REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Probat celandam esse confessionem jure naturae et positivo Christi ac Ecclesiae. Adducit optimas et claras rationes. Vide eum in Oxon. hic a num. 8. Habet optimam doctrinam ad argumenta, de quibus fusius videri potest loco citato, ubi apposita sunt varia scholia, quibus varii casus huc spectantes resolvuntur. Deinde, alterius Doctoris nomine resolvit, quod et ipse docet in Oxoniensi, Sacerdotem teneri ad celandum peccatum complicis, quod ex confessione percepit. Tertio ait statutas esse poenas revelantibus secreta naturalia in rebus praesertim gravioribus. Quarto, eum, cui Gonfessarius revelavit confessionem, teneri eodem vinculo secreti, quo Confessarius. Quinto, eodem ligari sigillo, qui malitiose vel fortuito audit Sacerdoti confitentem.
Pono igitur ad probandum quod sit de lege naturae celare secretum alterius, duas rationes. Matth. 7. ponit Salvator unam propositionem mere de lege naturae, scilicet quaecumque vultis ut faciant vobis homines, illa etiam vos eis faciatis; haec,
inquam, est de lege naturae; patet in principio decret. cap. i. ut quili bet sit fidelis alteri in eo casu in quo vellet sibi fidem observari. Sed quilibet vult naturaliter peccatum suum, et secretum suum omnino super omnia celari, vel saltem deberet velle, quia quilibet de lege naturae celat, vel celare debet illud pro fama sua, et si nollet peccatum suum celari, non curaret infamari, quod est impossibile, quia qua ratione non curaret infamari, et quod ille sciret peccatum suum, ut diffamaretur coram illo, nec curaret quod secundus vel tertius, vel totus mundus hoc sciret, quod est incredibile, et contra illud quod Ecclesiast. 9. dicitur, curam habere de bono nomine, bonum nomen est bona fama; igitur sciens per confessionem et sigillum secreti peccatum alicujus, tenetur illud de jure naturae celare, et nullo modo revelare.
Confirmatur, quia quilibet de lege naturae tenetur esse alteri fidelis et secretarius in illo summo secreto, quo vellet eum esse sibi fidelem; sed confessio est commissio summi secreti ex natura sua, et forum secretissimum, quia accusans tantum fuit testis sui criminis, et nullus alius; igitur Sacerdos recipiens illam fidem, ut sic commissam, tenetur illam omnino celare, et revelando fit infidelis et fraudulentus, qui frangit fidem, et fidem quam tenetur habere in commissione summi secreti. Haec ratio habetur Proverb. 11. Qui fi delis est, servat amici commissum;qui autem fraudulentus et infidelis, revelat arcana.
Item, quilibet de lege naturae tenetur servare promissum; sed voluntarie audiens aliquem in confessione, obligat se ex pacto ad tenendum illud quod audit in secreto, quia nullus aliter vellet sibi pandere peccatum suum, nisi crederet eum velle celare quod audiret, non solum quia dictum est in secreto, sed quia dictum est in tali foro, quod ex natura sua est secretissimum; igitur sic tenetur servare sibi commissum in confessione. Hoc habetur ex Scriptura Luc. 6. Quaecumque promittitis, pacta servate, etc.
Item, de lege naturae in ordine debito universi est quod insuffi cientia et ignorantia unius inferioris suppleatur et dirigatur per alium sufficientiorein et superiorem, et discretiorem, si ex se non posset sufficienter dirigi et mederi; sed quilibet confessus, vel etiam consulens alium in commissione alicujus secreti, recurrit ad eum, vel ad Sacerdotem, ut ejus stultitia vel ignorantia dirigatur et ordinetur, quia nisi sciret eum esse talem qui sciret, et posset eum consulere, et absolvere, et dirigere, non recurreret ad eum magis quam ad alium; igitur tollens hoc per revelationem talis secreti, tolleret omnem recursum inferioris, vel cujuscumque ad alium pro consilio, et remedio conquirendo, et ita destrueret omne bonum vitae politicae, et communicationem ejus, ut nullus insufficiens juvaretur per alium in consilio, et secreto alterius, si quilibet posset licite secretum sibi commissum revelare; talis autem ineommunicatio et destructio mutuae subventionis in consiliis est contra legem naturae.
Sed dices quod istae rationes concludunt commissum quodlibet sub secreto esse celandum de jure naturae, et non tantum commissum in confessione. Dicit unus Doctor, qui ponit has rationes in virtute, quod verum est quod in omni casu sigillum secreti est de lege naturae, maxime tamen sigillum confessionis.
Secundo ostendo quod sit de lege positiva divina, quod probo sic: Revelans peccatum alterius sibi in secreto commissum, et maxime Sacerdos Christianus, revocat Christianum a lege Christi, quae est de confessione facienda Sacerdoti alicui, quia simile judicium haberetur de alio, quod de illo, nec teneretur homo habere aliud de alio quam de illo; sed retrahens sic alium a confessione facienda retrahit a lege Christi de confessione; igitur peccat contra legem Christi.
