REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
In responsione ad argumenta secundae quaestionis multa habet notanda.
Ad secundum ait incerta bona male acquisita, restituenda esse pauperibus, cap, cum de usuris; probabile tamen talia non male acquisita, retineri posse, de quo vide in Oxon. Scholium hic q. 2. n. 32.
Ad quartum docet, et bene, decentiam status non excusare a restitutione. Item si creditor et debitor incidant simul in extremam necessitatem, rem deberi creditori, cum sit dominus ejus, et eamdem cum alio habeat necessitatem. Vide de hos Scholium num. 36.
Ad sextum de adultera, vide Scholium n. 38. quomodo teneatur satisfacere legitimo filio, excluso ab haereditate.
Ad septimum solutio est difficilis, quare ex odio impediens beneficium dari alteri, teneretur ad restitutionem. Vide Scholium ad n. 40. ubi res explicatur, et cessabunt quae ab aliis contra eam opponuntur.
Ad argumenta secundae quaestionis. Ad primum, cum arguitur quod restitutio non est pars Paenitentiae, igitur non requiritur ad Paenitentiam. Respondeo quod consequentia non valet, quia loquendo de Paenitentia, quae est tertia et ultima pars Paenitentiae, ut Sacramentum, scilicet de satisfactione, quae est Poenitentia exterior, imposita a Sacerdote pro peccato, sic dico quod restitutio non est aliquid Poenitentiae, quia illa Poenitentia imponitur a Sacerdote pro peccatis post confessionem et absolutionem receptam Sed habens alienum tenetur primo, si possit, saltem in voto firmo, si non possit in facto, alteri restituere suum, antequam confiteatur, quia habens propositum, vel votum retinere alienum peccat actu contra praeceptum Dei, et est fictus veniens ad confessionem, et non potest a Sacerdote absolvi, antequam restituat modo praedicto, quia non dimittitur peccatum, nisi resti tuatur ablatum. Patet igitur quod restitutio non est satisfactio, vel pars satisfactionis, ut dividitur in jejunium, orationem et eleemosynam, et ideo non est restitutio imponenda a Sacerdote pro poena peccati, sed infligenda est cum hoc poena alia pro peccato injustae ablationis, et detentionis rei alienae, quod prohibuit Deus in Decalogo. Unde adultero detinenti vel auferenti uxorem alienam, quod est contra praeceptum Dei, non tantum debet imponi pro paena peccati redditio, vel restitutio mulieris, sed etiam alia gravis paena pro peccato adulterii et infidelitatis, quam habuit contra uxorem propriam.
Ad aliud, cum dicitur quod nullus tenetur ad impossibile sed nesciens illum, a quo rem abstulit injuste, si teneretur respectu illius ad restitutionem, teneretur ad imposibile. Respondeo quod non invenio quid possit in illo casu restituere pauperibus, si non noverit vel filios, vel cognatos ejus, a quo abstulit, qui alias eo multum indigebant, quia illis viventibus restitutio est eis facienda, et si sint pauperes et indigentes, aeque sicut aliis, et ita restituendo istis pro anima ejus, restituit sibi spiritualiter. Non inveni tamen in aliquo, per quos debet fieri ista restitutio pauperibus, vel propinquis aliis, nisi quod unus * dicit, quod non per illum, qui abstulit, sed per alium, ut per Sacerdotem, vel aliquam personam aliam fidelem et communem. Videtur tamen mihi quod ille per se, vel per alium, de quo confidit, potest satisfacere sibi, vel propinquis, quia posset dare in manus aliquorum restitutionem faciendam, qui ponerent illam in usus proprios, vel aliquorum aliorum, quibus non deberetur, et in eo casu in quo non posset invenire aliquem fidelem, de quo crederent restitutionem fideliter fieri, teneretur per se restituere.
Ad aliud, cum dicitur quod aliquis distet multum, respondeo, quando non habet personam praesentem, cui est restitutio facienda, nec sperat habere praesentem, nec per nuntium praesentem, nisi plus expenderet in numero, et damnificaretur in nuntiando, quam sit illud quod injuste tenet, nec aliquis adsit de suis, per quem posset sibi suum mittere, quod raro accidit, tunc non tenetur satisfacere in persona, sed, ut prius, restituendum est ei spiritualiter, dando illud pauperibus, vel propinquis. Ad aliud, cum dicitur quod quandoque illud, in quo alteri satisfaceret, est sibi ita necessarium, quod sine eo non posset vivere, et per consequens, si tunc satisfaceret, esset in damnum communitatis, dico quod aliquid potest esse necessarium alicui dupliciter, vel quantum ad arctum victum et sustentationem naturae, vel ad decentem victum status sui. Si isto secundo modo, dico quod tenetur restituere, quia nullus tenetur, vel debet decenter, vel nobiliter vivere de alieno. Si est necessarium primo modo, tunc distinguo: aut ille habens alienum devenit ad necessitatem arcti victus, et alius, cui facienda est restitutio, non est in tali arctatione victus, sed habet unde vivere possit aliunde, et tunc dico quod non tenetur ei satisfacere, quia pro illa necessitate fit suum jure politico quod alias fuit alienum. Tamen postea veniens ad pinguiorem fortunam victus, tenetur ad restitutionem illius rei, vel aequivalentis, et interim tenetur dolere, quia vivit de alieno tempore medio. Si alius, cui restituendum est, veniret ad talem necessitatem arcti victus, et alius non, tunc tenetur ei dupliciter satisfacere; Primo, quia in juste rem abstulit alienam; secundo, quia illud suum est ratione ex tremae necessitatis, etiamsi prius non fuisset suum, jure naturae. Si autem uterque sit in extrema necessitate, tunc ille, cujus res primo fuit, non cadit a jure suo in re sua propter necessitatem alterius, et ideo restituendum est.
