REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Primum dictum: Si habetur vera paenitentia in extremis, quod possibile est, valet. Ita communis, et videtur haberi ex Lateranen. cap, firmiter, et Trid. sess. 6. cap. 4. Secundum: Difficillimum est ex parte hominis, habere veram paenitentiam in extremis; pro quo adducit quatuor rationes vere tremendas. Tertium: Rarissimum est Deum dare gratiam justificantem in extremis, quia regulariter sine dispositione non dat, et rarissimum est tunc poni veram dispositionem paenitentiae, eo usque dilatae. Quartum: Monendi omnes ne expectent paenitere in extremis, et si in extremis sint, consolandi et animandi sunt, ne desperent.
Ad quaestionem illam dico, quod hic sunt duae veritates certae ex Scriptura, scilicet quod in extremis possibilis est vera paenitentia haberi ab aliquo, quandoque est fructuosa. Aliud verum est, quod in extremis difficilius est habere veram paenitentiam, quam alias, quia homines tunc rarissime eam suscipiunt, quia Deus raro, et in minori parte infundit gratiam tunc temporis; et de istis duobus est tota ista distinctio.
Primum verum patet per Augustinum et Magistrum in littera. Deus enim potest justificare peccatorem dando ei gratiam, et remittendo culpam cum Sacramento Paenitentiae, vel cum contritione habita per se in extremis quantum est ex parte ejus, per paenitentiae virtutem, quae potest sufficere ad salutem sine confessione, ut patuit prius, quia potest contritionem, et primam gratiam cui et quando voluerit, sine susceptione Sacramenti infundere, et tunc paenitentia et displicentia de peccatis esset utilis et fructuosa, licet sit sera.
Secundum probo, quod difficile sit tunc unam, vel alteram paenitentiam habere, et rarissime hoc accidit hominibus, quantum est ex parte eorum. Tunc enim dicitur aliquis esse in extremis, non quando habet tertianam, vel aliquam febrem lentam, vel levem, de quibus est probabilis spes convalescentiae futurae, sed quando imminet sibi mors, vel periculum mortis ex infirmitate, vel timore, vel si vulneraretur ad mortem, vel si haberet aliquam infirmitatem, de qua similiter non posset evadere; similiter si statim subjiceretur, vel haberet gladium super caput suum ut interficeretur. In his casibus difficile est habere paenitentiam veram. Ita enim appetitus sensitivus, et omnes sensus, et menbra sunt occupata vehementibus passionibus dolorum et timorum, quod omnino impediunt intellectum et voluntatem agere, et velle secundum rectam rationem, et propter naturalem ordinem potentiarum illarum ad alias non sinunt illae passiones vehementes penitus intellectum et voluntatem occupari in aliis quam in istis. Patet de multis Martyribus, qui ita graves paenas et passiones sustinuerunt propter Deum, quae natura sua averterunt eos omnino ab usu rationis, et mortui sunt in vehementia earum, et per consequens intellectus, et voluntas hominis sic gravata in nullo naturaliter occupantur, nisi in passionibus illis existentibus in parte sensitiva. Patet, quia delectatio intellectus et voluntatis naturaliter est maxima de maximo delectabili parti sensitivae. Et ideo difficillimum est habere tunc contritionem et displicentiam de peccato, inquantum offensivum Dei, quia talis displicentia et detestatio peccati necessario requirit liberum usum intellectus et voluntatis, quem tunc non adeo facile potest habere peccator, imo potest infirmitas esse tanta, vel tantus timor etiam, quod statim moriatur, antequam eveniat quod timetur. Si autem non impediant totaliter usum rationis et voluntatis, temporales paenae, nec per consequens contritionem et displicentiam debitam pro peccato; sunt tamen ita imperfecti actus earum, quod non sufficiunt ad veram paenitentiam.
