REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Tenet Doctor, veniali nec per se, nec per accidens respondere paenam aeternam. Quod non per se, probant rationes allatae contra Alens. Quod non per accidens, patet, quia Deus non excedit paenam per se correspondentem ab aliquod annexum, cum puniat citra condignum. Finitur ergo in inferno paena venialis culpae, sicut et paena pro peccato mortali, hic remisso, ut tenet D. Thom. hic q. 1. art. 1. ad 5. Vide in Oxon. scholium hic ad n. 6. ubi multi ad hoc citantur. An vero culpa venialis tollatur in inferno, necne, in certum est; alii affirmant, alii negant.
Respondeo igitur aliter, quod peccato veniali, nec in damnato, vel non damnato, debetur paena aeterna, nec per se, nec per accidens, vel concomitanter, sed tantum paena temporalis, quae aliquo tempore minori solvetur in Inferno, vel in Purgatorio, vel in hora, vel die. Et cum dicis quod non, quia in inferno nulla est redemptio, vel remissio, verum est quantum ad paenam peccati mortalis, quia peccatum mortale est obligatio ad talem paenam. Sed peccatum veniale vere potest ibi deleri, quantum ad paenam, per solutionem alicujus temporalis paenae, quae parum durabit; nec est inconveniens, nam aliquis absolutus de aliquo peccato mortali, et punitus pro eo aliqualiter in vita sua faciendo paenitentiam et satisfactionem sibi injunctam a Sacerdote, et post recidivans in peccatum mortale, et moriens in illo, punietur tantum temporaliter pro peccato, de quo fuit prius absolutus et contritus, in Inferno complendo totam paenitentiam sibi injunctam, quam morte interveniente non potuit hic complere, et non punietur in Inferno pro illo peccato, de quo fuit absolutus, et partim punitus aeternaliter, quia non redit aliqua nova obligatio ad paenam pro peccatis prius absolutis et dimissis per satisfactionem paenitentiae tempora lis, quia Deus non punit bis in idipsum. Prius autem erat obligatus tantum ad solutionem paenae temporalis; igitur ad illam tantum tenetur complendam, etiam in Inferno. Remanet autem obligatus ad paenam aeternam pro illo peccato mortali, in quo decessit, et pro illo aeternaliter punietur.
Sed secundum aliam viam oporteret dicere quod quando dimittitur peccatum veniale per absolutionem sacramentalem, commutatur virtute clavium paena aeterna in temporalem, sicut de peccato mortali, et tunc reatus aeternus transit intemporalem, quando tale peccatum remittitur. Sed istud non video esse verum, ut dixi, quia tunc esset aequalis paena determinata peccato veniali et peccato mortali.
Praeterea, si interrogatur quando et ubi haec remissio culpae venialis, et commutatio paenae aeternae in temporalem facta est ? Respondere videtur nihil ad propositum.
Ego autem non video qualiter secundum illam viam melius posset dici, quam illo modo, quod peccatum veniale non tantum remittitur per actum paenitentiae vel per sacramentalem absolutionem, sicut peccatum mortale, quia de illo, ut de illo, non est necessaria confessio, vel paenitentia, cum non faciat naufragium, sicut mortale, quia potest stare cum charitate; sed remittitur alio modo per aliquod opus bonum et meritorium, et aliquem actum Deo gratum oblatum sibi in obsequium, quo magis placatur, quam pro illo peccato ostendatur.
Dico igitur quod in instanti mortis, remittantur venialia, quia causa, quae potest habere impedimentum, et non potest habere impedimentum, non causat effectum suum pro illo tempore pro quo impeditur, sed pro alio tempore, in quo non impeditur. Merita autem nostra, et bona, quibus placatur Deus, nata sunt causare gratiam, vel eam augmentare, quantum esset in eis, nisi impedirentur usque ad instans illud quo homo moritur, quia est viator, et potest mereri usque tunc, et per consequens potest ei gratia infundi, et culpa remitti, quia sunt una realis mutatio, ut prius patuit. Impediuntur autem illa merita justa, et bona habere suum effectum usque ad illud instans quo moritur, quia semper concomitatur illa aliqua culpa venialis, usque ad illud instans, quia omnem culpam venialem non potest viator effugere, licet illam et illam, et quamlibet divisim; quia igitur veniale semper usque ad instans mortis concomitatur talia opera bona, usque ad instans quo est impeditus effectus infusionis gratiae et remissioonis culpae, quia tunc primo cessat tale impedimentum. Si enim illud impedimentum non praefuisset in vita, potuissent illa opera causasse istum suum effectum; et ideo tunc virtute omnium operum praecedentium deletur culpa venialis, et dolor mortis suae potest ei imponi pro paena, et ita secundum istam opinionem distinguitur remissio culpae venialis peccati a remissione paenae, et non tamen secundum aliam opinionem.
