REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum potestas clavium in Sacerdote se extendat ad delendum , culpam, et ad remittendum paenam aliquam?
Alens. 4. p. q. 80. n. 1. D. Bonav. hic art. 2. q. 1. Richard. a. 2. q. 1. Gab. q. 2. Major g. 2. D. Thom. in supplent, q. 18. a. 1. Suarez4. tom. disp. 16. s. 2. 3.
Circa distinctionem XVIII. et XIX. de potestate clavium et collatione earum, in XVIII. de potestate, et in XIX. de collatione; ideo primo quaero de potestate, et in sequenti distinctione quaeram de collatione. Quaero igitur: Utrum in Sacerdote potestas clavium se extendat ad delendum culpam, et ad remittendum paenam aliquam? Arguitur quod non, quia si sic, aut igitur ad remittendum paenam talem, vel eam infligendam? Non ad remittendum paenam, quia tunc per frequentes absolutiones posset totam paenam debitam alicui peccato remittere, et ita paenam et culpam posset totaliter remittere, quod videtur absurdum. Consequentia est manifesta, quia si decimam partem paenitentiae debitae peccato mortali, posset una absolutione remittere, cum paena non sit formaliter infinita, posset per alias decem absolutiones paenam totaliter remittere, et ita paenam et culpam totaliter remittere, quia actus similes in specie sunt ejusdem virtutis ad causandum eumdem effectum. Nec se extendit potestas clavium ad infligendum paenam talem temporalem, quia tunc quilibet teneretur talem paenitentiam sibi injunctam a Sacerdote semper implere totam, et totaliter, sive sit juste, sive injuste inflicta, quia Deus non imputat alicui ad peccatum, si aliquis non implet paenitentiam sibi indiscrete injunctam. Aliquis autem potest ex scriptura scire quod aliqua est sibi indiscrete injuncta: igitur non tenetur tunc ad judicium inferioris, quando est contra judicium Superioris in Scriptura; igitur, etc. Consequentia est manifesta, quia subditus tenetur ad voluntatem domini sui implendam.
Item, Joan. 20. Quorum remiseritis peccata, etc. Hic videtur quod eis tradita sit potestas ad remittendum culpam, et nullo modo ad remittendum paenam.
Contra, potestas clavium ad aliquid se extendit, aliter non esset potestas vel potentia; sed ad justificationem peccatoris non requiruntur nisi vel remissio, vel deletio culpae, vel relaxatio totalis paenae debitae pro peccato, et commutatio paenae aeternae in temporalem, quae dicitur inflictio vel remissio paenae temporalis; igitur cum secundum Magistrum in littera duo prima sint tantum, et praecise a Deo, ergo ultimum pertinebit ad potestatem clavium Sacerdotis.
Praeterea, ante usum et absolutionem sacramentalem per solam contritionem, et propositum confitendi remittitur culpa. Patet per Augustinum super illud Psalm. 31. Confitebor adversum me injustitiam meam. Similiter et per Cassiodorum; igitur si talis absolutio aliquid valeat, hoc est ad remissionem vel inflictionem paenae; igitur.