REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Confessionem peccatorum non obligare jure naturae, quia neque est principium lumine naturae notum, neque conclusio necessario ex tali deducta, alioquin fuisset in omni statu. Constat tamen non fuisse in statu innocentiae, vel naturae. Objicit tripliciter et solvit clare.
Circa solutionem hujus quaestionis ostendam quatuor. Primo, quo praecepto tenetur quis ad confessionem? Secundo, quid et quantum includit istud praeceptum de Confessione? Tertio, quid est superadditum isti praecepto, ex praecepto Ecclesiae, vel quomodo specificatur per eam? Quarto, ad quae peccata confitenda specialiter hoc praeceptum est necessarium ?
Quantum ad primum, sciendum est, quod duplex est praeceptum obligans quemlibet ad aliquid faciendum; quoddam praeceptum est de lege naturae: quoddam de lege divina positiva, salva gratia Domini Gratiam distinct. 1. qui dicit quod omnia praecepta, quae sunt de lege, vel Jure divino, sunt de lege naturae: nam sacramenta, et multa alia, sunt de Jure positivo divino, et non sunt de Jure naturae, non enim fuerunt in omni statu.
De lege autem naturae dicuntur omnia principia practica nota ex terminis lumine naturali, sicut principia speculativa in speculationibus, licet non sint tot principia practica in practicis, quot speculativa in speculationibus. Et non solum principia practica sunt de lege naturae, sed omnia quae immediate sequuntur ex eis, ut conclusiones necessariae necessaria deductione, vel demonstrativa illatione deducta ex eis.
Alia autem sunt extra ista, quae sic demonstrative concluduntur ex eis, quae multum sunt consona illis principiis practicis, quia ab omnibus sunt visa multum rationabilia, et bona, et ab omnibus juste servanda, licet non possent ex eis demonstrari, sicut priora, et quatenus consona talibus principiis, dicuntur de lege naturae, licet non simpliciter, quia non simpliciter sequuntur ex eis, sed ex Jure positivo. Alia vero sunt adhuc talibus principiis consona, sed ita quod etiam eorum opposita sunt eis ita consona, sicut illa, et ita stare possunt cum eis, cujusmodi sunt caeremonialia, et consuetudines, quae mere sunt de Jure positivo tantum, ut sacrificia et oblationes, et hujusmodi. Unde omnia caeremonialia Judaeorum fuerunt de Jure positivo tantum, et non ex lege naturae, et etiam multae observationes nostrae, ut oblationes et sacrificia. Si enim accipias majorem de lege naturae, quod Deus est colendus cum honore sibi debito, et accipias minorem illam, caeremoniae et oblationes sunt honor sibi debitus, igitur eis est sic colendus, minor est de lege positiva et non de lege naturae, quia caeremoniae non sunt eaedem in omni statu, quia aliae sunt in novo Testamento, et aliae fuerunt in veteri. Illa autem, quae pertinent ad legem naturae, sunt eaedem apud omnes, et in omni statu, etsi minor est de Jure positivo, et conclusio est de lege, et Jure positivo, quia conclusio semper sequitur debiliorem et infirmiorem praemissam, et minus necessariam.
Ad propositum igitur, dico quod habemus duplicem legem positivam, quarum una continet praecepta Evangelica, quae ut in pluribus sunt consona legi naturae: alia continent praecepta Ecclesiastica, quae ut sic non sunt sic consona naturae. Et ideo dico quod confiteri peccata homini Sacerdoti non tenetur aliquis de lege naturae, ut ad praeceptum, quia nihil est de lege naturae, ad quod teneamur, sicut ad praeceptum, nisi quod est principium practicum, statim omnibus lumine naturali notum, vel sequens ex principio practico necessaria deductione, vel quod omnibus videtur esse consonum illis, quae sunt de lege naturae, quia illud dicitur esse de lege naturae, quod est idem apud omnes. Sed confiteri Sacerdoti omnia peccata non est principium practicum per se notum ex terminis, nec etiam necessario deductum ex eis, quia adhuc non invenitur aliquis, qui hoc posset necessaria deductione demonstrare sequi ex principio practico, nec videtur consonum omnibus pro omni statu, quia tunc fuisset servatum in omni lege, quod est falsum, quia nec fuit servatum in lege naturae, nec in lege Mosaica. Relinquitur igitur quod praeceptum de confessione facienda Sacerdoti non est de lege naturae.
