Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non sint ponendae duae christi nativitates. Nasci enim non est naturae, sed personae. Sed in christo est tantum una persona. Ergo et una nativitas.
Praeterea, cum nativitas sit generatio quaedam, per nativitatem aliquis ad esse tendit. Sed in christo est tantum unum esse. Ergo tantum una nativitas.
Praeterea, ea quae non sunt unius rationis, non debent connumerari, sicut canis caelestis et terrestris non dicuntur duo canes. Sed generatio christi temporalis et aeterna non sunt unius rationis.
Ergo non debent dici duae nativitates.
Sed contra, nullus dicitur filius alicujus nisi ratione alicujus nativitatis. Sed christus dicitur filius patris, et etiam matris. Ergo utrumque est secundum aliquam nativitatem, et non secundum eamdem; ergo in christo sunt duae nativitates.