REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Probat ex aliis praeceptum de confessione haberi ex Jacob. 5. et Joann. cap. 20. Quorum remiseritis, etc. et impugnat fuse, ostenditque neutrum locum sufficienter probare intentum.
Sed estne praeceptum legis positivae? Dicitur quod sic, quia praeceptumjegis positivae divinae, patet Joan. 20. dixit Christus Sacerdoti bus: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis retenta sunt. Ibi enim Christus dedit Apostolis et omnibus Sacerdotibus potestatem judicandi peccata, ligandi et absolvendi, non principalem, quia sic tantum Deus judicat; igitur arbitralem. Sed nullus potest bene arbitrari de causa sibi ignota, nec bene judicare, scilicet istum esse puniendum, vel ligandum, et istum solvendum, nisi sciat vitam utriusque, quod non esset, nisi uterque propria confessione se ei subderet, et sua peccata detegeret; igitur eadem auctoritate, qua isti facti sunt judices in isto foro, eadem obligantur alii, ut sint subditi eis in illo foro ad accusandum se ipsos, per confessionem peccatorum specialem.
Sed haec ratio non est sufficiens, concedo enim quod Christus dedit potestatem Sacerdotibus absolvendi et ligandi, qui se vellent gratis subdere potestati eorum; sed non sequitur quod si datur alicui potestas judicandi in aliqua causa, quod semper alteri praecipiatur se submittere judicio suo.
Et si dicas, nullus constituitur judex praecise secundum voluntatem ejus, qui debet judicari ab eo, quia non ex hoc est judex alterius, quia alius vult ab eo judicari. Patet de se, igitur eo ipso quo aliquis constituitur judex alicujus, necessarium est ut se subdat judicio suo. Licet enim haec ratio sit probabilis, non tamen video necessitatem aliquam in ratione, quare sic oporteat confiteri Sacerdotibus. Si enim Christus dixisset illas negativas, quorum non remiseritis peccata, non remittuntur eis, et quorum non retinueritis, non erunt retenta, sicut dixit affirmativas, quorum remiseritis, etc. non fuisset dubium quin fuisset de praecepto divino in illo casu confiteri eis, et tunc peccator fuisset de necessitate obligatus ad subjiciendum se illis in confessione, et judicio eorum; patet autem quod affirmative dedit eis hoc judicium.
Item, esto modo quod decem sint Sacerdotes habentes potestatem audiendi confessionem unius, iste non obligatur ut se submittat arbitrio cujuslibet eorum, quia semel confiteri uni eorum peccata sua sufficit; aliter enim nullus absolveretur a peccatis suis, quousque confiteretur omnibus, quod est absurdum; igitur potest talis eligere unum, vel alium indifferenter, cui confiteatur, quia non tenetur magis uni quam alteri. Patet in nova constitutione Inter cunctas; igitur non sequitur quod quia aliquis habeat potestatem remittendi peccata alicujus ut arbiter, si alius ejus arbitrio se submiserit, quod alius de necessitate tenetur ei confiteri; sufficit enim quod talem auctoritatem habeat super eum, si alius ei eligit confiteri, et tunc tantum habet justum judicium super istum.
Si dicas, quod Jacobus instituit praeceptum de confessione facienda, Jacob. 5. Confitemini alterutrum peccata, etc. dico quod istud nihil est: tum quia Jacobus non habuit potestatem, nec auctoritatem super alios ad obligandum eos ad observationem alicujus sacramenti magis quam quilibet alius Apostolus, vel instituendum aliquod sacramentum auctoritate propria. Vel si instituisset aliquod, ut istud, velaliud auctoritate Christi, ut minister ejus divulgando illud, non praecepisset observationem ejus sicut a se, et auctoritate propria, sed sicut a Deo, et ejus auctoritate. Nec Paulus quando praecepta Dei indicavit omnibus, et praecepit eis observationem aliquorum auctoritate Dei, dixit 1. Cor. 7. Non ego, sed Dominus, sed quando addidit aliqua de suo, consulendo, et excitando dixit: Dico ego, non Dominus, bonum est sic esse uxorem sine viro, et habens sit tanquam non habens; et beati qui castraverunt se propter regna caelorum : qui potest capere capiat; igitur quando Jacobus dixit: Confitemini alterutrum, etc. non praecepit sacramentum Confessionis instituendo illud, quia non habuit auctoritatem, nec ut minister promulgando, quia tunc expressisset auctoritatem.
Item, id non est forma sacramenti Confessionis, sive paenitentiae, confitemini alterutrum, etc. sed aliquid aliud: igitur posito quod dixisset illa verba auctoritate Dei, cum illa verba non sint verba sacramentalia Paenitentiae, et absolutionis sacramentalis, sed illa, ego te absolvo, etc. quomodo utitur Ecclesia, sequitur quod ibi non statuerit Deus hoc sacramentum.
Alibi autem Jacobus cap. 5. expressit formam sacramenti Extremae unctionis: Infirmatur quis inter vos, etc.
Item, non praecipit magis ibi confessionem fieri Sacerdoti sacramentaliter, per confitemini alterutrum, quam per illud, quod sequitur ibidem, et orate pro invicem; non magis igitur est confessio mutua, de qua loquitur ibi, sacramentaliter quam oratio mutua; intendit enim quemlibet inducere ad humilitatem, ut nullus ita sit superbus, quod non reputet se peccatorem, sed humiliter quilibet se talem reputet coram Deo et proximo, quia omnes justitiae nostrae sunt, Isai. 64. Sicut pannus menstruatae y unde 1. Joann, cap. 2. Si dixerimus quod peccatum non habemus, etc. Et ita similiter hortatur, ut oremus pro invicem ad majorem charitatem et pacem conservandam.