REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Relata sententia Magistri, probat primo claves tollere culpam et paenam aeternam. Vide ad hoc alias rationes d. 14. q. 4. tunc autem tollunt haec, quando dispositio praevia non est sufficiens, ut justificet. Secundo, probat ratiflcari judicium Sacerdotis in imponenda satisfactione, esto non sit ad indivisibile, conforme judicio Dei, quoad quantitatem paenae remittendae. Et probationes sunt clarissimae. Vide eum in Oxon. hic a n. 23.
Ad primam quaestionem dicitur quod potestas clavium non se extendit ad dimissionem, vel deletionem culpae, nec remissionem paenae aeternae, quia illa solum sunt a Deo quantum ad negativam; quantum vero ad affirmativam dicitur quod potestas clavium tantum extendit se ad paenam temporalem infligendam, vel dimittendam. Deus autem remittit culpam et commutat paenam aeternam vi clavium in temporalem juncto gradu, ultra quem si procedat, clavis errat, et nihil facit, quia clavis non habet effectum respectu dimissionis paenae temporalis quando errat; errat autem quando remittit ultra illum gradum certum. Exemplum, paena temporalis debita huic pro peccatis, sit decem graduum; hujus totalis paenae potest Sacerdos virtute clavium non errantium tantum remittere duos gradus, si plus remittit vi clavium, errant claves. Potest etiam virtute meritorum bonorum in Ecclesia, quae sunt thesauri Ecclesiae, remittere alios duos gradus paenae, et remanent sex sibi infligendi pro peccato, et quatuor remissi, ita quod si ultra illos quatuor aliquid addat, nihil facit, sed errant claves ejus.
Sed istud non intelligo, primum non, quia non tantum habent illae claves virtutem et efficaciam respectu paenae temporalis, sed etiam respectu paenae aeternae commutatae et culpae aliquo modo remittendae, sicut declaravi prius in quadam quaestione de paenitentia: * Utrum per paenitentiam, quae est Sacramentum, et virtute Sacramenti talis remittatur aliquo modo culpa? ubi dictum est quod sic, aliter non esset Sacramentum novae legis ordinatum ad justificationem peccatoris, sed innocentis.
Item, si peccatum confitentis esset deletum a Deo ante absolutionem Sacerdotis, et propalationem ejus, mentiretur confitens, dicendo se esse in peccato illo, et illo, quia tunc non haberet peccatum, quod sibi imputaretur a Deo; ergo existens in peccato mortali recipiens Sacramentum absolutionis sacerdotalis, prout decet, recipit absolutionem, et remissionem culpae, quia hoc Sacramentum per se ad hoc ordinatur, ut peccator fiat justus. Si autem aliquis innocens ostendat se Sacerdoti propter praeceptum Ecclesiae, habens gratiam antequam recipiat hoc Sacramentum per absolutionem, per ipsam absolutionem reciperet majorem gratiam, et augebitur praehabita; sicut baptizato Baptismo flaminis, si postea recipiat Baptismum fluminis, augetur gratia praehabita, et si nullam praehabuit, virtute Sacramenti suscepti confertur gratia prima, quam si post per peccatum demeritorie amittat, potest per Sacramentum paenitentiae, et sacerdotalis absolutionis, eam recuperare, quia ista absolutio sacerdotalis est dispositio, et instrumentum efficax ad gratiam conferendam, et quasi necessitas quaedam proxima de congruo; et ita remittens culpam, licet Deus ut agens principale utrumque effectum faciat et remittat culpam, et conferat gratiam: non sic autem remittebat culpam Sacerdos veteris legis, ut ibidem apparebat.
Ex isto apparet quomodo illa clavis est instrumentum absolutionis et remissionis peccati. Aliquod enim est instrumentum, quod attingit per se effectum principalis agentis, ut sigillum in impressione ejus in cera, quam intendit agens principale. Alio modo dicitur instrumentum forma quaedam, quae est dispositio necessaria et proxima ad inductionem effectus principalis agentis, sicut calefactio dicitur prima et immediata dispositio ad formam ignis generandi ex aliquo igne. Illo modo secundo potestas clavium, et character sacerdotalis est quaedam forma, ad cujus actum et absolutionem sacerdotalem immediate, et in ultimo instanti illius absolutionis, sequitur necessario remissio culpae, et collatio gratiae tanquam effectus principalis agentis. Et ideo, ut dixi, non est simile de potestate Sacerdotum legalium, quantum ad lepram mundandam, et nostrorum Sacerdotum Christianorum, quia ad actum illorum non sequebatur mundatio leprae, sed praecedebat actum illorum, quia tantum ostendebant mutationem prius factam a Deo alicujus leprae, et nullo modo mundabant. Sacerdotes autem novae legis in absolvendo aliquem a peccatis, non ostendunt mutationem et remissionem culpae prius habitam, nec infusionem gratiae, quia tunc non absolverent aliquem a peccatis, sed per ipsam absolutionem ostendunt ipsum esse de proximo summe dispositum ad effectum hujus, ut scilicet remittatur ei culpa, et donetur gratia.
