REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Potestas clavium data in ordinatione, non est proxima, vel impedibilis, alioquin quilibet Sacerdos valide posset absolvere, sicut et conficere corpus Christi, non obstante quacumque prohibitione. Tantum ergo datur in ordinatione potestas incompleta, et completur per jurisdictionem ab Ecclesia datam, in quo Cajetanus et Armachanus errarunt. Vide in Oxon. Scholium hic num. 12.
Quantum ad quartum articulum, scilicet qualis sit potestas clavium illarum? dico quod potestas potest dupliciter accipi: Uno modo ut potestas proxima et propinqua ad aliquid faciendum: alio modo ut remota. Potentia remota dicitur illa, qua aliquis potest statim et immediate quantum est ex parte agentis exire in actum, licet non sequatur actio, propter impedimentum, vel impedimenta, ex parte passi, sicut visus dicitur potentia remota, secundum Ansel mum de liber. arbitr. cap. 30. quia quis potest absolute in aetum videndi, quantum est ex se, licet quandoque non sit visio propter impedimentum, vel indispositionem ex parte passi, ut quia medium non est illuminatum, vel perspicuum, vel aliquid hujusmodi, quia passum non est determinate approximatum. Potentia autem proxima et propinqua est illa secundum Philosophum 9. Metaph. cap. 4. text. 10. ad quam statim et immediate sequitur actio, quae includit approximationem passi suf ficienter, et amotionem omnium impedimentorum.
Ad propositum dico quod si potestas clavium esset potestas excludens omne impedimentum, et includens omnia necessaria requisita, ut approximationem materiae, et similium, ita quod non posset suspendi. nec prohiberi ab habente characterem sacerdotalem, sicut nec potestas conficiendi corpus Christi potest suspendi, nec prohiberi ab habente characterem sacerdotalem, (quod non assero, quia communiter tenetur contrarium); si, inquam, ita esset, dico quod illa clavis esset potestas proxima, vel propinqua ad sententiandum uni caelum per absolutionem, et alteri clausionem ejus. Et ex hoc quod alicui daretur clavis illa, vel illae, daretur sibi potestas, vel jurisdictio in aliquem subditum indistincte, in quem posset sententiare secundum merita et demerita, et potestatem talem sibi datam virtute clavium exercere, ita quod non posset a principio talis potestas sibi dari, nisi daretur sibi subditus, quia includit amotionem impedimentorum, et administrationem omnium ex parte materiae et passi; unde si de facto talis potestas suspenderetur et prohiberetur a Sacerdote quantum ad usum clavium, et ipse nihilominus potestatem ejus exerceret absolvendo aliquem a peccato, licet peccaret, etiam mortaliter, hoc faciendo contra prohibitionem Superioris, vere ille absolveret, et alius vere esset absolutus, sicut prohibitus consecrare corpus Christi ab illo qui posset eum suspendere, nihilominus contrarium faciens potestate characteris sacerdotalis, sibi a principio tradita in principio susceptionis talis ordinis, vere conficeret et consecraret, licet hoc faciendo contra mandatum Superioris, cui tenetur obedire, peccaret.
Tenetur tamen communiter, quod illa clavis hujus duplicis potestatis non est potentia propinqua, sed remota aperiendi vel claudendi; character autem sacerdotalis est potestas propinqua conficiendi corpus Christi verum, quae non potest suspendi, vel auferri, eo modo quo dictum est, quia haec clavis non habet jurisdictionem, nec per consequens subditum distinctum, vel indistinctum. Igitur ad hoc quod habeat jurisdictionem, licet ipsa quantum est ex se, posset statim in actum absolvendi et ligandi, requirit necessario approximationem passi et materiae, et amotionem impedimentorum; et ita ad jurisdictionem habendam, vel exercendam, oportet sibi dari subditum, quia non habet jurisdictionem per hoc, quod habet characterem, et potestatem conficiendi corpus Christi, quia possunt separari, ut dictum est, ita quod suspensus ab hac potestate et usu clavium, si contrarium faciat, exercendo circa materiam non sibi debitam, suam potestatem, non solum non bene vel licite absolvit, sed etiam omnino nihil facit, quantum ad absolutionem, quia non solum potest clavis suspendi quantum ad usum bonum et licitum, sed etiam simpliciter secundum aliquos, licet non sic potestas conficiendi corpus Christi verum; et hoc rationabiliter, quia a principio nulli nocuit quin quilibet Sacerdos posset conficere corpus Christi, forte tamen nocuisset, si quilibet posset alienum, vel aliquem subditum absolvere, et ita non expediebat eis conferre uniformiter utramque potestatem.
