem cujuslibet supplendam. Pacifica enim conversatio hoc exigebat illo tempore innocentiae, ut quilibet acciperet quod sibi erat utile et necessarium ad sustentationem naturae, et non plus aut minus, secundum quod iudiguisset. Nec tunc aliquis sibi usurpasset dominium alicujus rei, quia illa re potuisset alius magis indigere quam ipse, et per consequens vindicando sibi dominium illius rei injuste, non supplesset necessitatem alterius, nec per consequens cum illo pacifice esset conversatus.
Sed post peccatum introducuntur diversa rerum dominia, ut hoc dicatur tuum, et illud meum; et hoc fuit necessarium illo tempore post lapsum, ut non omnia essent communia, propter causas praedictas. Primo propter pacificam conversationem conservandam inter homines, cum enim peccatores usurpent sibi res non tantum ad necessarium usum et copiosam sustentationem vitae, sed ad satietatem avaritiae et congregando copiosos thesauros, opprimunt alios ex potentia, sicut fuit de Nemrod, qui fuit venaor potentissimus coram Domino, idest, depraedator aliorum, Genes. 10. et sic pauperes ex impotentia non valentes istis resistere, non haberent necessariam sustentationem vitae suae. Propter secundam, scilicet necessitatem cujuslibet supplendam, quia communia non bene curantur, nec custodiuntur, sed propria, ideo expediebat dominia distinguere, et cuilibet partem sibi propriam separare jure legis scriptae.
Et secundum hoc melior est opinio Aristotelis 2. Polit. qui politias et familias distinguit, quam Socratis, qui voluit omnia esse communia, quia utilius est distinguere dominia in statu illo, quem Philosophus invenit esse in mundo quam esse penitus indistincta. Sed unde habent auctoritatem leges positivae distinguentes domi-Iniaesse justa post peccatum? Dico quod ab auctoritate Legislatoris, non enim omnis. veritas de agibilibus est lex justa, sed lex justa est veritas practica indicta ab ali quo habente auctoritotem, unde dicitur lex, quia ligat illos ad quos cst missa. Requiritur igitur ad hoc quod lex sit justa, et juste indicta, quod in Legislatore sint ista duo, sapientia vel prudentia, at auctori tas. Constat autem quod post lapsum potuerunt homines habere sapientiam et prudentiam ad sapienter et juste condendas leges.
Sed unde habuerunt auctoritatem? Respondeo quod omnis auctoritas vel est praesidentiae paternae respectu ?liorum simul conviventium, et eodem modo cohabitantium sub eodem, non tam corpore quam mente, et illa auctoritas semper mansit in lege naturae a primo patre Adam usque ad Moysen, et extendebat se ista auctoritas ad omnes alios praecedentes per successionem generationis ab Adam, ubicumque essent, usque ad Moysen et tempus legis scriptae, quia illam auctoritatem acceperunt filii a patribus suis. Et haec auctoritas et modus praesidentiae paternalis non fuit destructa per Legislatorem Juris scripti, vel legis Mosaicae, sed multo magis confirmata. Et haec lex fuit conviventium sub uno patre, non tantum corpore, sed etiam mente; unde primus pater gentium Abraham statuit quod quicumque de alienigenis vellent circumcidi, quod admitterentur ad cultum Dei, et ita tenuissent istam legem filii sui, et filii filiorum ejus, usque ad Moysen, et haec lex fuit justa, recta et naturalis, nec extendebat se ad extraneos, nisi gratis vellent se subjicere praeceptis legis. Sed propter malitiam habitantem in hominibus malis filiis, quorum cogitatio totaliter conversa erat ad malum, parum duravit.
Alia est auctoritas non praesidentiae paternalis respectu filiorum, sed extraneorum et diversorum simul congregatorum in aliqua communitate, terra vel civitate, quae est auctoritas habita pcr electi oncm ab illis extraneis; et potest dici autoritas Principis ad subditos. In civitate enim, vel terra, congregabantur primo multae gentes extraneae et diversae, quarum nulla tenebatur alteri obedire, quia nullus habuit auctoritatem super alium, et tunc ex mutuo consensu omnium propter pacificam conversationem inter se habendam potuerunt eligere unum ex eis Principem, qui in omnibus solum, dum ille viveret, ut subditi obedirent, vel quod sibi et suis succedentibus legitimis subessent, secundum conditiones, quales vellent, sic vel sic ut diversi modo tenent Principatum, quia quidam tantum ad vitam, quidam per successionem; et sic patet duplex auctoritas condendi leges justas, scilicet auctoritas patris ad filios, et auctoritas Principis ad subjectos; vel tertio modo si a tota communitate, et ita triplex justitia. Unde Princeps habens prudentiam in se vel in suis Consiliariis, potest condere leges justas ad pacem conservandam, et ideo omnis politia et consuetudo est justa, si sic vel sic similiter dictaretur. De hoc in Canone dist. 8. cap. Quo jure. Ex praedictis patet quomodo dominia fuerunt juste distincta post lapsum. Si enim illa propositio sit de lege naturae quod nullius juris est, primo occupanti conceditur, quod non credo, sed de lege positiva, accipiendo stricte legem naturae, prout quilibet potest propria auctoritate occupare tantam et talem partem, qualem et quantam vult, patet sic quomodo justae possunt esse primae occupationes, et justa dominia. Si autem sit de lege positiva, velest condita auctoritate praesidentiae paternalis, sicut forte distribuit Adam filiis suis primo terram dicens: Ecce terra coram vobis est, occupet quilibet quod magis sibi placuerit: vel auctoritate concordis, vel communis consensus omnium filiorum, ut unus haberet unam partem terrae, et alius aliam, sicut concordaverunt Abraham et Loth post diluvium. Patet ita quod juste possunt dominia distingui; duplici enim lege possunt dividi, lege naturae, vel lege positiva; lege positiva dupliciter, quia condita, vel auctoritate praesidentiae patris, vel auctoritate Principis, quia utriusque auctoritate possunt juste leges et dominia distingui.