REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Vide solutiones sequentes fusius apud Doctorem in Oxon. hic a numero 29. et Scholia varia ibi posita. Quod ait ad quartum, non esse obligationem confitendi per interpretem, est communior sententia, pro qua adducuntur plures Doctores in scholio numero 31, Probabile tamen est oppositum ubi nullum est periculum revelandi peccata. De scriptura confessionis mittenda absenti pro absolutione, videtur esse damnatum. Vide dictum scholium, ubi de hoc agitur.
Ad primum argumentum principale, quando arguitur quod lacrymae lavant delictum, quod pudor est confiteri, dico quod per contritionem interiorem, frequenter quoad Deum delentur et tolluntur delicta, ut per principalem partem satisfactionis, non ita tamen, quod propter illam solam absolvatur quis a pudore confessionis, habita copia Sacerdotis prout decet, quia hoc esset contemnere dominicum sacramentum. Sic igitur lacrymae ortae ex tristitia interiori lavant delictum, quod adeo est grave, et pudor est confiteri, si aliquis se submittat arbitrio confessoris, sic tamen lavant delictum, quod non excludunt pudorem Confessionis, sed includunt.
Aliter dico quod illa auctoritas tantum habet intelligi de paenitentia solemni. Et cum dicis, non lego in Petro nisi lacrymas, quia nec confessionem oris publicam, vel privatam, dico quod hoc confirmat dictum meum prius, scilicet quod nullus de lege Mosaica tenetur alteri suum peccatum confiteri, quia praeceptum de confessione facienda, non fuit, nec tempore legis naturae, vel legis scriptae institutum, sed primo post resurrectionem Domini, quando insufflavit in eos, et dixit: Accipite Spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt, Joann. 20. tunc fuit primo institutum, et ideo Petrus non peccavit novo peccato, non confitendo alteri negationem Domini.
Et si arguas quod sic, Matth. 26. dixit Dominus Petro: Dabo libi claves regni caelorum, et quodcumque ligaveris super terram, etc. ubi videtur instituisse hoc sacramentum, respondeo quod non, quia tunc tantum sibi promisit dare dispensationem hujus sacramenti, et ideo dixit, tibi
dabo claves. Sed post passionem dedit sibi auctoritatem dispensandi hoc sacramentum Joann. 20. vbi prius, sic igitur tunc non tenebatur confiteri, quia tunc non erat institutum; nec post, quia ante institutionem ejus delebatur ipsum, et omnia alia peccata actualia Petri per Baptismum.
Ad aliud, cum dicitur quod sola praecepta Decalogi sufficiunt ad salutem, dico quod verum est, ipsa sola explicite, et alia in ipsis implicite, vel explicite necessario inclusa. Unde in nullo praecepto Decalogi invenies praeceptum de Baptismo, et tamen dicit Salvator, Joann. 6. quod nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit, etc. Dico igitur quod omnia praecepta de sacramentis quibuscumque, ut de Baptismo et Paenitentia, et aliis, et omnia alia quae pertinent ad actum latriae, cujuscumque speciei latriae sint, includuntur sub illo uno praecepto, quod est de cultu divino, et honore sibi debito exhibendo, sub illo videlicet Exod. 10. Memento sanctificare diem sabbati.
Aliter potest dici quod omnia praecepta de sacramentis pertinent ad illud praeceptum Decalogi Deuter. 6. Unum Deum habebis, et nullum alium adorabis; et ideo eodem praecepto, quo obligatur ad honorandum unum Deum, et illi soli serviendum, quod videtur obligare ad servandum omnia quae ille instituit et ordinavit facienda, sicut in veteri Testamento Judaei tenebantur ad caeremonialia propter praeceptum quod habuerunt de cultu unius diei, scilicet sabbati.
Ad tertium de muto, dico quod mutus, si aliter non potest loqui, debet confiteri per signa, si nota sint illa Sacerdoti: quod si non sint ei nota, videtur quod debet confiteri per interpretem, qui novit ista signa. Et si hoc sit verum, tunc dico quod quicumque interpres illius muti, noscens sua signa, tenetur ad sigillum confessionis observandum, sicut Sacerdos, sive ille interpres sit laicus, sive clericus, et tunc non est periculum facere confessionem per interpretem, sive unum, sive alium. Si vero sit periculum quod nolit hoc celare, dico quod non oportet nec mutum, nec barbarum confiteri per interpretem, sed mutus confiteatur Deo; et alius cum proposito et voluntate confitendi, si haberet, qui audiret eum, confiteatur Deo, et expectet proprium Sacerdotem, et hoc universaliter melius est, quam confiteri per interpretem talem, quia nullus tenetur exponere se periculo, vel infamiae.
Ad quartum de illo, qui non habet Sacerdotem, dicitur quod tenetur ei confiteri per scriptum. Sed hoc non intelligo, quia sicut forum et judicium illius sacramenti est secretissimum, ita et accusatio debet esse maxime privata et secretissima, quia forma fori privati non est de publice accusando; sed omnis accusatio in scriptis, vel facta per scripturam, ex genere et natura talis actus scripturae, fit publica ab illo tempore, quo emanat a manu mittentis, propter multa pericula, quae possunt contingere, quibus se exponit sic confitens, quia litterae possunt in via et in termino aperiri, perdi, et multipliciter distrahi; igitur contra naturam confessionis sacramentalis est quod fiat per scripturamtenetur igitur expecta re copiam Sacerdotis.
Ad aliud, curo dicit quod nullus tenetur mentiri, concedo, sed innocens qui non habet conscientiam de aliquo peccato, si confiteretur se peccatorem, mentiretur, concedo; unde dico quod si iste sit simpliciter innocens, sicut fuit beata Virgo, et non praesumat de se quod sit nimis justus vel innocens, quia talis praesumptio est peccatum, non tenetur confiteri se peccatorem, quia tunc de novo peccaret, et mentiretur. Nam beata Virgo nunquam tenebatur confiteri Petro aliquod peccatum, quia nullum habuit, et tamen beata Virgo vixit post institutionem hujus sacramenti.
Quomodo igitur satisfaciet praecepto Ecclesiae talis innocens, quae praecipit semel in anno quemlibet Christianum ad minus confiteri? Si dicas quod tenetur ex vi praecepti facere sibi conscientiam de venialibus, dico quod non tenetur, sed tantum tenetur ex praecepto Ecclesiae dicere Sacerdoti: Domine non habeo conscientiam de aliquo peccato mortali, ex quo ultimo fui confessus, et ideo peto Eucharistiam; ad hoc enim statuitur hoc praeceptum, ut quilibet ostendat se Sacerdoti, antequam sacramentum, quod petit recipiat quia Sacerdos per judicium secretum illius fori debet discernere inter dignos et indignos ad susceptionem Eucharistiae.
Si dicas quod Sacerdos non vult ei credere de tali innocentia, quam ostendit ei, dico quod si non vult ei credere, relinquat eum, et secrete recipiat alibi Eucharistiam, quia fecit quod in ipso fuit. Sacerdos autem in denegando ei hujusmodi Sacramentum sibi debitum, peccavit mortaliter; ita enim ei tenetur credere de innocentia quam ostendit, et esse testis conscientiae suae innocentis, sicut si diceret decem peccata mortalia. Quomodo enim crederet ei quod toties peccasset mortaliter, nisi per confessionem ejus ? igitur quare non crederet ei in confessione vitae innocentis, nescio, nisi propter malitiam suam; multi enim sunt per gratiam Dei, qui sic per aliquot annos innocenter vivunt sine omni mortali, quare magnus thesaurus meritorum in Ecclesia est.