SCHOUUM V.
In Ecclesia esse potestatem publicam examinandi et aententiandi per excommunicationem et absolutionem ab ea. Vide in Oxon. Scholium ad hoc num. 15. ubi habes an a Papa emanet omnis potestas excommunicandi, et an parochi possint excommunicare.
Quantum ad quintum articulum, si modo sit in Ecclesia aliqua alia clavis, quae non conferatur in Ordine sacerdotali ? dico quod sic, quia in Ecclesia est alia clavis publicae et communis jurisdictionis in aliquos, qua alicui committitur potestas cognoscendi, et definitive sententiandi in causa publica, quae competit Episcopis et Praelatis superioribus; et haec clavis praesupponit aliam clavem, et habet subditum, sicut illa. In Ecclesia enim est duplex forum conscientiae, secretissimum et privatum, quod pertinet ad clavem potestatis collatae in collatione Ordinis sacerdotii; aliud est forum contentiosum et publicum, et commune, et quodlibet habet suas claves, et subditos, in quos potestatem clavium possunt variare et diversimode secundum merita et demerita, exercere, ita quod Sacerdos, qui est judex secretissimus, et fori secretissimi, sic cognoscens istum reum, qui est testis suae accusationis, esse contritum et dolentem de peccatis suis per aliqua signa, quae videt in eo, potest sententia definitiva judicare ipsum absolutum, et dispositum ad caelum; et alium, qui cum risu et cachinno, et omnimoda impoenitentia, et incontritione de peccatis potest judicare tanquam indispositum, esse ligandum, et non absolvendum. Istud forum instituendum promisit Christus Petro, Matth, 16. Tibi dabo claves, etc. et instituit Joan. 22. Quorum remiseritis, etc.
Sed forum publicum, et auctoritas exterius judicandi in communi causa et publica, et imponendi paenas publicas, quod non confertur in ordinatione Sacerdotii, instituebatur a Christo, Matth. 18. dicente Petro: Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te, et ipsum solum. Si te non audierit, dic Ecclesiae. Si Ecclesiam non audierit, sit tlbi sicut ethnicus et publicanus, id est, exclusus a communione fidelium, sicut homo infidelis alterius legis, conscientiae pravae. Vel instituebatur a Christo haec auctoritas Praelatis principibus Ecclesiae, Matthaei 16. Amen dico tibi (dixit Petro) quodcumque ligaveris super terram, erit, etc. Unde haec clavis non est collata in ordinatione Sacerdotii, quia est potestas publice reconciliandi aliquem exclusum et praecisum ab Ecclesia propter peccatum publicum, ad communionem fidelium, si paeniteat, et hoc per paenam publicam ordinantem, et excludendi, vel excommunicandi aliquem, si permaneat pertinaciter in peccato et delicto publico, quod commisit. Unde haec clavis non est illa, quae confertur in ordinatione Sacerdotii, quia judex in isto foro potest esse commissarie laicus non ordinatus, vel simpliciter Clericus, vel Archidiaconus, cui committi potest auctoritas super Capitulum, vel Collegium, vel aliquas personas excludendi, vel excommunicandi eos a communione fidelium, et exclusos revocandi. Haec tamen potestas et clavis, vel auctoritas in foro publico praesupponit in principali committente hujusmodi potestatem, ut in primo Hierarcha Ecclesiae clavem ordinis sacerdotalis.
