REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Praeceptum do confessione esse Juris divini, habetur ex illis Iocis Joann. et Matth. adjuncta Ecclesiae declaratione et traditione, et dat optimas congruentias hujus institutionis. Et infert ex praecepto dato conferendi hoc sacramentum, Joann. 20. teneri peccatores illud accipere.
Numquid igitur praeceptum de confessione facienda sit praecise ex lege positiva Ecclesiae, distinguendo illam a lege positiva Dei? Si dicas quod sic, quia Dominus Innocentius Papa III. (sub quo sanctus Pranciscus incepit regulam suam) hoc instituit in Concilio Later sicut patet ex illo cap. Eoctr. de paenit. et remiss. Omnis utriusque sexus. Quomodo igitur beatus Augustinus de visitatione infirmorum, et patet in littera, et Ambrosius et multi alii, qui praecesserunt Innocentium III. reputaverunt confessionem fieri Sacerdoti esse necessariam ad salutem, et hoc etiam prius fiebat in Ecclesia?
Dico igitur ad hunc articulum, quod de Jure positivo immediate a Christo instituto, tenetur quis ad confessionem faciendam Sacerdoti, et ex illo praecepto Christi est necessitas confitendi peccata Sacerdoti. Et si illud praeceptum contineatur in Evangelio, nescio aliud fundamentum, quam illud praeallegatum, quod potest accipi Joann. 20. Quorum remiseritis peccata, etc. ubi Christus dedit potestatem Sacerdotibus audiendi confessionem, et absolvendi, et per consequens obligavit alios, ut potestati eorum se submitterent.
Sed aliter hoc deduco, quam prius deductum est, sicut quando aliquod remedium est generale, et convenit omnibus, licet aliqui per alia remedia specialia possent salvari et curari, tamen praeceptum de remedio generali est multum rationabile, quia commune et utile omnibus; igitur licet aliqui sine confessione oris sacramentali, ut per contritionem interiorem post Baptismum possint acquirere primam gratiam amissam per peccatum, tamen remedium generale omnibus necessarium post perditam gratiam, est confiteri peccata Sacerdoti habenti jurisdictionem, per quam recuperabit eam, quia Christus huic sacramento sicut aliis dedit quod sit signum efficax et verum gratiae invisibilis, quam designat infallibiliter consequendae inquantum est de se, nisi suscipiens ipsum sit fletus, et ponat actualem obicem; igitur ex quo Christus dedit Sacerdotibus potestatem audiendi confessiones, et absolvendi vel dispensandi hoc sacramentum confitentibus et suadentibus se popotestati eorum, dedit eisdem remedium generale conferendum, si illi non ponant obicem actualem sicut ficti. Quia si confitentes non se accusant, vel non actu paeniteant, peccant mortaliter; igitur ex pacto divino, quod pepigit Deus cum sacramentis Ecclesiae recipiunt gratiam et remissionem peccatorum, ita quod amplius non imputantur eis ad culpam, nec paenam aeternam, sed commutatur paena aeterna in temporalem, et tanta potest esse attritio vel contritio confitentis de peccatis, quod simpliciter remittuntur ei, nec imputantur ad aliquam paenam. nec temporalem, nec aeternam. Igitur ex eodem praecepto, et eadem auctoritate, qua constituit Sacerdotes ad dispensandum et conferendum hoc remedium gratiae, prius perditae per peccatum, obligavit alios ad recipiendum istud remedium gratiae, quam perdiderunt, quam non possent recuperare, nisi suscipiendo sacramentum, et subdendo se potestati et judicio eorum; igitur.
Confirmatur per idem: Obligatur aliquis ad suscipiendum Baptismum, quod est remedium generale, et omnibus utile, ut janua sacramentorum, per quam primo intratur in vitam spiritualem, quo quis fit primo de familia Christi, et ad habendum primam gratiam. licet aliqui habeant primam gratiam aliis mediis specialibus, ut per martyrium, et votum sanctum; igitur eodem praecepto, quo dedit aliis potestatem administrandi sacramentum Baptismi, obligavit alios ad susceptionem ejus; igitur similiter in proposito per illud praeceptum, quod dedit Apostolis vel Sacerdotibus potestatem audiendi confessionem, obligavit alios ad susceptionem absolutionis per illud; igitur per quod alicui datur via salutis, et via ad primam gratiam suscipiendam, per id implicite obligatur ad recuperandam illam perditam; sed non potest prima gratia recuperari post lapsum, nisi per paenitentiam; igitur per eam quilibet tenetur recuperare eam; sed non potest aliquis illam recuperare, nisi suscipiendo sacramentum Paenitentiae, et subdendo se per confessionem Sacerdoti, ad quam sequitur restitutio gratiae perditae.
