REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Primum dictum: Juste ordinatum est ut injustus homicida occidatur. Secundum: Occisor tenetur ad alendos propinquos et parentes, quos occisus alebat. Vide in Oxon. Scholium hic q. 3. n. 6. Ita communis, si intelligatur de haeredibus necessariis, et probabile est de omnibus. Tertium, Doctori non p acet, quod fures pro simplici furto suspendantur, putatque justius adulterum occidendum. Vide quae circa hoc dicta sunt in Scholio q. 3. ante n. 7. Sententia haec est pia et vera, bene intellecta, quam alii graves Doctores sequuntur. Ad secundum, docet impedientem aliquem ab ingressu religionis teneri ad restitutionem. Intellige si fraude, vel dolo id fecit, non aliter, quia sine fraude non laeditur justitia, impediendo bonum fieri. Vide Scholium q. 2. ad n. 40.
De secundo, respondeo quod damnificatio irremediabilis, vel est extrema, ad quam sequitur mors, ut occisio, vel intoxicatio, vel est citra extremam ut mutilatio. Sed ista mutilatio duplex est, quia quaedam est enormis, ut ablatio pedis, manus, vel oculi, vel alicujus hujusmodi, quae impedit communes actus humanos. Alia est mutilatio, nec gravis, nec enormis, ut ablatio digiti, vel junctura, quae non impedit actus humanos.
De prima damnificatione irremediabili esset justissima restitutio facienda per legem talionis, quia corpori humano animato diviso per mortem, nihil est comparabile inter corpora, nisi corpus ejusdem speciei, ( quod certum est de bonis substantiae), hoc statutum est in multis terris, et juste. Deus enim ita pretiosam habet vitam hominis, ut Davidi ( qui ex justa causa occiderat) non permitteret aedificari sibi templum, propter sanguinem multum, quem effuderat. Caveant igitur homicidae, quibus alii sunt magis laxi et mites, dicentes quod non tenerentur ad legem talionis occidendo, et quod si occidissent bovem vel equum, tenerentur ad restitutionem, quia auferens bovem, secundum eos, tenetur ad restitutionem bovis, alias non potest absolvi; sed auferens vitam hominis non tenetur reddere vitam corporalem, vel spiritualem pro vita; quod videtur inconveniens, quia non debet liberalior poena pro graviori culpa infligi.
Dico tamen ego, quod occidens alium, quomodocumque injuste, tenetur ad omnem restitutionem faciendam sibi possibilem, procurando sibi vitam spiritualem, et dando propriam pro eo in terra Sancta contra infideles, vel in causa Ecclesiae contra praecisos rebelles et inobedientes.
Occisus autem aut habuit parentes, patrem scilicet, et matrem, filios et filias, qui vixerunt ex laboribus ejus, et sustentabantur per eum, et tunc dico quod occidens, de bonis propriis vel laboribus suis tenetur istis ad restitutionem victus et vestitus, quia hoc abstulit ab eis, occidendo illum, qui illos in talibus juvabat. Si autem non habet talis parentes superstites, tenetur sibi procurare orationes, et Missas, et eleemosynas, et jejunia, et tot bona spiritualia, quot ipse habuisset, si vixisset, quia tot bona sibi abstulit occidendo eum.
Ista autem lex talionis juste est instituta occisoribus in nova lege. . Eam Christus primo instituit; patet per illud dictum Joan. 18. Mitte gladium tuum in vaginam; omnis enim qui percusserit (id est, occiderit, dicit glossa) gladio peribit; si occidat, supple injuste, non ut minister legis, aut justitiae; sed quis juste occidat, et quis non, potest haberi. 23. q. 5. c. si non licet, ubi habetur: Inique occiduntur, exceptis iis, quos lex justa generaliter, vel Deus specialiter jubet occidi. Et Augustinus 1. de civit, cap. 11. et 22. Quisquis hominem occiderit, criminis erit reus. Injuste autem quilibet occidit alium, qui occidit, ubi Deus dicit, quod non liceat eum occidere, vel prohibet ne occidat. Deus autem absolute praecipit, ne quis occidat, nisi in casibus ab eo determinatis, vel non prohibitis explicite, vel implicite; igitur omnis lex praecipiens occidere, nisi Christus Deus hoc statuit, est injusta, quia in nullo praecepto morali Decalogi potest aliqua lex inferior in aliquo dispensare in eo quod contradicit legi divinae, et ideo nihil potest, juste statuere, nisi quod statutum est in lege Dei explicite, vel implicite. Quare nullus potest aliquem juste occidere, nisi ut minister legis juste latae, auctoritate Judicis, vel Principis; unde non licet occidere nisi in casibus permissis a jure divino in Scriptura.