Quantum ad secundum de paena temporali, dico quod clavis non errat, sinon servat illud indivisibile in remittendo paenam aliquam, quod supponitur, quia ultra, vel citra illam paenam potest augeri vel minui, secundum arbitrium Sacerdotis, sed tantum tunc errat prima clavis, quae est potestas cognoscendi vitam peccatoris, quando non secundum debitam discretionem requirit in illa causa, ut si non inquirat de peccatis, sed de aliis truffis impertinentibus ad forum, ut si habeat decem boves, vel ollas in domo, vel aliquod hujusmodi, quia ex ista clavi tantum habet jus inquirendi de peccatis et circumstantiis alleviantibus et aggravantibus actum peccati.
Errat autem secunda clavis, id est, auctoritas judicandi juste, quando non conformiter sententiat allegatis et discussis per primam clavem. Esto igitur quod ille sit obligatus ad paenam determinatam decem graduum pro peccatis ex gravitate culpae, dico quod Sacerdos virtute clavium potest eum ligare ad paenam temporalem majorem vel minorem paena decem graduum, et iterum virtute clavium potest ei remittere illius totius paenae majoris, vel minoris sibi injunctae duas partes, et virtute meritorum Ecclesiae alias duas partes. Alioquin oporteret quemlibet absolventem scire istam paenam in indivisibili existentem, quam debet poenitens et confessus solvere pro peccatis; sed ad hoc Sacerdotem devenire per propriam industriam, vel proprium arbitrium, est impossibile igitur si ad id perveniat, hoc est per revelationem specialem, et ita dabitur novum miraculum in omni absolutione; vel a casu, et tunc non iratificabitur judicium suum, quia non est humanum, nec est ex propria diligentia, quorum utrumque est impossibile.
Et confirmatur, quia nulli committitur arbitrium super aliquo judicando, cujus arbritrium non ratificatur, si arbitrans adhibeat debitam diligentiam ad sciendum causam, et justam paenam reformantem illam, quantum potest. Sed si pro peccato quolibet oporteret imponere determinatam et praecisam paenam sibi indivisibiliter determinatam, et non posset Sacerdos citra vel ultra addere vel minuere, cum ipse nesciat ad unguem sic eam taxare, imponendo vel remittendo eam, sequitur vel quod nihil faciat, vel a casu aliquid faciat, quod est impossibile.
Item, si nulli est commissa auctoritas arbitrandi de aliquo, quod versaretur inter partes, nisi praecise arbitraretur secundum justitiam et voluntatem unius partis, et hoc si voluntas superioris sit sibi ignota de sententia inferenda, et paena determinata remittenda, vel infligenda, sic eum in illo foro secreto, in quo Sacerdos constituitur a Deo judex inferior, et arbiter, sunt partes Deus et peccator, et non constat Sacerdoti de voluntate Dei, quantum ad paenam indivisibilem infligendam vel remittendam: nullus Sacerdos posset in illo foro sententiare, sed solus Deus, quod est falsum.
Ideo dico quod sicut in justitia commutativa est medium rationis habens magnam latitudinem, infra quam possunt esse variae commutationes justae, in quibus non attenditur medium indivisibile, sicut in aliis contractibus, et universaliter in omnibus, ubi medium rei est indivisibiliter nobis notum, sicut in numismate, et grano, et mutationibus talium, in talibus semper est attendenda aequalitas omnimoda, ut reddatur aequivalens in numero, pondere et mensura, substantia, quantitate et qualitate pro aequivalenti, sine omni fraude, quia in illis medium rei indivisibile est nobis notum; ita in proposito justitia punitiva Sacerdotis, quia juste commutat et infligit paenam pro culpa auctoritate clavium, habet medium secundum rectam rationem habens quamdam latitudinem in se, quod potest scire per Scripturam, et leges Dei traditas in Scriptura, esse non medium indivisibile, quia tale medium solum est notum Deo et animae Christi, omnia cognoscentis in Verbo, et nullo modo nobis.
Et ideo si illa clavis minus vel magis imponat alicui de paena, quam sit illa existentia in indivisibili, nota soli Deo, non errat, dummodo non excedat latitudinem justitiae et paenitentiae cognitae per Scripturam in puniendo, vel remittendo aliquam paenam. Imo ille solvens talem paenam sibi impositam a Sacerdote, etsi non sit tanta, quanta deberet ei secundum strictam justitiam infligi, solvit totam paenam debitam peccato, ita quod nunquam plus patietur pro illo in purgatorio; si tamen Sacerdos imponit secundum rectam rationem et diligentiam debitam, quam debuit habere vel cognoscere ex Scriptura, et alias peccator tenetur paenitentiam sibi impositam a Sacerdote implere, et sicut potest istum punire citra indivisibile sibi debitum, ita et ultra, dummodo non excedat medium rectae rationis. Unde si confessus habeat signa contritionis exterius, et vere doleat interius de peccato, et non ponat obicem ut hypocrita, qui conteritur exterius, et non interius, sed actu peccat per superbiam et simulationem falsam, dico quod vere absolvitur coram Deo, et tunc non errat clavis. Si autem sit hypocrita, et ponat obicem interius per simulationem, et exterius per signa bona conteratur coram Sacerdote, non absolvitur, nec errat clavis, sed confitens, qui addit peccatum peccato, et non est materia debita ad suscipiendum Sacramenti effectum.