REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Primum dictum: Licet peccata non redeant per recidivationem, redeunt tamen merita per paenitentiam. Ita communis hic cum D. Thom. 3. p. q. 89. art. 50. D. Bonav. d. 14. 2. p. art. 2. q. 3. Secundum: Quilibet resurgens ??peccato accipit jus ad majorem gloriam quam habuit, quando cecidit, quia habet novum jus simul cum antiquo. Tertium: Non semper resurgitur ad majorem gratiam. Ita omnes, qui tenent per opera remissa charitatis, et omnia aliarum virtutum, non augeri charitatem. D. Thom. 2. 2. q. 24. art. 6. Alens. 4. p. q. 57. m. 3. Sotus. d. 16. q. 2. art. Oppositum tamen communius est, cui maxime favet Trid. sess. 6. cap. 20. et can. 24. et 32. nec est alienum a Soto dist. 21. q. 1. n. 10. tantum ait hanc opinionem esse probabilem; et secundum ipsum idem est de hac et de meritis resuscitatis.
Sed hic est unum dubium, quia opera bona facta in charitate prius et post, quando homo est in peccato mortali, sunt mortua, quia non valent sibi ad vitam aeternam secundum illud Ezech. 18. Si averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem, omnes justitiae, quas fecit, non recordabuntur, tamen pos tea quando absolvitur ab illo, et est in gratia et charitate, omnia illa opera priora reviviscunt et valent sibi ab vitam aeternam; non quidem redeunt illa opera meritoria in se, cum sint praeterita, sed in ordine ad vitam et gloriam aeternam: igitur a simili, licet priora opera mala et demeritoria non redeant in se, redeunt tamen in ordine ad poenam, et illa antiqua poena eadem numero determinata antiquis peccatis prius dimissis, potest redire juste ad puniendum peccatum novum recidivantis, praeter illam poenam, quae debetur sibi ex ratione illius novi peccati. Consequentia probatur, quia ita est Deus vindex malorum, sicut est retributor bonorum.
Dico quod Deus non sic punit mala, sicut praemiat bona nostra. Et in hoc apparet maxima misericordia sua, sicut enim praemiat bona nostra opera, ex quo semel sunt facta, quantumcumque interveniat peccatum mortale, de quo homo postea poeniteat, semper sunt nostra, sicut si essent actualiter et simpliciter in nobis, et habent esse simpliciter in acceptatione divina, ut pro eis reddatur secundum justitiam distributivam vita aeterna, et nunquam sunt mortua extincta vel tecta, quamdiu homo est viator, sed tantum suspensa. Et ideo quae prius erant accepta, cum homo desierit a peccato, incipiunt de novo accepta esse ad vitam aeternam, et ita quasi bis sunt acceptata; sed mala et peccata semel deleta quantum ad poenam vel culpam per poenitentiam et absolutionem poenitentialein ita sunt deleta, ac si nunquam fuissent facta, quia totaliter sunt tecta et remissa; ideo non est vindex malo rum bis, quia non punit, nec judicat Deus bis in idipsum. De hoc habetur extra de sent. excomtn. De coetero, in textu et in glossa, quod semel est extinctum, nunquam reviviscit. Pro hoc est Augustinus dist. 3. de poenit. c. 33. ubi respondit quidam objectioni probanti quod Deus diligit peccata, quia semper dimittit. Dicit Augustinus quod maxime Deus odit peccata, quia quantum in se est, semper vellet ea annihilare et destruere, et bona facta nunquam, quia semper remanet idem jus in illis, ut patet in istis litigiis, in quibus jure remanente, potest tolli actio ad tempus, et postea actio iterum inchoari; quando vero tollitur actio et jus, non potest actio iterum inchoari. Ita in proposito cum quis poenitet de peccato commisso, tollitur actio et jus; sed per peccatum, bona quae fiunt, non extinguuntur quantum ad jus, sed quantum ad actionem, quamdiu manet in peccato, quia pro illo tempore non est capax actionis.
Sed ex hoc accidit quoddam dubium. Dices enim quod ex hoc sequitur quod quando aliquis resurgit a peccato semper resurgeret in majori charitate quam prius habuit, quod est manifeste falsum.