Item, lex Christi est, quod istud arbitrium et judicium, quod habet Sacerdos in confessione, sit judicium talis naturae, quod sit ultimum extremum ultimo decidens omnes causas hic cognitas, et in coelo terminatas, ita quod de causa ejus non licet in alio foro arbitrari, nec extra illud forum ventilari; patet Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. sed prodens, et revelans crimen sibi confessum, facit arbitrium et judicium illud non esse ultimum, quia ventilat causam ejus extra forum istud ad aliud; igitur quantum in se est, facit quod judicium Christi et sacramentum absolutionis non sit tale, quale institutum est, et ita contra legem Christi positivam.
Item, praeceptum Christi de confessione est, ut homo confiteatur vere, et non mendaciter, quia mendacium ibi est maxime perniciosum; igitur qui occasione data inducit homines ad confitendum mendaciter, inducit illos ad transgrediendum, et non observandum praeceptum Dei. Sed revelans confessionem confessi, dat ei occasionem ad confitendum mendaciter, et non veraciter, et quod ostendat se innocentem Episcopo, et alium nocentem, ut ipse commendetur, et alius vituperetur, quia confitendo se veraciter exponeret se periculo, si alius non celaret; igitur facit talis Sacerdos contra praeceptum Christi, et legem ejus positivam, vel scriptam.
Tertio, est de lege positiva Ecclesiae, et ideo revelans confessionem alicujus facit contra praeceptum Ecclesiae, sicut patet extra de poen. et rem. omnis utriusque sexus, ubi revelanti confessionem imponit Papa talem poenam, quod perpetuo ab executione officii Sacerdotalis suspensus vagetur per mundum, et simpliciter ad talia deinceps sit ineptus. Sed ista poenitentia non est omnibus sufficienter secura, quia talis posset multos corrumpere et ad simile delictum inducere, quia modicum fermentum corrumpit totam massam. Et 4. q. 3. Sit landem, Dominus Bonifacius imponit talibus revelantibus poenam magis congruam, ut scilicet in aliquo strictissimo Monasterio includantur, et segregentur a communi conversatione
hominum, et in arctissimb victu, et pane tribulationis, et aqua angustiae parcissime sustententur. Et ita patet quod triplici vinculo tenetur homo confessor celare sibi in secreto revelata, quia vinculo legis naturae, legis divinae et Ecclesiae.
Dicit etiam ulterius ille Doctor, quod eodem jure, quo Sacerdos tenetur celare peccatum confessi, tenetur celare peccatum illius personae, cum qua confessus peccavit, si habuit socium in crimine, quem exprimit in confessione Sacerdoti, quia non posset diffamare illam personam, cujus crimen tantum novit per confessionem, nisi diffamaret confessum sibi, quia hoc vellet quilibet naturaliter sibi fieri in simili casu.
Item, eodem modo dicit de commissione alicujus secreti, quod quilibet tenetur illo triplici Jure ad celationem illius, et potest probari per illas tres rationes primas, quod sit de Jure naturae, et per alias duas suppositas quod sit de Jure positivo divino.
Item, lex positiva Ecclesiae imponens illas poenas revelanti confessionem, imponit easdem revelanti secretum alicujus sibi in consilio commissum, saltem implicite, quia idem est judicium de utroque, nisi quod differunt secundum magis et minus juris secreti. Adhuc etiam revelanti secreta secretorum consiliorum apponitur una specialis poena infamiae, quae accidit sibi ex hoc quod revelat aliquid, quod non potest probari in foro publico, vel extra forum, in quo committebatur, unde puniendus est, et reputandus ex tunc de nuntiator falsi criminis, et ita calumniator, qui est infamis, Extr. de calumn. c. dilectus. Unde sive ille accuset alium de crimine tali noto tantum per consilium, sive quomodocumque denuntiet crimen alterius, tenetur ad paenam illam et alias supradictas.
Secundo addit ille Doctor, quod ille alius, cui Sacerdos revelavit confessionem alterius, et peccatum notum in confessione, tenetur celare illud peccatum, sicut Sacerdos, qui hoc audivit in confessione; et hoc dicit esse ex duplici Jure praedicto: sed de Jure Ecclesiae dubitandum est, nam non est hoc ita explicitum.
Ratio autem quare ad hoc tenetur est ista, quia transferens aliquid de facto, quod non potest licite transferre de jure, non dat alteri jus utendi licite illo, quod transfert in eum, quia ipse non potest sic transferre de jure et licite. Sed talis est Sacerdos revelans alteri peccatum, quod audivit in confessione; igitur ille, cui illud revelavit, non potest habere licite jus dicendi, vel revelandi illud alicui alteri.
Tertio et ultimo, dicit ille Doctor, quod auscultans confessionem alicujus sacerdoti factam, sive fraudulenter et dolose, sive in casu hoc audiat, vel auscultet, semper eodem jure, quo tenetur et ipse sacerdos, tenetur et ille ad celationem illius, et praeter hoc, si dolose et fraudulenter auscultet confessionem confitentis, ut sciat illam, peccat mortaliter, nec potest alicui licite revelare, et crimen reportat pro curiositate sua.