Utrum latria et dulia sint idem.
Ad primum sic proceditur. Videtur, quod dulia sit idem quod latria. Deo enim non debetur nisi unus honor. Sed debetur ei dulia et latria, sicut dicit Glossa super illud psalm. 7: domine deus meus, in te speravi. Dominus omnium per potentiam; cui debetur dulia: deus omnium per creationem, cui debetur latria. Ergo dulia et latria sunt idem.
Praeterea, eadem virtus caritatis est qua diligitur deus, et proximus. Sed latria honoratur deus, dulia proximus. Ergo est eadem virtus.
Praeterea, differentia secundum materiam non diversificat speciem, ut dicitur 10 metaphys..
Sed honor qui debetur deo et proximo non differunt nisi secundum materiam. Ergo non sunt diversi in specie; et sic idem quod prius.
Praeterea, magis et minus non diversificant speciem. Ergo quamvis sit deus magis honorandus quam proximus, non propter hoc sunt diversae species.
Sed contra, sapientia et scientia sunt diversa dona: quia unum est de aeternis, alterum de temporalibus.
Ergo simili ratione latria et dulia sunt diversae virtutes.
Praeterea, habitus distinguuntur per actus, et actus per objecta. Sed dulia et latria habent diversa objecta. Ergo sunt diversae virtutes.
Respondeo dicendum, quod honor debetur alicui ratione excellentiae quae in ipso est.
Non est autem unius rationis excellentia divina et humana, et ideo non est honor unius rationis. Unde oportet quod latria et dulia differant speciem.
Ad primum ergo dicendum, quod dulia, quantum ad proprietatem vocabuli, dicit servitutem communiter, cuicumque debeatur: et quia deo debetur honor vel servitus secundum modum perfectiorem; ideo nomen duliae commune contrahitur et quodammodo appropriatur ad honorem creaturae, quia non addit aliquam differentiam ad dignitatem pertinentem supra commune; sicut nomen proprium trahitur ad conversum accidentale; conversum autem essentiale proprio nomine dicitur definitio. Et quia in deo est omnis ratio honoris qui invenitur in creatura, sed non convertitur; ideo latria debetur sibi secundum id quod est sibi proprium; dulia autem secundum id quod est commune sibi et creaturae per analogiam.
Ad secundum dicendum, quod objectum caritatis, cum sit virtus theologica, est bonitas divina, quae eadem est, sive in se, sive in altero consideretur; et ideo dilectio dei et proximi ad unam virtutem pertinent. Sed honor exhibetur excellentiae absolutae, quae non est unius rationis in deo et creaturis, sed variatur.
Ad tertium dicendum, quod haec non est tantum materialis differentia, sed formalis: quia alia ratio reverentiae et honoris invenitur in deo et in homine, et ideo causatur diversitas secundum speciem.
Ad quartum dicendum, quod magis et minus non causant diversitatem secundum speciem, sed aliquando consequuntur eam, quando scilicet magis et minus causantur ex diversitate eorum quae speciem diversificant.