Item, sequeretur quod secundo cadens in novum peccatum, non gravius caderet quam prius, quod est falsum, quia peccatum additum peccato aggravat praecedens peccatum. Et quod resurgat in majori charitate, probatur, quia omnia priora opera bona, cum ille resurrexit a peccato, sunt viva, quia semper manent in acceptatione divina, et principaliter, quia in actu resurgendi habet unum bonum motum in Deum de novo, quem prius non habuit. Secundum patet, scilicet quod non gravius cadit, quia non addit novum peccatum, sed tantum iterat peccatum illud in quod prius cecidit.
Ad ista respondeo. Ad primum, dico quod quicumque resurgens a peccato de novo propter plura merita, et bona opera, quae prius fecit, habet ex divina justitia distributiva ordinem ad majus praemium, et majorem gloriam intensive, quam prius habuit, antequam cecidit; et tamen propter illa plura merita non habet majorem gratiam vel charitatem, quam prius habuit, quidquid dicatur de charitate dormiente. Unde tota Scriptura divina clamat quantitatem praemii correspondere operibus meritoriis et non habitibus, nam secundum Philosophum 1. Ethic. cap. 5. per habitum non distinguitur miscr a felice, dormiens a vigilante. In Symbolo autem di citur quod qui bona egerunt, ibunt in vitam aeternam, etc.
Item, nullum opus bonum manet irremuneratum, nec malum impunitum, licet Deus sit abundans retributor bonorum, et remissus punitor malorum; nec tantum correspondet operibus meritoriis gloria et praemium accidentale, sed etiam essentiale, quia posito quod opus meritorium posset esse sine gratia acceptum, ut quod actus ex genere actus esset acceptus Deo, adhuc correspondet sibi praemium et gloria essentialis, quia quodlibet tale opus esset meritorium et remunerabile vita aeterna, et consequens cuilibet gradui operis meritori correspondet gradus in praemio, et majori gradui meriti major, et intensior gloria et retributio, modo tamen ad hoc quod opera nostra sint accepta Deo, et digna praemio vitae aeternae, requiritur charitas et gratia, quia sine ipsa impossibile est placere Deo, non tamen intensioni, sed operi meritorio, quod elicitur secundum inclinationem ejus correspondet praemium. Unde habens solum charitatem sine meritis et bonis operibus, habebit tantum de gloria et praemio essentiali, sicut habens minorem charitatem cum multis meritis et operibus bonis, non tamen habebit tantam gloriam habens solum charitatem magnam sine operibus meritoriis sicut cum eis, quia eis correspondet principaliter praemium.
Per hoc ad rationem primam dico quod non sequitur, ille qui cecidit et resurgit in majori merito, igitur in majori charitate, quia si stetisset, habuisset multo majorem charitatem, et multo plura opera meritoria bona quam habeat postquam resurget, quia dum peccavit, potuit tunc habuisse opus bonum et meritorium: nec sequitur etiam propter majus augmentum meritorium, augmentatio charitatis in operibus, nisi extendendo augmentum charitatis ad opera meritoria, quia non omnes operationes meritoriae statim augent meritum, quantum natae essent augere illud, sed differtur in multis usque ad instans mortis, vel ad retributionem aeternam, ubi dabitur correspondens praemium meritis bonis prius factis, ad gloriam cumulandam majorem, unde nunquam negligas bene operari, quia nullum bonum tuum erit irremuneratum, sed salva erunt tibi omnia merita tua ad majus bonum tuum, et ad gloriam tuam augendam. Et ita licet in personis perfectis, ut in beata Virgine, multitudinem meritorum sequatur augmentum gratiae et charitatis, quia sibi dispensative data est hic tanta gratia, quantum ad habitum in se, quantam habet modo in coelo, et hoc decuit eam, ut esset habitaculum dignum filii Dei. quamvis actus ejus sit modo intensior in coelo propter habitum vel actum gloriae, quam actus charitatis quam habuit in hac vita, non tamen oportet propter majora merita necessario habere majorem charitatem. Secundum supponit unum falsum, videlicet, quod non addit novum peccatum. De hoc in tertio articulo.