Postquam magister determinavit quid conveniat naturae divinae ex unione ad humanam, hic determinat quid conveniat humanae ex unione ad divinam, quod scilicet adoratur adoratione latriae.
Dividitur autem haec pars in duas partes: in prima movet quaestionem; in secunda determinat eam, ibi: ideo quibusdam videtur non illa adoratione quae latria dicitur, carnem christi vel animam esse adorandam. Et haec dividitur in duas partes secundum quod duas opiniones ponit; secunda incipit ibi: aliis autem placet christi humanitatem una adoratione cum verbo esse adorandam. Et haec dividitur in tres: in prima ponit solutionem; in secunda respondet ad objectionem factam in contrarium, ibi: nec qui hoc facit, idolatriae reus judicari potest; in tertia confirmat solutionem, ibi: de hoc joannes Damascenus ita ait.
Hic est duplex quaestio. Primo enim quaeritur de latria. Secundo de dulia.
Circa primum quaeruntur tria: 1 quid sit latria; 2 cui debetur; et habito quod soli deo, quaeritur; 3 qualiter sit ei exhibenda.