Praeterea, displicentia et detestatio peccati, quae est essentialiter paena interior, ad hoc quod sit debita et meritoria, et per consequens sufficiens ad salutem, oportet quod determinetur certis circumstantiis, et maxime circumstantia finis, ut scilicet ideo doleat, quia peccatum suum est ofttensivum Dei, et divisivum ab amore ejus, propter quem amorem Dei recuperandum punit in se peccatum per talem displicentiam, quod fuit contra illum, et non ideo doleat, quod timet paenam aeternam, et judicium extremum. Sed tunc difficillimum est sibi habere talem displicentiam, vel paenitentiam et dolorem interiorem propter amorem Dei, quia tantum tunc sollicitatur de paenis, quas habet, et quas timet ex justo Dei judicio infligendas, quod non possit perfectius paenitere: igitur, etc. Hanc et priorem rationem tangit Augustinus in littera: Judicem enim non timere, sed Judicem diligere oportet, quia sine charitate et dilectione nemo potest salvus esse.
Praeterea tertia difficultas, quare talis non potest fructuose paenitere, est ex causa, ex qua innascitur timor et dolor ejus de peccato, quia ex morte et paena aeterna simpliciter nolita, quae causa est involuntaria, et contrarium ejus magis voluntarium. Patet de projiciente merces in mare propter timorem submersionis, quam si non timeret, non projiceret merces in mare, quia retinere merces simpliciter sibi esset voluntarium, scilicet alias, quando non timeret, et modo eas deserere est involuntarium simpliciter secundum se, sed aliunde fit necessarium, ut scilicet evadat mortem, quia universaliter per habitum timoris vehementer inclinatur voluntas ad oppositum ejus quod timetur secundum electionem intrinsecam et operationem extrinsecam; sed Deus non facile admittit, neque gratanter acceptat munus oblatum serviliter, et non ex mera et libera electione; igitur, etc.
Huic addo, quod si aliquis deberet de congruo se disponere ad paenitentiam formatam, et acceptam Deo in januis mortis, quod oporteret eum habere majorem displicentiam de peccato, et intensiorem motum voluntatis in Deum, quam alius sanus, quia actus ejus non potest esse ita liber et voluntarius -sicut sani, cum necessario timeat mortem et paenam aeternam: igitur in illo requiritur major displicentia quam in sano, quod non contingit communiter.
Et si objicis de latrone, quod paenitentia ejus fuit sera, et non libera, et tamen fructuosa, dico quod hoc fuit ex indulgentia et privilegio speciali, et quasi miraculose factum a Deo, quia praeter communem cursum et dispositionem. In hominibus autem illa, quae raro fiunt, et praeter communem cursum, et tantum aliquando concessa, non sunt habenda in consequentiam et consuetudinem communem, quia exponens se illi periculo, peccat mortaliter.
Ex dictis sequuntur duo brevia corollaria: Primum, quod consulendus est quilibet, ut paeniteat et doleat de peccatis antequam veniat in talem dolorem vel periculum. Secundum, quod si aliquis in extremis, et in fine vitae tantum paeniteat, quod non desperet.
Ad primum argumentum principale, cum dicit Augustinus non praesumimus, etc. respondeo quod praesumptio est de tali, quod non salvatur, quia praesumptio est quod non sufficienter paeniteat, propter multa retrahentia, quae prius dixi; tum quia si daretur ei gratia, non posset bene uti ea, sicut prius; tum quia rara. Non tamen dicit Augustinus quod salvabitur absolute, neque quod damnabitur, quia tanta gratia potest ei dari, quod potest meritorie et sufficienter paenitere, ut quod magis doleat, quia offendit Deum, quam quod iret in infernum.
Ad aliud, cum dicitur, qui exponit se periculo contrario saluti suae, peccat mortaliter, dico, qui ex certa scientia statuit in corde suonon velle paenitere de adulterio commisso, vel quocumque alio peccato mortali, usque in finem vitae suae, peccat novo peccato mortali, quia exponit se periculo contrario saluti suae, quia nescit an tunc habebit paenitentiam de eis, an non; et verisimiliter potest cogitare quod non, quia non est dignus ut Deus tunc faciat novum miraculum pro eo, dando sibi gratiam, quia Deus peccatores non audit, ut dici tur Joan. 9. Quotiescumque enim cum plena deliberatione proponit non dimittere peccatum usque ad tale tempus extremum, toties se exponit periculo, et peccato etiam novo, manens sub antiquo.
