REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Quoad tertium articulum explicat quid determinatum sit ab Ecclesia circa personam cui confitenda sint peccata, circa locum, ubi facienda sit confessio, circa munerum et tempus. An autem aliquando obligaverit Ecclesia aliquem ad confitendum statim post commissum peccatum, vide in Oxon. scholium ad n. 28.
De tertio articulo, quid superadditur illi praecepto, et quomodo est specificatum et explicatum per Ecclesiam? Dico quod explicatur et specificatur quantum ad quatuor. Primo quantum ad Cui, quia proprio Sacerdoti; patet ex illa De cret. Extra de paenit. et remiss. cap. Omnis utriusque sexus semel in anno confiteatur proprio Sacerdoti, omnia pec cata, sive proprius Sacerdos dicatur Commissarius, qui hoc habet ex commissione Superioris, ad quem alias non spectat cura; sive proprius Sacerdos dicatur Curatus ordinarius, qui hoc habet ex jure communi. A principio autem, et tempore Apostolorum non fuit specificatum Cui; nec fuit proprius Sacerdos, quia tunc non fuit necesse, cum tunc Apostoli curabant totum mundum, tanquam propriam Parochiam eis commissam a Deo.
Item, specificatur in illa Decretali citata quantum ad ubi, quia in propria Dioecesi, vel Parochia, quod notatur, per hoc quod dicit proprio Sacerdoti; distinctio autem Parochiarum, Dicecesum et Episcopatum, est de jure positivo Ecclesiae.
Item, specificatur quantum ad Quoties, quia semel in anno ad minus.
Item, specificatur quantum ad Quando, quia in Quadragesima ante Pascha, nec tenetur confiteri in principio Quadragesimae, licet hoc congruum sit, ut virtuose jejunet Quadragesimam; sed tunc tenetur semper esse in voluntate confitendi pro aliquo tempore ante Pascha, etiam in principio jejunii. Sed numquid tenetur quantum ad Quando, et quantum ad Quoties, pluries in aliis casibus confiteri? Dico quod sic, quia quantum ad Quando, semper omni tempore, quando imminet periculum mortis, vel mors, ut quando vadit ad bellum, vel ultra mare, vel tempore gravis infirmitatis. Similiter quando vult communicare, et quoties talis necessitas, vel periculum immerserit, tenetur quilibet confiteri, et ad hoc non obligatur aliquis ex praecepto Ecclesiae superaddito praecepto Dei de confessione facienda, sed ex praecepto Dei, quo omnem hominem obligat ad eligendum viam salutis, et ad susceptionem sacramenti Paenitentiae, per quam recuperat gratiam quam perdidit per peccatum, quia sine gratia impossibile est placere Deo.