Caveant itaque Principes, qui pro furto plectunt homines lege mortis. Certum est quod non habent ex Scriptura, sed quod Proverb. 6. tales reddant septuplum; ex quo enim Christus Joan. 8. dispensavit cum adultera, quod non moreretur, quod pertinet ad bonum moris ablatum ab aliquo, multo magis de his, quae pertinent ad lucrum et thesaurum, quae sunt minora bona. Sciant igitur Judices reum aliter satisfacere debere quam per mortem. Et ideo nisi Deus aliquando de istis casibus dispensaverit, injustae sunt omnes leges civiles, quae jubent homines pro istis interfici.
De damnificatione autem inremediabili non extrema enormi, vel non enormi, et ejus paena et restitutione facienda, non est ordinatum per Ecclesiam ad legem talionis, sed restitutio fiat in aliis possessionibus. Si enim sit mutilatio secundo modo dicta, videlicet non enormis, satisfactio fiat per expensas pro cura, et offensa, et dolore, quem sustinet, dum curatur, quia per talem mutilationem, scilicet digiti, vel juncturae, non impeditur pes, vel manus ab actibus suis; et ideo non tenetur tantum sibi restituere, quantum posset per totum membrum manus, vel pedis, acquirere operando, tantum restituere tenetur illa, quae dixi. Et si postea sit illud membrum minus aptum et habile ad operandum quam prius, aliquid tenetur pro illo sibi restituere; si non, nihil, nisi pro curatione, et offensa placanda per expensas. Si autem sit gravis et enormis mutilatio, ut ablatio alicujus membri, per quam impeditur ab operatione humana, tenetur quantum potuit non mutilatus per illud membrum sibi acquirere, secundum rectam rationem, et plus ratione tristitiae et doloris, quem patititur continue ex amissione talis membri; minus tamen tenetur sibi satisfacere si sit dives; et habet unde possit aliunde vivere, quam ex operibus membri mutilati, quam si non sit dives, tantum vivens ex labore illius partis sibi ablatae.
Ad primum argumentum tertiae quaestionis cum dicitur, quod im possibile est restituere membrum corporis mutilatum, et bonum animae ablatum, patet solutio ex praedictis, quia pro mutilatione alicujus membri impediente actum humanum, debet restituere sibi tantum de bonis temporalibus, quantum posset mutilatus per illud sibi acquisivisse, et pro bonis animae ablatis tenetur ipsum inducere efficacius, quo potest ad bonum restaurativum illius, quod perdidit, et si non potest hoc per se facere, tenetur per suffragia et orationes aliorum, hoc sibi providere.
Ad secundum dico quod retrahens alium a Religione intentione damnificadi Religionem, peccat mortaliter, quia aufert personam utilem Religioni, si intrasset, et tunc tenetur illum illi Ordini restituere, si potest eum aliquo modo postea ad hoc inducere. Quia si hoc non potest, credo quod faceret bene, si intraret pro eo, et cum non tenetur ad excedentem restitutionem Religioni, sufficit inducere alium aequalem illi, quem retraxit ab Ordine, vel fere sibi aequalem, ad intrandum Religionem. Non autem tenetur simpliciter aequalem inducere ad Religionis ingressum pro eo, quia alius non fuit in Ordine, et ideo subtrahens Ordini illam personam non extrahit illum de Ordine. Non est autem idem, ut dictum est prius, prope esse in Religione, et esse in illa; et ideo non est tanta restitutio facienda pro subtractione illius qui prope fuit in Ordine, et illius qui simpliciter fuit in Ordine. Si autem hoc non fecerit in malum Religionis, nec intentione damnificandi Religionem, sed tantum intentione consulendi illam personam, quia consanguineus, vel sibi carus sit, in nullo tenetur Religioni, sed personae damnificatae non intranti Religionem, tenetur tantum restituere in bonis spiritualibus, quantum ab ea abstulit impediendo ingressum ejus, et quantum ipsa habuisset, si Religionem ingressa fuisset.