REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Refert et impugnat sententiam Richardi, asserentis ex praecepto Ecclesiae venialia esse confitenda, quando quis non habet mortalia. Resolvit deinde neque contritionem, neque confessionem requiri pro venialibus, nec praeceptum Ecclesiae ad haec obligare. Ita Navar. cap. 2. num. 9. Ledes. art. 5. dub. 6. Henriq. lib. 4. cap. 4. puncto 1. et 10. Cano releot. de poenit. part. 5. et alii multi. Alii tamen tenent cum Richard. quoad Religiosos, sed sine ullo fundamento, quia Trid. sess. 14. cap. 5. can. 8. generaliter negat obligationem confitendi venialia. Declarat Doctor quomodo in tali casu satisfiet praecepto Ecclesiae?
Quantum ad quartum articulum, estne alia specificatio vel explicatio facta per Ecclesiam hujus praecepti de confessione peccatorum facienda, quantum ad quae peccata?
Hic dicit unus Doctor quod absolute non tenetur quis ex praecepto Ecclesiae ad confessionem peccatorum venialium, quia illa non frangunt navem, nec interrumpunt gratiam acceptationis divinae; et ideo si habeat mortalia. tenetur omnia illa confiteri semel in anno, non tamen venialia: sed si non habeat mortalia, sed tantum venialia, tunc propter illud praeceptum omnis utriusque, etc tenetur ad confitendum illa venialia semel in anno. Istud non intelligo quomodo sit verum, nam cum dicitur in illa Decret. Omnis utriusque sexus, tenetur confiteri omnia peccata, aut ex intellectu istius praecepti fit ibi distributio pro omnibus peccatis, tam venialibus quam mortalibus; igitur quilibet tenetur ex vi praecepti ad venialia sicut ad mortalia, quantumcumque habeat mortalia, sive non habeat; et ideo quantumcumque confiteatur de mortalibus, si habeat venialia, adhuc tenetur ad confessionem venialium, quod est contra te. Si autem ex vi et intellectu praecepti tantum fiat distributio pro peccatis mortalibus, igitur falsum est quod illud praeceptum obliget ad venialia tempore aliquo, quia tunc non fit distributio pro eis plusquam pro lapide, et tunc habeo propositum, quod non magis tunc, quam alias est confessio necessaria de eis; unde unum membrum videtur destruere aliud.
Item, ponatur quod quis per totum annum vixerit innocenter, ita quod non peccavit mortaliter, sed tantum venialiter usque ad diem Parasceves, tunc per te tenetur ista peccata venialia confiteri, si non habet alia, propter praeceptum Ecclesiae. Pono etiam quod illo die peccet mortaliter, et quaero utrum ex praecepto Ecclesiae tenetur ad confessionem, tam illius mortalis quam aliorum praesentium venialium, aut non? Si sic, igitur contradicis tibi ipsi, quia dicis quod habens mortalia peccata non tenetur ad confessionem venialium ex praecepto Ecclesiae: si non, igitur propter peccatum mortale commissum illo die factus est liberior, quia absolutus est ab obligatione praecepti Ecclesiae, ad quod ante peccatum commissum tenebatur, sicut ad praeceptum, quod est absurdum.
Dico igitur quod non specificatur ab Ecclesia de confessione peccatorum quantum ad venialia, ita quod aliquis de necessitate salutis tenetur confiteri venialia, imo nec contritionem habere de illis, quia existens in talibus peccatis tantum, non est divisus a regno Dei per naufragium. Patet.
Quomodo igitur satisfaciet Ecclesiae? Respondeo quod si veniat ad Sacerdotem, non habens nisi peccata venialia, sufficit sibi facere talem humiliationem propter praeceptum Ecclesiae, et dicat: Pater regratior Deo, quia non habeo conscientiam quod peccaverim mortaliter isto anno, apposita quantumvis diligentia debita prout scivi. Unde quilibet tenetur habere in voto voluntatem implendi omnia praecepta Ecclesiae, quae pertinent ad justitiam ejus, sed de facto nihil tenetur confiteri virtute praecepti Dei, vel specificationis ejus, per Ecclesiam, nisi propter mortale peccatum, quia illud facit naufragium, et dividit a regno Dei.