Ad tertiam quaestionem dicendum, quod virtutes theologicae dicuntur proprie illae quae habent deum pro objecto et fine; unde nulla virtus theologica habet actum circa rem creatam proprie loquendo: caritas enim nihil in homine diligit nisi deum. Objectum autem circa quod agit latria est id quod reddit deo in recognitionem servitutis, quod non est deus; unde non est virtus theologica, sed ad cardinales reducitur.
Ad primum ergo dicendum, quod deus dicitur coli fide, spe, et caritate, non quasi cultus eliciatur his virtutibus, sed quia dictae virtutes ordinant ad cultum, vel etiam quia actus dictarum virtutum materialiter cedunt in cultum modo praedicto.
Ad secundum dicendum, quod cum dicitur, colo vel adoro deum, quamvis actus videatur transire in deum sicut in objectum, transit tamen in rem aliam sicut in objectum, et in deum sicut in finem: quia colere deum est aliquid exhibere deo in protestationem servitutis.
Ad tertium dicendum, quod superfluum et diminutum, inter quae media virtus moralis, non attenditur secundum quantitatem absolutam, sed in comparatione ad rationem rectam; ut scilicet fiat aliquid, secundum quod debet quantum ad omnes circumstantias. Unde contingit quod quantum ad aliquam circumstantiam virtus aliqua ponit in maximo, sicut magnanimitas, quae est circa maximos honores, et magnificentia, quae est circa maximos sumptus. Unde et in latria superfluum est non quod deus colatur nimis, sed quantum ad has circumstantias; exhibere cultum latriae cui non debet cultus exhiberi, et sic est idolatria; vel quando non debet, et sic est superstitio, quae est religio supra modum observata.