REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Potest peccatum sumptum pro ordinatione ad poenam redire, sed de facto non redit. Prima pars patet, quia potuit Deus ab aeterno pro tempore A, ordinare aliquem pro peccato ad poenas, et pro tempore B, eamdem non ordinare ad eas, condonato peccato, sub conditione tamen si recidivaret, quod iterum maneret ordinatus ad easdem. Hoc potest homo pluribus actibus, et unus simplex Dei actus sine mutatione aequivalet multis actibus hominis cum suis mutationibus. Secunda patet ex c. Divina, de patnit. d. 4. et ex Augustino in Psal. 31. Beati, quorum remissa, etc.
Circa istam quaestionem declaro tria: Primo, si sit possibile eadem peccata numero redire, quae prius erant dimissa? Secundo, ostendam quomodo non redeunt de facto. Tertio, quomodo possibile est ea aliquo modo redire, et aliquo modo redeant.
De primo, dicitur quod impossibile estaliquomodo peccatum quoad maculam redire, nisi per potentiam et actionem divinam. Sed impossibile est peccatum sic aliquo modo redire per actionem divinam, quia secundum Augustinum cita tum: Deo auctore non fit homo deterior; ergo, etc.
Haec ratio nihil facit ad intentionem propositae quaestionis. Esto enim quod verum sit quod peccatum idem numero quoad maculam actualem tam in actu elicito quam in actu exercito, non possit redire, non propterea satisfacit intentioni quaestionis, quia quaestio haec non quaerit si redeant peccata quantum ad maculam actualem, vel culpam, quia quaerit an post recidivum in aliquod peccatum novum, redeat reatus, et obligatio ad poenam pro peccatis dimissis. Et hoc est quaerere, an peccata post recidivum redeant quantum ad obligationem illam ad poenam, et non quantum ad maculam actualem, quia sic Deo auctore fieret homo deterior; sed non conclu dit quin possint redire quantum ad reatum et obligationem ad poe nam, quia Deo auctore, id est, solo actu voluntatis divinae potest ille recidivans de novo in peccatum juste ordinari ad majorem poenam, quam sit illa, quae est debita illi peccato de novo commisso, quia potest ordinari ad illam, et ad totam illam, quae debebatur omnibus peccatis prius dimissis in confessione per sacramentum poenitentiae.
Quod autem juste possit ordinari a Deo, et voluntate ejus ad eamdem poenam post recidivum in unum peccatum, ad quam prius ordinabatur pro peccatis praecedentibus, patet, quia actus peccandi non est causa ordinationis, vel volitionis divinae obligantis aliquem peccantem de novo ad poenam, quia talis ordinatio alicujus ad poenam est aeterna, sicut voluntas divina eam sic ordinans est aeterna. Actus autem peccandi est temporalis, et temporale non est causa aeterni; ergo absolute potest Deus ordinare istum ad vitam aeternam juste, vel ad poenam tantam vel tantam sicut sibi placet, quia sua voluntas sic ordinans est regula justitiae ex culpa illius, et per consequens potest habere actum eumdem ad infligendum huic poenam tantam quantam prius.
Et si dicas quod Deus non posset isti recidivanti infligere juste totam poenam correspondentem peccatis dimissis, dico quod sic, quia sicut habetur in Canon. dist. 12. q. 2. Episcopus, ille qui mancipium propter ingratitudinem iterum juste subjicit, juste facit; igitur a simili, homo a servitute peccati liberatus per Dei misericordiam, ut dicitur dist. 24. hujus, propter ingratitudinem, ita reus et peccator constituitur sicut ante fuerat, quantum ad obligationem poenae.
Sic igitur dico ad propositum, quod licet non remaneat aliquis actus positivus maculae actualis in anima, qui prius inerat, quia non potest Deus ingenita facere quae facta sunt, quantum ad relationem successionis in actu, quae praefuit, potest tamen eadem obligatio ad poenam redire per solam actionem voluntatis divinae, quae prius inerat ei pro peccatis prioribus, et si hoc fieret, juste fieret.
Item, possibile est me peractum novum alicujus ingrati de novo offendentis redire ad eamdem offensam et culpam, quam prius dimisi, et per consequens appetitum novum vindicandi et obligandi eum ad eamdem poenam, ad quam prius ordinavi eum; igitur Deus eadem volitione, qua voluit prius dimittere isti peccatum, et obligationem ad poenam aeternam pro tempore quo confitebatur, potest eum obligare post recidivum ad poenam aeternam, et eamdem prius dimissam modo infligere, quando recidivat, et ita potest velle opposita, scilicet dimittere, et non dimittere pro diversis instantibus, nulla facta in eo mutatione volitionis vel voluntatis, sed tantum in objecto extra, et ita eadem volitione antiqua, qua prius voluit istum non obligari ad poenam, quando confitebatur, et poenituit, vult istum obligari ad poenam, quando recidivat, vel saltem potest hoc juste velle, et ita potest velle opposita remittere aliquam poenam, eteamdem exigere prius remissam pro diversis instantibus successive fluentibus in tempore.
Quantum ad secundum articulum, an scilicet redeant eadem peccata de facto, quantum ad obligationem praedictam ad poenam eamdem numero, ad quam prius obligabatur, dico quod non redit idem reatus, vel eadem obligatio ad poenam, quae prius remittebatur in confessione, nec eadem numero, nec eadem specie. Non eadem numero, quia poena vel obligatio ad poenam non redit, nisi redeunte malitia actuali, et actu peccandi; sed Deus statuit per legem clementiae suae, ut actus peccandi semel extinctus nunquam amplius reviviscat: igitur cum obligatio nova ad poenam sequatur novum actum, sequitur quod obligatio ad poenam debitam antiquo actu nunquam redeat ipso actu simpliciter extincto.
Similiter non redit necessario eadem obligatio specie, quia, ut dictum est, nova obligatio ad poenam est ex novo actu. Sed recidivans non semper peccat eodem actu secundum speciem, quo prius peccavit, sed opposito actu quandoque, ut quia forte prius peccavit extremo defectu illiberalitatis vel pusillanimitatis, modo autem peccare potest extremo superabundanti avaritiae, vel audaciae, et sic de aliis. Sed unum oppositum non reducit aliud, sed magis ipsum expellit; igitur nec ille novus et oppositus actus reducit antiquam obligationem debitam actui opposito et antiquo, licet Deus posset eam juste isti peccato novo infligere, lex tamen clementiae ejus ita ordinavit ut peccata prius dimissa, ulterius in ultionem redire non patia tur, sicut habetur de poenitentia versus finem dist. 4.