Sed potestne quilibet excommunicare, vel excludere aliquem a communione omnium fidelium? dico quod non, nisi hoc fiat auctoritate ejus, cui omnes subsint. Nam haec excommunicatio est prohibitio negativa, excludens communionem ejus cum omni fideli, et e converso cujuslibet fidelis ad eum: igitur auctoritate ejus tantum potest haec exclusio et prohibitio a communione omnium fidelium fieri, et e converso, cui omnes fideles sunt subditi in se, vel in suo Vicario, cui hoc commiserit: talis est unus in Ecclesia tantum, ut primus Hierarcha 5 igitur sibi tantum ex jure competit talis auctoritas, et non aliis inferioribus Praelatis, nisi eis committatur, et tunc est excommunicatio universalis, conveniens eis ut ministris; et tunc regula Juris est intelligenda quod non est concessum, cognoscitur esse prohibitum, Unde si ille Praelatus tantum habeat tres subditas, vel subditos vel tres Parochias in Dioecesi sua, potest prohibere et excludere unum illorum trium a communione aliorum duorum, vel duarum subditarum, et subditum unius Parochiae, ne communicet cum aliquo illius, vel aliarum duarum Parochiarum. Et similiter potest prohibere communicationem omnium, qui sunt subditi ejus, cum illis duarum, vel cum illo excluso; non potest tamen prohibere alios non subditos de alienis Dicecesibus, ne communicent cum eis, quoniam illi non tenentur in aliquo ei obedire, quia non est consonum rectae rationi, quod Dioecesani habeant ex Jure communi, vel commissione generali auctoritatem excommunicandi aliquos subditos per ordinem ad quoscumque, qui sunt extra suam jurisdictionem, nisi eis hoc specialiter committatur, ne nimis in aliis glorientur, sicut ipse primus Hierarcha. Si tamen conferatur eis haec potestas respectu omnium, quod non credo, tunc habent potestatem revocandi et reconciliandi istos, qui sunt extra suam jurisdictionem, ad communionem fidelium in Ecclesia, et alios excludendi a communione eorum. Sic igitur patet quod haec clavis est alia ab illa, quae datur in ordinatione Sacerdotii, et haec potest committi non ordinato, vel saltem non Sacerdoti, ut Archidiacono, ad judicandum in foro publico, non privato; de congruo tamen praesupponit aliam clavem ordinis Sacerdotii in primo Hierarcha, et per consequens relinquitur quod est distincta clavis.
Ad argumenta secundae quaestionis. Ad primum, cum dicitur quod Christus solus habet potestatem claudendi et aperiendi, dico quod verum est duplici auctoritate praeeminentiae, quia solus ipse habet universalem scientiam et notitiam omnium bonorum et malorum, et voluntatem inseparabiliter conformem suae regulae et primae justitiae, et ideo judicium ejus est universale et firmum.
Ad secundum, cum dicitur secundum Augustinum, quod nullus absolvit nisi columba, vel membra ejus, dico quod confitentibus confertur gratia, vel effectus hujus potestatis sacerdotalis per clavem absolutionis, ita per non membra columbae, sicut per membra columbae, ita per malos, sicut per bonos, sed non ad utilitatem conferentium, nisi fiat per membra columbae, et ministros innocentes. Potest tamen dari ab aliis ut malis, et ad utilitatem suscipientium, quia malitia ministri non impedit effectum Sacramenti conferri suscipientibus ipsum.
Ad tertium dico, quod clavis scientiae essentialiter et formaliter est potestas cognoscendi in causa rei, vel justi, non sicut habitus scientiae, vel discretio accidentalis, vel habitualis, sicut patuit priusi; sed sicut potestas vel auctoritas judicandi vel sententiandi de eis, est clavis potestatis absolvendi, et non habitus justitiae, licet de congruo quantum ad usum illarum clavium rectum et justum, concomitentur prudentia et justitia.
Ad aliud, cum dicitur quod in ordine non datur Sacerdoti subditus, et per consequens nec auctoritas ligandi vel absolvendi, dico quod datur sibi potentia vel potestas remota ligandi et solvendi, qua potest uti, adhibita sibi materia, quae potest diversimode addi et subtrahi per susceptionem usus clavium, et illo modo non datur sibi subditus, nisi remote. Si vero potestas clavium sit potestas propinqua ligandi et absolvendi, tunc est dicendum sicut de potestate conficiendi corpus Christi verum, quod semper habet subditum, et sic includit amotionem impedimentorum omnium, et praesentiam dispositionum convenientium ex parte materiae, ut dictum est in tertio articulo.
Ad ultimum patet in quinto articulo quod Archidiaconus non potest uti clave absolutionis Sacerdotalis in privato interiori, excommunicando suos subditos a communicatione fidelium omnium, sed tantum utitur clave exterioris jurisdictionis ordinarii, vel commissarii, qua sic arcet suos inferiores per sententiam definitivam publicam a communione cum illo, quem excludit, et illius cum illis.