Ad aliud, cum dicit Augustinus: Ipse non dimittit tunc peccatum, sed e converso, nec etiam paenitentia est fructuosa. Dico quod quamdiu homo est compos sui, existens viator, et habet usum liberi arbitrii, tamdiu potest peccare peccato interiori in illicitis complacendo et delectando in eis, etiam ista peccata interiora nunquam dimittunt te, nisi tu dimittas ea per detestationem et nolitionem eorum. Augustinus autem intelligit de peccatis extrinsecis, ut luxuria, ira, et hujusmodi, in quibus non potest se tunc propter debilitatem interiorem potentiae occupare, et ita dimittunt eum quodammodo, quia praesumptio est quod tunc sicut alias, si posset, se in illis occuparet; ipse tamen secundum veritatem dimittit ea, si sibi displiceant, dolendo ea unquam ab eo fuisse perpetrata; nec etiam modo hoc faceret, si posset, sed exequeretur in se justitiam punitivam pro eis, si daretur ei spatium ulterius ad vivendum, et sic haberet veram paenitentiae virtutem, genitam in eo ex talibus examinationibus multis puniendi.
Ad aliud de occasione peccati, dico quod occasio peccandi data a lege non debet statui a legislatore justo, quia tunc statim sequeretur quod lex injusta esset et mala, sed quod occasio peccandi accepta a lege, non data, ex malitia abutentis ea, bene potest statui, nec debet propter malos, et abutentes ea praetermitti, maxime si inde proveniat majus bonum, quam sit malum, quod occasione ejus committitur. Paenitentia autem extrema ex hoc quod est salubris et utilis ad salutem alicui, non dat occasionem peccandi, usque ad illud tempus, sed magis bene faciendi, quia in extremis communiter non habetur paenitentia vera, et ideo dat occasionem prius bene faciendi et cessandi; si tamen tunc habetur, fructuosa est et bona, quia providet periculo damnationis illorum, qui sunt in extremis, et in hoc apparet misericordia Dei maxima, et bonitas ad electos suos, quia nunquam eos relinquit sine aliquo remedio ad salutem. Provenit etiam ex ea majus bonum, quando habetur justificatio peccatoris, quam sit totum malum occasione ejus. Si enim, quia est occasio peccandi accepta, non esset ordinanda, nec statuenda in aliqua Congregatione, sequeretur quod paenitentia absolute non deberet statui ab aliquo, quia quantumcumque homo cadat a prima gratia, et in peccata defluat, semper valet sibi paenitentia ad salutem, si convertatur per eam. Sed, per te, semel absolutus a peccatis, et postea recidivans, nunquam debet iterum absolvi, quod nihil est.
Ad aliud, cum dicitur quod nulli dimittitur peccatum, nisi imposita ei paenitentia temporali, dico quod verum est de hic, vel alias et alibi persolvenda, et non existenti in extremo, qui non potest facere aliquam paenitentiam temporalem, quia statim moritur, sed debet dici ei a Sacerdote absolvente eum, talem et talem paenam deberes gratanter et voluntarie facere pro peccatis tuis, si viveres; sed ex quo non poteris hic satisfacere, satisfacies in Purgatorio, et non paveas in aliquo, quia Deus misericors est: talia consolatoria debent ei dici, ne desperet.
Ad ultimum, dico quod non est simile in utroque, quia moriens in peccato, nihil habet retardativum ejus, quin stati msit in inferno; sed sic paenitens non statim est in camelo, quia poena condigna peccato nondum soluta retardat eum a gloria, quousque totaliter persolvatur.