REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Clavis non est apertio, nec aperiens, nec merita, sed potestas sententiandi ad vel a regno coelorum. Est autem triplex, principalis, soli Deo conveniens; excellentiae, animae Christi commissa; et commissam communis, quae quilibet Sacerdoti confertur; de quo in Oxon. hic d. 14. q. 1. et dist. 17. a num. 10.
Primo hic respondeo ad secundam quaestionem, ubi quinque sunt videnda. Primo, quod clavis principalis confertur in susceptione Ordinis sacerdotalis. Secundo, quod clavis minus principalis etiam conferatur in susceptione illius ordinis. Tertio, quomodo illae claves aliquo modo sunt duae, et quomodo una? Quarto, qualis est potestas illius et aliarum clavium ? Quinto, an sit aliqua alia clavis in Ecclesia, quae non conferatur in susceptione Ordinis Sacerdotii ?
Quantum ad primum, cum omnes transferentes secundum aliquam similitudinem transferant, dico, quod sicut clavis materialis est instrumentum proximum claudendi vel aperiendi alicui domum; minister autem claudens vel aperiens domum, vel ipsa clausio, vel apertio domus, non sunt hujusmodi instrumentum proximum, quia ipsis non aperitur, nisi mediante instrumento clavis: proinde dico quod clavis nostra principalis spiritualiter dicta est immediatum instrumentum, quo caelum alicui clausum propter peccatum, aperitur cum paenitet, et idem clauditur, cum iterum peccat. Non autem meritum vel demeritum sunt claves proximae, quae aperiunt vel claudunt istam domum, quia non sunt proximum instrumentum illius apertionis vel clausionis, sed sunt dispositio, vel instrumentum remotum ad hujusmodi apertionem vel clausionem, et ipsa potestas vel clavis spiritualis principalis est instrumentum proximum, per quod alicui proxime aperitur et clauditur domus Dei.
Ista autem clavis spiritualis et principalis, sicut proximum instrumentum claudendi et aperiendi caelum, est potestas judiciaria, vel auctoritas sententiandi caelum esse apertum propter merita, et clausum propter demerita, et non ipsa merita vel demerita, quae non sunt nisi sicut dispositio remota; nec etiam ipsa sententia definitiva actualiter lata a Judice, est illa clavis, quae est proximum instrumentum aperiendi vel claudendi caelum, sed est ipsa clausio, vel apertio, quae praeexigit necessario illam clavem et judiciariam potestatem.
Illa autem clavis, vel potestas judiciaria definitive sententiandi aliquem dignum coelo, vel indignum, in genere est triplex, quaedam prima et principalis; quaedam instrumentalis, et commissaria, quae est duplex: Quia quaedam est potestas instrumentalis commissaria cum praeeminentia. Alia est instrumentalis et ministerialis sine tali praeeminentia, et haec est duplex, quia quaedam communis et generalis, alia tantum partialis.
De istis habita ratione nominis, et ejus distinctione, dico ad propositum, quod prima clavis est auctoritas prima et principalis, quae non potest competere nisi soli Deo, et voluntati ejus, quia cum judicium primum et principale sit actus primae justitiae quae est regula omnis alterius justitiae, juxta illud Psal. 118. Feci judicium et justi tiam, cui primo competit prima justitia, quae est regula omnis alterius justitiae, et ad quam omnis alia justitia reducitur, si est justitia, conformiter ei competit primum judicium; voluntas divina est justitia prima inobliquabilis, tanquam regula, ad quam habet omnis alia reduci, et eidem conformari: igitur voluntati divinae convenit prima auctoritas judicandi.
Istud autem judicium vel voluntatem judicandi, non posset Deus de potentia absoluta alicui dare, praesidentis enim est judicare: igitur ad primum praesidentem pertinet primum judicium. Sed Deus non posset dare alteri primam praesidentiam, vel primam auctoritatem praesidendi, nisi faceret ipsum esse Deum, quod non posset facere, quia tunc non posset esse Deus, si essent duo; igitur non potest alteri dare primam auctoritatem, vel potestatem judicandi.
