REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Claves non sunt character, nec ambae una clavis, quia potestas in corpus Christi verum, prius data est. Et sic modo fit, ut habet Doct. d. 24. art. 3. et videtur haberi in Trid. sess. 23. cap. 4. Ostendit manifeste unam clavem ab altera separabilem esse, quod?vero clavis jurisdictionis, quae utramque includit, distinguatur a charactere, colligitur ex Trid. sess. 4. cap. 7. vide Scholium hic a. 9.
Quantum ad tertium principale, utrum hae duae potestates cognoscendi et sententiandi in causa aliqua sint una clavis, vel duae? Dicunt aliqui quod illae claves collatae in
Ordine non sunt nisi character Sacerdotii; sed character est unus: igitur utraque potestas est una clavis inter se.
Contra, illa potestas non est eadem alteri, quae potest esse, et fuit de facto sine alia: sed cuilibet Apostolo et Sacerdotibus in eis conferebatur potestas conficiendi corpus Christi verum in Caena Domini, ubi primo imprimebatur character Sacerdotii, Matth. 26. Hoc quotiescumque feceritis, etc. non potuerunt tamen tunc aliquem absolvere, vel cognoscere in causa meriti vel demeriti, ut Judices, quia potestas cognoscendi et sententiandi de aliquo hujusmodi non fuit eis collata usque post passionem et resurrectionem, Joan. 20. Accipite Spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata, etc. ubi primo Christus dedit auctoritatem et potestatem absolvendi et cognoscendi peccata vel merita subditorum: igitur non sunt idem cum charactere. Deinde eodem modo possunt ab invicem separari, nam Episcopus communiter confert ordinem Sacerdotii retinendo sibi ad tempus claves illius duplicis potestatis, sicut modo faciunt Praelati nostri quantum ad executionem aliarum potestatum.
Item (sicut prius * patuit) character non est nisi una relatio rationis; sed relatio distinguitur secundum distinctionem terminorum, quia non potest esse relatio una duorum terminorum, sicut nec una paternitas ad duos filios, quia altero terminorum existente, vel destructo, nihilominus manet illa relatio; character est relatio potestatis ad corpus Christi verum conficiendum; non igitur ad mysticum indicandum, quod est omnino alius terminus, et per consequens alia potestas. Unde dico, quod illae claves non sunt character Ordinis Sacerdotii, sed praesupponunt in Sacerdote de congruo istum characterem, tanquam dispositionem praeviam, per quam disponitur ad recipiendum hujusmodi potestatem cognoscendi in causa aliqua. Exemplum ad hoc est, quia si aliquis primo est factus de familia alicujus Regis, vel Principis in determinato gradu, ut Armigeri, vel Camerarii, per hoc quod est de familia illius in tali gradu, magis est dispositus ad ascendendum superius, et recipiendum altiorem gradum, ut Militis, vel Baronis, vel Consiliarii, vel Judicis, quam ille qui non est de familia Regis talis; et tamen isti gradus non sunt idem, sed diversi, quia non est idem gradus, vel dignitas Armigeri et Baronis, nec inter se, nec in comparatione ad familiam, vel totam domum Regis. Ita hic, per hoc quod aliquis recipit characterem adscribitur familiae Christi, ad sibi serviendum in tali gradu determinato, ut scilicet habeat potestatem conficiendi corpus Christi verum, et per hanc potestatem de congruo disponitur ad recipiendum, vel habendum majorem potestatem et auctoritatem in familia ejus, ut auctoritatem super corpus Christi mysticum ad judicandum et sententiandum de eo, praecognoscendo illud et dividendo membrum integrum a corrupto, unum puniendo, et aliud praemiando. Hae autem potestates cognoscendi et judicandi in aliquo non sunt eaedem cum tertia, quia possunt dividi ab ea, quia potest alicui conferri character sacerdotalis sine potestate et auctoritate cognoscendi, vel sententiandi in causa, licet de facto ordinato conferatur utraque clavis post susceptum characterem. Nec auctoritates cognoscendi et sententiandi de aliquo sunt eaedem inter se, licet una non posset ordinate committi sine alia, et sequuntur modo inseparabiliter, quia posset aliquis Episcopus conferre, et committere alicui potestatem cognoscendi in aliqua causa, et reservare sibi sententiam et potestatem judicandi; et e converso posset conferri alicui potestas judicandi, absque cognitione in causa, ut quod sua mera voluntate deciditur in causa. Et hoc illi posset committi, quia non potest errare, nec declinare a prima regula justitiae, ex divina tamen justitia et ordinatione, modo semper concomitantur se. Unde sine praejudicio videtur mihi quod illae duae auctoritates sunt duae claves simpliciter, et aliquo modo ut secundum quid sint una, inquantum una subordinatur alteri respectu ejusdem effectus principalis, clausionis scilicet, vel apertionis caeli.