Si autem sacramentum Paenitentiae non accipitur ex Evangelio, sed Christus per se et immediate illud instituit, et tradidit Apostolis, postea Ecclesiae promulgandum, quia multa fecit, quae non sunt scripta in libro hoc, adhuc dicendum est, quod praeceptum obligans homines ad confessionem non est praecise de lege naturae, nec de lege positiva Ecclesiae, vel humana, sed est de lege positiva divina, quia Christus immediate et explicite talem ordinationem instituit, et illam denuntiandam omnibus praecepit, et ita Ecclesia primitiva ab
Apostolis hoc habuit, et modo per consuetudinem hoc idem nobis traditur sub praecepto, et sic est simpliciter Christi praeceptum, et non Ecclesiae, nisi inquantum habet auctoritatem a Christo, qui id prius per seipsum instituit, sicut et omnia sacramenta, licet diversimode promulgata.
SGHOUUM I V.
In hoc articulo tria resolvit. Primum, solis Sacerdotibus confitendum, quia illis dictum est, quorum remiseritis. Potest tamen quis pro consilio, vel instructione confiteri laico, sed non sacramentaliter. Secundum, omnia mortalia, quae occurrunt memoriae facta debita diligentia, confitenda sunt uni, Trid. Sess. 4. cap. 5. Hinc patet circumstantias mutantes confitendas et idem ut probabilius dicendum de aggravantibus. Vide in Oxon. scliolium hic num. 20. et ibid. Doctorem. Tertium, omnis usum rationis habens et mortale peccatum ad confessionem tenetur. Non determinat Doctor qua aetate ligat, et bene quia non est hic praescribenda certa regula. Alii ponunt decimum annum, alii duodecimum, alii pubertatem. Vide scholium ibid. num. 18. Quartum, ad venialia confitenda nemo tenetur, etiam ad impletionem praecepti annui. Vide scholium num. 24.
De secundo principali, quid scilicet includat hoc praeceptum ? Respondeo, quod includit tria in genere quis, cui, et quae. Quis includit peccatorem habentem annos discretionis, non tot, vel tot annos, sed quam cito est doli capax, sciens discernere inter justum et injustum, quia in multis malitia supplet aetatem, juxta illud in Legenda sanctae Agnetis, fides non annis computatur.
. Cui, dico soli Sacerdoti potestatem habenti, quia dictum est,
Joann. 20. Apostolis et eorum successoribus, quorum remiseritis peccata, etc Et ideo Episcopis tenentibus vicem Apostolorum, et Sacerdotibus aliis data est haec potestas audiendi confessionem, et absolvendi. Item istud congruit, quia quibus data est potestas conficiendi corpus Christi verum, data est potestas super corpus Christi mysticum.
Sed numquid laico, vel non Sacerdoti est in aliquo casu confessio facienda? Dico quod non, quia non est necessaria ad salutem per modum sacramenti, quia nullus habet ministrare hoc sacramentum absolutionis, nisi Sacerdos habens jurisdictionem; potest tamen alicui valere per modum meriti, propter verecundiam et humiliationem, quam habet aliquis in revelando alicui peccata, et possibile est quod tantam, vel majorem habeat de eis recordando ea in se. Crederem tamen quod melius esset soli Deo confiteri, ubi non est copia Sacerdotis, quam confiteri laico, quia nullus debet revelare peccatum suum cuicumque alteri a Sacerdote, nisi per modum consilii requirendi ab eo, de quo est praesumendum quod novit bonum consilium apponere, sed hoc non est adeo facile praesumendum de laico; nec unquam fuit licitum, nec etiam in lege naturae, quod aliquis se revelando, peccata sua alteri ostenderet.
Sed quae sunt dicenda necessario Sacerdoti in confessione? Respondeo quod tantum peccata mortalia, et non venialia, quia de illis non est confessio necessario faci enda, nam paenitentia est secunda tabula post naufragium necessaria naufrago, ne submergatur; sed peccatum veniale non frangit navem, et acceptationem alicujus ad vitam aeternam, nec propter ista submergitur homo, quia charitas manet integra cum omnibus venialibus peccatis; igitur de peccatis talibus non est confessio necessaria ad salutem, sed tantum de mortalibus, de quibus debet homo habere tantam diligentiam ad confitendum, quantam requirit fragilitas humana.
