REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Sententia Alens. veniali ex se deberi paenam aeternam, sed per accidens temporalem. D. Thom. et D. Bonav. e contra tenent. Refutatur primo, quia sic simul esset debitum paenae aeternae et gloriae aeternae. Secundo, debitum paenae aeternae excludit debitum visionis Dei. Tertio, mortale non excederet improportionaliter veniale. Hic ponit viam, quae magis placet, nempe in instanti mortis tolli culpas veniales, manente obligatione ad paenam earum; per quod patet, quod distinguit culpam habitualem ab obligatione ad paenam. De quo sup. d. 14. q. 1. a. 1.
In ista quaestione conclusio est certa, quod peccatum aliquod potest dimitti post mortem, non tantum quantum ad paenam, quia scilicet paena illi peccato debita, non fuit hic soluta, sed etiam quantum ad culpam in se. Probatio istius: Nullus salvabitur cum aliquo peccato; sed existens cum aliquo peccato veniali potest dormire, et dormiendo mori; et similiter potest aliquis venialiter peccare usque ad ultimum instans, quo anima egreditur a corpore. Constat autem quod sic morienti nunquam fuit dimissum hoc peccatum veniale; igitur vel intraret gloriam sine remissione culpae talis venialis, vel ibi remittetur ei.
Sed quae est illa paena, quae debetur alicui pro peccato veniali ? Hic dicitur quod peccato veniali secundum se debeatur paena aeterna, quia ita damnatus est perpetuo et aeternaliter pro peccato veniali, sicut pro mortali. Constat enim quod aliqua paena punietur pro peccato veniali. Si aeterna, habeo propositum, quod sibi secundum se correspondeat paena aeterna. Si paena temporalis, igitur quandoque esset tale peccatum in Inferno per paenam temporalem totaliter remissum, quod est falsum, quia in Inferno nulla est redemptio. Sed quando conjungitur cum gratia et charitate, sicut est in proposito, tunc per accidens debetur sibi paena temporalis, inquantum conjungitur ei cui respondet laetitia sempiterna, et ita est ex gratia et charitate, quae per se acceptatur, et concomitanter veniale remittitur.
Alia est opinio huic simpliciter opposita, quae dicit quod veniali peccato secundum se tantum debe tur paena temporalis; et probat, quia nullus simul dignus est vita aeterna, et obligatus ad paenam aeternam: sed talis moriens in charitate, et cum peccato veniali, pro quo prius non satisfecit, ratione charitatis et gratiae, in qua decessit, fuit acceptus Deo, et dignus vita aeterna, et per te ratione peccati venialis debetur ei paena aeterna, quia ratione illius per se remanet obligatus ad paenam aeternam: ergo similiter erit obligatus ad paenam aeternam de justitia Dei ordinata, et dignus vita aeterna de justitia ordinata, quod est falsum. Probatio majoris: Impossibile est quod aliquis simul in eodem instanti posset de potentia Dei ordinata esse dignus vita aeterna, vel in gratia, et obligatus ad paenam peccati mortalis, quia peccatum mortale post actum nihil est, nisi quaedam obligatio ad paenam aeternam sibi debitam, et si haec obligatio possit simul stare cum gratia, sequitur quod peccatum possit de potentia Dei ordinata stare cum gratia, et ita posset aliquis simul esse Dei amicus et inimicus.
Item, nulla paena potest stare cum beatitudine perfecta, quia bea titudo est status omnium bonorum aggregatione perfectus, ubi deest omne malum, et adest omne bonum, secundum Boetium et Augustinum. Sed ille ratione gratiae, quam habuit, est dignus gratia et gloria beatifica, et ratione peccati obligatus ad paenam aeternam: nullus autem pro illo tempore pro quo est debitor paenae aeternae potest habere beatitudinem, nec per se, nec per accidens, et tale debitum ad mortem aeternam est peccatum mortale, et peccatum mortale non potest stare cum beatitudine, nisi mors aeterna stet cum vita aeterna: igitur.
Item, paenae debent esse proportionabiles peccatis, ut majori peccato correspondeat major paena: sed peccatum mortale et veniale sunt improportionabilia, quia infinita peccata venialia non aequarent unum peccatum mortale, sicut nec infinitae lineae unam substantiam; igitur et paenae sunt improportionabiles, vel deberent esse tales, non tantum intensive, sed etiam extensive, et utraque paena est finita; sed si paena utrique debita esset paena aeterna, jam essent proportionabiles extensive, quod est absurdum.
Item, essentialis paena damnatorum non est paena sensus, sed paena damni, et carentia visionis, et fruitionis divinae, in quibus consisteret eorum essentialis beatitudo, si non essent mali et damnati; sed carentia et privatio non recipit magis et minus, quia omnis carentia et privatio ratione, qua tales, sunt simpliciter et totaliter tales, quia caecitas non plus dicit in oculo, quam in lapide ratione sui, sed tantum ratione subjecti, sicut qui non videt, nihil videt: igitur cum talis carentia debeatur peccato veniali, sicut mortali, igitur et aeterna damnatio: quia non posset aliquis damnari cum opposita visione Dei, sequitur quod paena essentialis debita peccato mortali et veniali sit aequalis; sed carentia visionis Dei est essentialis paena peccati mortalis; igitur si haec infligi debet pro peccato veniali, aequalis paena essentialis debetur utrique, quod est impossibile.
Secundum istam viam facile est videre quando remittitur peccatum veniale, quia quantum ad maculam deletur in vita per paenitentiam, et absolutionem sacramentalem Sacerdotis, et remanet paena temporalis pro illo postea in Purgatorio solvenda. Et eodem modo remittitur peccatum mortale quantum ad vitium, et maculam, in absolutione, et commutatur ei paena aeterna in temporalem solvendam in Purgatorio, si hic eam non solvat. Sed dimisso peccato mortali, non propterea deletur habitus vitiosus in eo acquisitus; sicut nec corrupta charitate corrumpitur habitus virtuosus acquisitus et generatus in eo ex similibus actibus: et ex tali habitu multum est inclinatus ad similes actus actui charitatis, etsi non habeat eam. Et similiter est de habitu vitioso, qui generatur ex actibus peccati, quod inclinat ad similes actus, etiamsi peccatum non insit, sed simpliciter remittatur, quia non est idem esse peccatorem et justum, et virtuosum et vitiosum. In alia autem vita nec dimittitur peccatum mortale quantum ad maculam, nec quantum ad paenam; non quantum ad macuam, quia ipsa est essentialiter obligatio ad paenam aeternam, et illa semper manet, et per consequens et paena; lignum enim ubi ceciderit, ibi erit, sive in bonum, sive in malum.
Per hoc potest dici ad argumentum primae positionis, quod licet peccato veniali inquantum conjungitur cum peccato mortali, debeatur paena aeterna, et ita quasi per accidens, quia ratione alterius, quod ex se debet aeternaliter puniri, tamen ex ratione sua propria non debetur ei nisi tantum paena temporalis.
Sed contra, peccato mortali in non damnato, ut in viatore, non debetur paena aeterna, sed temporalis, quia aeterna paena virtute sacramentalis absolutionis commutatur in temporalem, et paena temporalis debetur similiter peccato veniali: igitur paenae illorum sunt proportionabiles, quantum scilicet ad executionem. Similiter paena aeterna correspondens veniali conjuncto cum mortali in damnato aequabitur paenae mortalis peccati, saltem secundum extensionem.