Secunda autem clavis commissaria, instrumentalis et praeemimentiae, potest alicui committi cum duplici praeeminentia, quia cum universalitate, inquantum committitur talis potestas respectu omnium, et cum firmitate et stabilitate, inquantum sententia ejus de aliquo tunc est inviolabiliter rata et irrevocabilis, et illo modo Deus tantum ut causa principalis claudit et aperit. Potestas autem commissaria judicii universalis respectu omnium potest ei juste committi, qui novit omnia merita et demerita omnium, atque praemia et supplicia, quae eis correspondent. Potestas autem commissaria, cujus judicium sit ratum et firmum et irrevocabile, potest committi illi soli, qui inseparabiliter adhaeret legibus divinae voluntatis; nec potest errare in sententiando de aliquo, quia conformiter agit suae regulae primae justae, divinae scilicet voluntati. Et illo modo dico quod potestas judicandi de aliquo tantum convenit animae Christi, quae est inseparabiliter unita Verbo, et conformiter agens voluntati ejus, quae etiam omnia novit in Verbo merita et praemia, culpas et paenas in ordine Sacerdotali.
Tertia vero clavis et auctoritas judicandi commissaria, et instrumentalis in communi sine tali paenitentia confertur in ordine Sacerdotali, et potest conferri congrue Sacerdoti, et hoc dupliciter, ut dictum est, quia vel generaliter, vel particulariter, quia sicut qui omnia cognoscit, potest juste sibi committi judicium universale respectu omnium, sicut committebatur Christo, ita cognoscenti aliqua particulariter per Scripturam, potest particulariter committi, et alicui plus, alicui minus, secundum quod plura vel pauciora cognoscit, quia nullus debet esse ignorans in causa quam judicat, nec ignorare leges scriptas, quae diversis diversa imponunt. Et illo modo claudunt et aperiunt Sacerdotes et Pontifices tantum ministerialiter, et illi soli congrue, quia sicut Deus non subtrahit causae secundae naturali causalitatem propriam et naturalem, quae potest sibi competere respectu alicujus effectus, quinimo agit cum illa ad producendum effectum suum naturalem in esse, ita nec in esse morali subtrahit a Sacramentis, quibus assistit ex pacto ad conferendum quod designant, proprium effectum et judicium, quod in eis confertur ad talem effectum dispensandum. Dispensatur autem hoc Sacramentum de congruo tantum per Sacerdotem, nam congruum est ut extrema et ultima reducantur in prima per medium, vel per media; medium autem inter Deum et hominem est Hierarcha et Sacerdos; igitur congruum est quod ei committatur ad sententiandum sententia rata, merita et demerita, et praemium et supplicium, in conformitate ad suam regulam, et voluntatem divinam secundum leges ejus cognitas per Scripturam. Et si hoc est congruum, est maxime congruum, ut communicetur hoc primo Hierarchae, qui illam postea inferioribus prout expedit et convenit, committet, ut sic infima per media congrua conjungantur.
Ista etiam auctoritas Sacerdotibus de facto est commissa Jo an. 20. Quorum remiseritis peccata, etc. inquit Dominus discipulis, et in eis omnibus Sacerdotibus, non ut sint judices principales, quia solus Deus est talis Judex, nec ut Judices commissarii, cum paenitentia universalis notitiae omnium, et immutabili firmitate sententiae latae, quod convenit soli Christo, sed ut Judices commissarii particulares, et per consequens, quorum sententia non est immutabiliter firma, nec rata, nisi inquantum conformatur voluntati divinae, tanquam primae regulae primae justitiae: et ideo Christus, videlicet qui habet hanc auctoritatem ex prima commissione, cum illa duplici praeeminentia, dixit Sacerdo tibus, quod judicaveritis remittendum in terra, erit remissum et in camelo, - et quod judicaveritis ligandum in terra, erit ligatum et in caelis.