Sed quorum mortalium est necessaria confessio ? Dico quod omnium, de quibus potest habere memoriam adhibita diligentia, ita quod non sit ignorantia crassa vel affectata in eo, et debent omnia dici eidem Judici, et non dividi, ut unum dicat uni, et aliud alteri, quia hoc esset hypocrisis, et quaedam species superbiae, ostendendo se per talem divisionem innocentiorem quam sit, secundum Augu stinum de vera et fate. paenit. et sic post talem confessionem divisam recederet magis reus quam venit, quia portaret omnia peccata sua secum quae attulit, et unum amplius, ut hypocrisim et superbiam. Nec propter hoc dico quod tenetur dicere omni homini omnia peccata sua, quia in non narrando omnia cuilibet homini, non ostendit se innocentem, sicut in non confitendo omnia peccata uni et eidem Sacerdoti, quia in non narrando cuilibet homini sua peccata ostendit se non esse obligatum ad dicendum cuilibet, sicut suo Judici, sed in non narrando Sacerdoti omnia peccata sua, cui est obligatus ad dicendum omnia peccata sua mortalia, facit se innocentem, et est hypocrita pessimus, si abscondat ab eo aliquod peccatum, et ideo aliquod peccatum ei celare est speciale peccatum.
Si objicias quia prius dixi, * quod satisfactio facta ab aliquo existente in peccato mortali pro aliquo peccato praecedenti, valet sibi, ita quod est una pars paenitentiae, et non oportet alias pro illo satisfacere; igitur multo magis, vel saltem potest aliquis aequaliter facere confessionem de uno peccato mortali, et satisfacere pro illo satisfactione, quae est pars paenitentiae, reticendo et silendo aliud, et per consequens non facit novum peccatum sic faciendo.
Dico quod si ille fuerit vere absolutus a Sacerdote de peccatis suis, injuncta sibi paenitentia taxata pro eis ab eo, et post absolutionem inchoata, vel completa satisfactione pro eis, iterum cadat in novum peccatum mortale, si, inquam, paenitens de ultimo peccato veniat ad confitendum Sacerdoti, non est ei imponenda nova paenitentia pro peccatis prius confessis, et redemptis satisfactione completa vel inchoata; si tunc moreretur cum illo novo mortali peccato, non damnaretur paena aeterna pro peccatis prius absolutis, pro quibus satisfecit temporali completa, in peccato mortali existens, sed pro peccato illo novo addito post absolutionem, pro quo paena temporali non satisfecit, ita quod si ista paena temporalis sibi injuncta a Sacerdote pro illis non sit completa hic, dummodo hic inchoetur, solvetur in Inferno, non aeternaliter, sed tantum ad certum tempus. Debet igitur sibi imponi nova satisfactio poenalis, pro illo novo peccato mortali commisso post absolutionem, et totius poenae, vel partis paenae prioris solutionem. Sed ille qui a proposito, et scienter unum peccatum mortale dimittit, et confitetur aliud, non absolvitur ab aliqua culpa, nec paena aeterna, quae debetur talibus peccatis, nisi virtute absolutionis et paenitentiae sacramenti arbitrio Sacerdotis commutetur in temporalem. Quare scienter confessionem dividens, addit novum peccatum mortale aliis praecedentibus, peccatum scilicet hypocrisis, quo se simulavit innocentem, et ideo nihil, quod postea facit de paenitentia sibi injuncta a Sacerdote, valet ad solutionem vel satisfactionem pro eis, quia antequam quis vere solvat, vel satisfaciat pro peccatis, oportet culpam et peccatum ejus remitti, et paenam aeternam in virtute absolutionis Sacerdotalis, seu sacramentalis in paenam temporalem commutari. Hujus autem non remittitur, sed augetur ipso facto, quia non remittitur paena ei debita, neque in aliam commutatur, scilicet temporalem, quia paena aeterna ei debetur pro eis, et nulla temporalis tantum.
Patet igitur, quis debet confiteri, quia omnis peccator postquam ad annos discretionis pervenerit, habens usum rationis, et non tantum ad duodecim annos, sed ad quoscumque citra duodecimum annum, quando habet usum rationis, et est doli capax, quod frequenter contingit ante duodecimum annum, quia malitia supplet aetatem. Cui, dico quod Sacerdoti habenti jurisdictionem, et nullo modo laico, vel alteri, quia sententia a non suo judice lata, irrita est, et nulla. Quae, quia tantum peccata mortalia necessario, et venialia sufficienter, et debet insuper addere circumstantias essentiales, quae aggravant mortalia.