REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Auctoritas examinandi causam est clavis scientiae, estque triplex, sicut de clave sententiandi dictum est, et commissam communis datur in Sacerdotio, quia sine ea prima clavis frustra esset. innuit valere sententiam ab ignaro Sacerdote latam, quod tenet Suar. 4. tom. disp. 18. s. 2. et alii. Communior tamen sententia cum Richardo hic art. 2. q. 8. absolutionem a prorsus ignaro datam, nullam esse. Id certum, peccare ipsum et accedentem ad eum sine extrema necessitate. Quanta autem scientia requiratur, difficile est in particulari determinare.
Quantum ad secundam clavem minus principaliter dictam, et etiam in ordine Sacerdotali minus principalem, dico quod ipsa etiam confertur in susceptione Ordinis; et haec clavis est auctoritas, vel potestas cognoscendi in causa, de qua postea debet esse judicium. Et dicitur minus principalis priori clavi, quia non est immediatum instrumentum, quo caelum aperitur et clauditur, sed est quaedam dispositio ordinata ad illud proximum instrumentum, et auctoritatem sententiandi in aliquo. Cujus probatio est illa, quia quicumque habet auctoritatem definitive sententiandi de aliquo, habet auctoritatem cognoscendi in causa illius; non e converso, quia judicium definitum non est de ignotis et incognitis. Auctoritas commissaria collata alicui ad definiendum de aliquo, necessario praesupponit auctoritatem cognoscendi illud, non e converso, quia interdum datur aliquibus auctoritas cognoscendi et inquirendi in causa, sine auctoritate sententiandi in eadem, sed facta inquisitione et discussione illius causae, referatur veritas ejus Judici superiori, qui de illa definitive sententiet, qui sibi in illa causa potestatem et judicium solummodo reservavit, sicut communiter modo faciunt Principes et Praelati.
Ordinatur igitur haec clavis, quae est auctoritas cognoscendi quis sit dignus vita aeterna, et quis paena aeterna, sicut minus principalis ad priorem clavem definitivae sententiae, habentem potestatem de camelo alicui aperiendo vel claudendo. Et sicut clavis principalis, vel auctoritas definitive sententiandi de aliquo est triplex, quarum ultima tantum convenit creaturae purae, sic et secunda clavis et auctoritas cognoscendi in aliqua causa est triplex; una principalis, quae tantum convenit soli Deo, et alia commissiva: et illa duplex, una cum duplici eminentia ex parte commissarii, et alia sine illis; et haec tertia auctoritas cognoscendi ministerialiter in causa, confertur Sacerdotibus in susceptione Ordinis. Et haec auctoritas arbitrarie et ministerialiter cognoscendi in causa meriti et demeriti, dabatur implicite et antecedenter in priori clavi in auctoritate ministerialiter sententiandi de eis, Joan. 20. Quo rum remiseritis peccata, etc.
Sed quae est illa clavis ? Respondeo, quod proprie potest dici clavis scientiae, non scientiae, quae est actus, vel habitus prudentiae, vel alicujus habitus speculativi, vel cognitivi, sicut dicit Magister, et male, qui vocavit clavem scientiae habitum cognoscendi, quia tunc Sacerdos insipiens, vel laicus non acciperet illam virtutem Sacramenti Ordinis, et per consequens nihil faceret secundum illam clavem circa sibi confessum, quod manifeste est falsum. Sed dicitur clavis scientiae tantum potestas vel auctoritas cognoscendi in causa, licet habitus scientiae, et discretio vera sit multum necessaria in Sacerdote ad rectum et perfectum usum clavis; sicut habitus justitiae est multum necessarius in Sacerdote ad recte sententiandum de invento et inquisito sapi enter, extra de offic. jud. deleg. et ita de congruo tam habitus scientiae, quam justitiae concomitantur illam clavem, licet absolute neuter sit necessarius simpliciter, ita videlicet quod non possit esse sine eis, quia etsi in Sacerdote nec esset prudentia, nec justitia, adhuc vere reciperet in ordinatione Sacerdotii utramque clavem, et utramque potestatem. Ad congruum tamen et rectum usum earum requiritur in ministrante Sacramentum Paenitentiae, scientia et justitia, et sic potest exponi dictum Magistri.