Ulterius. Quaeritur, ad quam virtutem cardinalium reducatur; et videtur quod non ad justitiam, de qua magis videtur. Justitia enim secundum quod est specialis virtus una de quatuor cardinalibus, consistit, secundum philosophum, in communicatione activae vitae.
Sed in praesenti vita non est nobis communicatio cum deo: unde dicitur Danielis cap. 10: exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio.
Ergo non potest esse species justitiae.
Praeterea, secundum philosophum, 5 ethic., non est justitia proprie dicta inter dominum et servum: sicut nec alicujus ad se: quia servus quod est et quod habet, domini est: similiter nec patris ad filium, qui est quasi pars ejus.
Sed nos habemus nos ad eum sicut servi ad dominum, et filii ad patrem. Ergo non est justitia nostri ad deum; et ita latria non est pars justitiae.
Praeterea, justitia proprie in aequalitate consistit, sicut dicit philosophus 5 ethic..
Sed non est possibile nos aequari deo secundum opus nostrum. Ergo non potest esse justitia nostri ad deum; et sic idem quod prius.
Sed contra, tullius in rhetorica, ponit religionem speciem justitiae.
Sed religio, secundum quod ipse accipit, est idem quod latria: quia religio, secundum eum, est quae superiori cuidam naturae (quam divinam vocant) cultum caeremoniamque affert. Ergo latria est species justitiae.
Praeterea, reddere debitum, actus est justitiae.
Sed latria est cultus deo debitus; unde exhibet deo quod ei debetur. Ergo latria est pars justitiae.