Ad aliud de restitutione gladii furioso, dico, sicut dictum est in solutione quaestionis, quod restitutio debet fieri cum discretione, et recta ratione, in favorem damnificati, ut conservet eum idemnem; restitutio vero gladii esset sibi damniflcabilis.
Ad aliud de adultera, dicunt aliqui quod adultera tenetur facere conscientiam filio suo spurio, quod male occupat haereditatem, et injuste, et tenetur eum efficaciter inducere ut dimittat illam. Sed istud non video quomodo utiliter sit faciendum, nam filius spurius, aut crederet matri dicenti sibi ipsum esse illegitimum, et per consequens injuste occuparet haereditatem fratris suis haeredis, aut non crederet. Si non vult credere matri facienti sibi conscientiam de dimittendo haereditatem, nihil proderit talis inductio. Si vult credere, et tamen non dimittere haereditatem, nihil prodest, sed exponit filium suum magno periculo, quia filius sciens tristitiam matris, nolens aliquo modo dimittere haereditatem, ex quo novit se illegitimum, fit filius gehennae, et mater diffamat se, et dicit se adulteram, quod non est necessarium, et utroque modo sive credat, sive non, sequuntur inconvenientia.
Dico igitur quod talis mater tenetur inducere filium efficaciter, ut dimittat haereditatem, et consulat de alia via bona, ut de introitu ad Religionem, vel aliqua alia generali ad dimittendum haereditatem; sed non debet, nec tenetur illum inducere ad dimittendum illam per viam praemissam, dicendo, ego fui adultera, vel meretrix in conceptione tua, et per consequens tu es spurius, quia non debet reddere se infamem, maxime cum nihil proficeret per hoc, si alter non audiret, nec crederet sibi, et sic tali infamiae non fuit necesse exponere.
Aliter potest dici, quod non est idem habere, et prope esse. Ille autem legitimus fuit prope haereditatem secundum justiam, sed non habuit, quia nunquam fuit in possessione; et ideo minus quam aequivalens haereditati, sufficit pro restitutione, et illud minus determinetur secundum arbitrium boni viri. Videtur itaque omnino quod debeat illegitimus providere legititimo de honesto victu et vestitu, si haereditas est ita pinguis quod possit sufficere haeredi ad duplum, vel triplum istius; et si hoc non possit, faciat quod dicitur in isto cap. Odoardus.
Ad aliud de beneficio Ecclesiastico, respondeo quod si procuravit et abstulit ab aliquo beneficium in fraudem, et malum alterius propter odium vel inimicitias ad illum, tenetur ad restitutionem, non totius, sed partis, quia non habuit, nec fuit in possessione illius beneficii, tamen abstulit alienum, quia si ipse non impedivisset, talis beneficium illud consecutus fuisset. Si autem alius procuravit sibi non in fraudem alterius, sed propter bonum proprium, sic in nullo tenetur alteri privato tali beneficio, quia sic non habet alienum, sed proprium; tenetur enim et potest aliquis magis attendere ad commodum proprium quam alienum secundum justitiam cujuslibet legis. Quia aliquis habens in area, vel vinea sua fontem, vel rivum aquae vivae, attendens necessitatem suam et bonum proprium, et non malum alienum, potest sine omni injuria alteri facienda, circumdare eam muro, et per consequens praescindere aliis viam ad illam, ut magis sibi valeat.
Ad octavum de guerris, dico quod quidquid aufertur ab innocente, qui non dat occasionem bello injusto, nec consentit in illud inferendum, injuste aufertur, et ideo damnificans eum tenetur ad restitutionem.
Ad argumentum in oppositum quaestionis, dico quod nullus tenetur se vendere in servitutem propter rem aliquam temporalem injuste ablatam, de qua non potest satisfacere, quia libertas est pretiosissima res, et nobilissima, quae est in anima, et per consequens in homine, et ideo pro rebus vel bonis temporalibus nullo modo debet vendi, ut habetur extra de reg. jur.
Sed si aliquis fecit alium servum injuste, et abstulit ab eo libertatem suam, tunc dico quod tenetur se vendere, si alio modo non possit eum libertati restituere, nisi persona illius sit melior persona alterius, et per consequens illius servitus vergit in majus damnum communitatis, quam servitus alterius, quia sic non tantum daret aequale pro aequali, sed superabundans pro actuali, quod non tenetur, sed tenetur liberare eum quantum potest, et servitutem illius per omnia bona quae potest compensare.
Ad locum Exodi, dico quod institutio illa de facto non fuit lex moralis, sed caeremonialis et judicialis, et per consequens non pertinebat ad legem naturae vel Evangelii, sicut moralia quae semper manent. Unde nos qui sumus sub Evangelio, non tenemur ad illa judicialia et caeremonialia, sicut ille populus Judaicus, cui propter ruditatem suam imposita sunt talia.