Sed dices quod sic, quia potest demonstrari ex principio practico sequi necessaria dednctione, et hoc sic: Notum est omnibus per se tanquam rationale et conveniens, quod nullus debet esse judex in sua causa propria, in qua est reus, quia nimis familiaris alicui non debet in sua causa judex con stitui, extra, de offic. Jud. deleg. cap. Insinuante; igitur cum quilibet sit sibi naturaliter familiaris, non debet suus judex proprius constitui, quia ibidem dicit glossa, quod officium familiaritatis veritatem solet impedire; igitur ad hoc quod juste judicetur aliquis, oportet quod ab alio judicetur. Non potest ab alio judicari in illo foro privato, nisi accuset se ei per confessionem propriam, quia judicium, vel arbitrium non est omnino de ignotis etiam occulte. Rationabile autem est, ut talis accusatio secreta tantum fiat Sacerdoti, qui est persona communis, media inter Deum et hominem; igitur hoc est de lege naturae.
Item, glossa super illud Genes. 3. Adam ubi es, dicit, vox est increpantis, et confessionem requirentis, etc. ibi.
Item, in Levit cap. 16. scribitur quod Sacerdotes, filii Aaron confitebantur peccata populi; igitur confessio fuit necessaria omni tempore tam de lege naturae quam de lege Mosaica.
Ad primum, concedo quod de lege naturae sit quod reus puniatur, et quod ab alio judicetur in causa sua in qua est reus, quia nullus debet esse judex in causa propria. Ille autem judex, qui debet eumjudicare de occultis, et vindicare, vel punire peccatum, est solus Deus principaliter; et quilibet alius, cui hoc Deus commisit, potest sicut minister in judicando vel puniendo illum judicare secundum legem, et judicium Judicis principalis. Commisit autem Deus cuilibet, et non tantum Sacerdoti potestatem judicandi, et puniendi ministerialiter proprium peccatum occultum, ut minister legis suae, per paenitentiam et displicentiam de peccato. Non sic de peccato manifesto et publico, quia de tali committit judicium alteri, quia non tantum est contra eum, sed contra alium, inquantum est sic publicum, quia ut sic, est scandalosum proximis; igitur sicut Deus exequitur modo hujus punitionem de peccato alicujus per Sacerdotem ex statuto positivo, ita posset exequi illam punitionem per ministrum alium, ut per illum, qui peccat, quia cuilibet commisit, ut ministro legis suae, executionem vindicandi proprium delictum in se; et ideo non est de lege naturae, quod aliquid debeat judicari a Sacerdote per confessionem sibi faciendam de peccatis, sed tantum de lege Evangelica, vel Ecclesiastica. Solum enim notum est de lege naturae, quod Deus est judex, et hujus causa principalis, et quicumque alius indifferenter, cui hoc commisit ministerialiter.
Et si dicas quod non, quia si peccator confitetur peccata sua Deo, non constaret sibi de sententia punitiva lata contra eum in judicio pro peccatis, et ita posset faciliter errare in exequendo hujusmodi vindictam in se pro peccatis; igitur rationabile est quod alteri sapientiori se manifestet, qui sibi debitam punitionem secundum legem Dei pro peccatis illis imponat convenientior: nullus talis est nisi Sacerdos.
Respondeo, quod sententia Judicis punitiva imposita, vel imponenda secundum legem Judicis pro peccatis, potest cuilibet constare per Scripturam, et per praedicationem, et non tantum per Sacerdotem, quia multi laici modo melius cognoscunt per doctrinam aliorum, vel praedicationem, vel Scripturam, paenas debitas pro peccatis, quam multi Sacerdotes.
Ad secundum, cum dicitur quod vox fuit requirentis confessionem vox Dei ad Adam, dico quod verum est quod erat vox Dei increpantis, et requirentis confessionem Adae de peccato suo, interiorem, scilicet paenitentiam et contritionem, quia habere displicentiam et dolorem interiorem de peccato, est Deo confiteri; et hoc sufficiebat sibi in lege naturae, et etiam est in omni statu displicentia de peccato necessaria. Sed Adam non confitebatur, nec manifestabat se aliquo modo peccatorem Deo, nec interius, nec exterius, dicendo peccavi, neo aliquid hujusmodi, sed abscondit se, et addidit peccatum pecca to, dicens, mulier quam dedisti mi hi, etc. tanquam non habens unde posset restitisse peccato. Interior igitur confessio et tristitia de peccato sufficiebat de lege naturae absque confessione oris.
Ad tertium, dico quod confessio, quam faciebant filii Aaron de peccatis populi, fuit confessio generalis, quae tota die fiebat coram omnibus dicendo, peccavimus nos, et patres nostri, injuste egimus, sicut nos modo in Ecclesia generaliter confitemur, sed quod quilibet teneretur dicere peccata sua alteri dicendo, ego feci fornicationem, adulterium, et hujusmodi, non habetur ex ista lege; sed nos nunc de ista confessione peccatorum quaerimus, et non de illa in generali. Patet igitur quod confiteri in speciali peccata, sicut intendit quaestio, non est praeceptum de lege naturae, nec fuit in omni statu.