Confirmatur hoc, quia non semper augetur nobis gratia ex meritis nostris, quae de se merentur augmentum gratiae praecedentis, quia non retribuit nobis illa statim, sed alias, quando magis indigemus gratia, sed reservat nobis illa merita, usque ad instans mortis ne deficiamus in ea, non resistendo fortiter tentationibus Daemonum, et illusionibus eorum. Potest itaque Deus conservare merita nostra, ut in fine vitae, quando maxime eis indigebimus, tunc primo incipiant habere efficaciam suam ad remittendum peccatum veniale, quam alias habuissent ante illud instans, si non fuissent per peccatum veniale concomitanter usque ad illud instans impedita; utriusque tamen viae difficultatem exposuimus alibi, * et si nulla placet difficile est invenire aliam, per quam solvantur inconvenientia, quae possunt afferri.
Ad primum argumentum principale, cum arguitur quod nullus justus potest post hanc vitam peccare; igitur nec a peccato resurgere; dico quod resurrectio a peccato, vel remissio peccati venialis, quae idem sunt, potest intelligi dupliciter, secundum illas duas opiniones praedictas. Uno modo, quod tantum sit remissio paenae post hanc vitam, et non culpae: et tunc potest concedi quod nullus potest resurgere a peccato in se, sed tantum quantum ad?poenam solvendam pro eo. Alio modo ut vult secunda opinio, ut sit remissio quantum ad paenam et culpam, etiam in se post hanc vitam non quod post mortem per aliquem actum elicitum ab anima tunc remittatur ejus culpa, sicut nec tunc potest peccare venialiter, cum sit in termino, et non viator, sed tantum virtute meritorum praecedentium potest tunc utrumque remitti, et tunc consequentia prima non valet non potest tunc peccare, igitur nec tunc a peccato resurgere, quia non est simile, quia peccare, etiam venialiter, semper est cum aliquo actu elicito, non sic de remissione ejus.
Ad secundum cum dicitur quod peccatum mortale non potest post hanc vitam remitti, igitur nec veniale, cum sint ejusdem rationis. Potest dici secundum utramque opinionem; secundum primam sic, quod nec peccatum mortale, nec veniale remittitur post hanc vitam, nisi per accidens, quia quantum est de se utrique correspondet poena aeterna. Secundum secundam viam dicendum quod non est simile de peccato mortali et veniali, quia peccatum mortale non stat cum bonis operibus et gratia, quia merita omnia, quae pertinent ad veritatem bonae vitae, destruuntur et tolluntur per illud: non sic est de venialibus, quia ipsa stant cum gratia et bonis operibus. Et ideo talia bona opera et merita in acceptatione divina reservata isti usque ad finem vitae suae, possunt sibi valere ad deletionem omnium peccatorum venialium. Et cum dicis quod sunt ejusdem rationis, dico quod licet actus peccatorum mortalium et venialium sint ejusdem rationis in esse naturae, non tamen in esse moris, meriti vel demeriti; nec illae malitiae in se sunt formaliter ejusdem rationis, sicut nec habitus oppositi.
Ad aliud de Angelis, dico quod verum est quantum ad meritum et demeritum quod idem est in Angelis casus, quod hominibus mors, et e converso; sed non sequitur ultra, igitur sicut casus Angelis est irremissibilis, ita et peccatum hominis, dico quod non est simile, nisi concludat de peccato mortali, in quo quis moritur, quia tunc sicut Angelus malus non est in via, sed in termino, sic et moriens in peccato mortali est in termino et lignum aridum ubicumque ceciderit, ibi erit, ex statuto divino; moriens autem in peccato veniali non est in termino statim, quia tunc esset beatus cum peccato veniali; et ideo ad hoc quod habeat illum terminum, oportet per aliquam viam illud deleri; deletur autem in instanti mortis vel post, secundum aliam opinionem; sic tamen est talis in termino, quod est securus de vita aeterna, et quod ultra non possit mereri vel demereri. Moriens autem in peccato veniali est vivens vita spirituali; moriens vero in peccato mortali est mortuus vita spirituali.
Ad aliud, cum dicitur quod per maximam paenam, quae est mors, possunt omnia peccata venialia remitti, dico quod quidquid dicant alii, mors si voluntarie tolleretur, deleret omnia peccata venialia, et etiam forte mortalia peccata quantum ad eorum partialem paenam non solutam. Licet enim mors sit paena necessario consequens hominem, quia homo necessario moritur, potest tamen Deus illam paenam voluntarie acceptam et tolerata m acceptare pro multis aliis paenis debitis tam venialibus quam mortalibus, dummodo culpa prius remittatur per absolutionem sacramentalem; et ideo secure imponenda esset latroni, qui statim morietur pro facinore aliquo, mors sua voluntarie sustinenda pro paena. Et credo quod si fur illam voluntarie sustineat, tanta posset esse illius contritio et displicentia, et voluntaria et libera electio mortis pro paena sibi debita, quod statim evolaret ad caelum.