REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Ait nolentem acceptare paenitentiam aequalem non esse repellendum ab absolutione, quia non videtur in hoc peccare mortaliter Idem habet d. 13. q. 1. a. 3. et d. 17. num. 22. Ratio est, quia videtur posse eligere, vel paenam hic solvere, vel in purgatorio. Hoc ex quadam commiseratione tenet Doctor, ne talis paenitens desperet.
Sed habetne Sacerdos auctoritatem ligandi subditum paena temporali? Dico quod si subditus submittat se arbitrio Sacerdotis, non tantum ad recipiendum absolutionem sacerdotalem de peccatis, sed etiam ad paenam, tunc dico quod subditus tenetur eam facere, etiamsi excedat paenam debitam pro culpa, dummodo sit intra medium rectae rationis cognitae per Scripturam. Si autem subditus se submittat arbitrio Sacerdotis quantum ad absolutionem sacerdoalem tantum, non ponens obicem, sed contritus de peccatis, et non se submittat ei quantum ad paenam ei infligendam pro peccatis, quia non potest talem paenam explere, jejunare, vigilare, et hujusmodi, quia talis praeelegit immediate se submittere Deo, et paenae Purgatorii, dico quod Sacerdos potest, et debet talem absolvere, licet non habet auctoritatem ei paenam imponere, quia alius quantum ad paenam non vult esse ejus subditus, sed tantum Dei, nec potest, nec debet eum cogere ad recipiendum talem paenam, nisi per pulchras et mites inductiones, dicendo ei quod dimittat duritiam voluntatis suae, et accipiat hujusmodi paenam pro peccatis suis, quia aliter necesse est eum solvere incomparabiliter duriorem post mortem in Purgatorio, ubi exigetur ab eo sine misericordia secundum rigorem strictae justitiae commutativae. Et si nolit aliquo modo acquiescere, non propter hoc est damnandus, vel non absolvendus, quia alias vult voluntarie satisfacere per paenam duriorem, sed non modo, et non contemnit, vel negat satisfactionem pro peccato voluntarie, sed modo se obligat ad paenam futuram solvendam, et non praesentem. Si enim Sacerdos daret sib paenitentiam, et ipse licet invite reciperet eam, teneretur implere eam; et ideo imponendo ei violenter aliquam paenam gravem, quam non posset sine magno taedio sustinere, datur ei occasio peccandi mortaliter, scilicet non servandi eam, et tales paenae non essent medicinae curativae, sed mortiferae, quod est contra naturam paenitentiae et satisfactionis sacramentalis. Unde talibus habentibus duras et malas, et indisciplinabiles voluntates, propter desperationem cavendam in eis injungendae essent leves paenitentiae, in principio, et deinde duriores, vel nullae in praesenti, sed in futuro in Purgatorio solvendae.
Ad primum argumentum illius quaestionis, cum quaeritur, an potestas clavium sit ad paenam infligendam vel remittendam? Dico quod ad utrumque se extendit, et quod per frequentes absolutiones potest multum de paena aeterna debita remittere, et non totam in una absolutione, quia tunc transiret medium rectae rationis, et totalem latitudinem medii justae paenitentiae. Unde distinguendum est de quanto secundum quantitatem et proportionem.
Ad aliam partem illius argumenti, cum arguitur quod tunc teneretur obedire erranti, et indiscretas paenitentias imponenti, dico quod ubi manifestum est quod clavis errat imponendo alicui paenam immoderatam et indiscretam, posset ille cui talis paenitentia imponitur, adire aliumjudicem discretiorem, et ejus potestati se submittere, et paenam ab eo discrete taxatam facere, nihil explicando de illa, quam alius sibi imposuit.
Ad secundum de Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. dico quod Sacerdos habet auctoritatem plenam ligandi subditum, et solvendi ipsum a culpa, sicut patet ex dictis prius.
Ad primum in oppositum, cum dicitur quod remissio culpae et paenae aeternae est tantum a Deo, verum est principaliter, non tamen ministerialiter; clavis autem tantum se extendit ad paenam temporalem, in quam commutavit paenam aeternam peccato debitam, et dat gratiam, sicut dispositio immediate necessitans ad eam. Si autem non invenit culpam clavis absolutionis, tunc auget gratiam prius habitam, et meritum confitentis.
Ad aliud de Augustino super il lud Psalm. Dixi, confitebor adversum me, dico sicut dictum est, nam simile est de Baptismo et Paenitentia quantum ad remissionem culpae et infusionem gratiae. Baptismus enim fluminis auget meritum et gratiam baptizati Baptismo flaminis, in quo autem non invenit gratiam, si suscipiens non sit fictus, confert eam. Eodem modo dicendum est de Paenitentia, quae est secunda tabula post naufragium, quod quando invenit gratiam, auget eam, quando non, confert eam.