REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Resolvit innocentiam majus beneficium esse quam poenitentiam, quod etiam docet
D. Bonav. hic art. 1. q. 2. Gab. q. un. art. 3. etsi alii oppositum teneant. Ad secundam objectionem ait, quod quodlibet peccatum concomitantur inobedientia, contemptus et ingratitudo; sed non sunt peccata specialia nisi directe intendantur, ut si quis eo fine opera retur, ut violaret legem, vel ut contemneret beneficia accepta; quare non est necesse has circumstantias confiteri, quando non est talis intentio, quia de se Judici innotescat, si amenta quis confiteatur, melius est.
Ad solutionem istarum, praemitto hanc assertionem, scilicet quod majus beneficium Dei est, et major gratia simpliciter conservare istum in innocentia quam dimittere, vel remittere alii peccata sua, postquam cecidit ab ipsa innocentia; et ideo majus beneficium et gratiam contulit Deus beatae Virgini et Angelis sanctis, confirmando eos in innocentia perpetua, ne possent peccare, quam si remitteret eis peccata, vel justificaret a peccato, quia ipsum nunquam peccasse, quod non potest restituere post lapsum, fuisset maximum bonum. Unde donum innocentiae conservatae comparatum ad donum dimissionis peccati, est multo majus illo, et etiam majus malum, et major ingratitudo esset cadere a tali innocentia, quam a justificatione habita post peccatum, virtute poenitentiae. Sed comparando in illo innocentiam conservatam a Deo, et remissionem peccati ejus post lapsum ad modum conferendi ista bona, scilicet conservationem innocentiae, et remissionem culpae, majorem gratiam facit Deus illi, cui remittit culpam, quam illi cujus conservat innocentiam. Peccatori enim nihil debet Deus nisi poenam, quia nihil aliud est sibi debitum pro peccato, nisi poena; innocenti vero est debitor aliquo modo ad bonum ejus continuandum, et ideo si aliquod bonum det peccatori, cum nullum sit sibi debitum, sed omnino indebitum, liberaliorem modum conferendi aliquid habet ad eum quam ad alium, licet bonum, non ita liberaliter datum sit in se majus bonum; unde illa se habent sicut excedentia et excessa.
Ad cujus rei explicationem dico, quod potest gravitas attendi penes duo, et intelligi dupliciter, vel quia per illud receditur a majori bono, et sic recedens ab innocentia magis peccat, et gravius, quam alius lapsus post dimissum sibi peccatum, et ut sic, magis est ingratus, comparando ad bonum collatum, a quo voluntarie recedit. Secundo potest intelligi gravitas peccati, quia per illud plures leges offendit, quae omnes prohibent illud fieri, et sic dico quod gravius peccat iste, cui peccata prius sunt dimissa quam innocens, nunc primo peccans, quia contra plures prohibitiones, et sic major gratia fit peccatori dimittendo quam innocenti, sicut patet ex Evangelio Luc. c. 7. Cui plus dimittitur plus diligit, seu tenetur diligere, sicut respondet ille Simon ad quaestionem de duobus debitoribus et debitis dimissis, quia oestimo eum, inquit, plus diligere, cui plus donavit, et ad hoc obligatur comparando ad modum illius doni sibi dati. Sed comparando dona illa inter se in aliquibus, quibus haec dantur, scilicet conservationem innocentiae habitae, et remissionem culpae remissae, dico quod unus semper remanet obligatus ad diligendum amplius propter bonum indebitum sibi datum, et alius non, quia recipit debitum aliquo modo, et per consequens plus istum diligit, cui nihil dimit tur, ut beatam Virginem, quae nunquam peccavit, sed innocens et sancta permansit, quam Magdalenam, vel Petrum, vel Paulum, quibus multa peccata dimisit.
Per hoc ad rationem prius objectam, cum dicitur, illa non aggravant peccatum, quibus non existentibus esset aliquod peccatum aeque grave in se; dico quod haec major est falsa, ponendo vel intelligendo majus bonum, quam sit remissio peccati, ut conservationem innocentiae, a qua quis cadens ita graviter peccat, et gravius quam alius recidivans cum circumstantiis illis aggravantibus. Si autem non intelligatur illud majus bonum, tunc est illa major vera, et minor falsa, cum dicit quod istud peccatum fuisset gravius. quia major in aggravando: dico quod non est aequalis ingratitudo in innocente quando cadit in peccatum, et in peccatore recidivante, quia magis liberaliter dimittitur isti peccanti iterato, quam illi qui nunc primo cecidit ab innocentia, quia isti recidivanti remissio est dupliciter indebita, vel tripliciter; tum propter remissionem priorem ad amplius non peccandum; tum propter ingratitudinem, qua non cognovit misericordiam priorem sibi factam: tum propter praeceptum generale ad non peccandum. Innocenti vero cadenti in peccatum indebita est remissio tantummodo uno modo.
Ad secundum, cum dicitur, aut est unum peccatum, aut plura, dico quod non est necessarium recidivantem semper dupliciter, vel duobus peccatis peccare; et ideo dico quod est tantum unum peccatum, quia non est nisi una volitio inordinata, et una inordinatio voluntatis prohibita, et formaliter una malitia, et non plures. Unde si aliquis faciat aliquid quod prohibetur a tribus legibus, et non consideret illud esse prohibitum a tribus legibus, sed tantum ab una, licet faciat contra prohibitionem omnium trium, non tamen peccat, nisi uno peccato, quia vult facere contra prohibitionem unius legis tantum, et non plurium, imo displiceret sibi illud tot legibus esse prohibitum. Unde non contemneret illas leges in singulari, nisi illas consideraret distincte et in singulari, et si omnes contemneret in singulari, tunc haberet tres volitiones inordinatas distincte contemplando illas leges, et ita tria peccata. Sic igitur si non sit distinctus comtemptus trium legum, sed tantum unius, et dolor de aliis legibus annexis prohibentibus, dico quod etsi transgrediatur plures leges, non tamen peccat, nisi uno peccato, et sic omne peccatum mortale concomitantur istae circumstantiae aggravantes illud, inobedientia et ingratitudo; nec inobedientia est speciale peccatum hic de novo commissum, sed circumstantia generalis cujuslibet peccati specialis recidivantis; ex hoc enim quod recidivans vult facere contra praeceptum Dei peccando, statim illud velle inordi natum concomitantur illae circumstantiae. Et cum tunc arguis, si esset unum peccatum, posset aliud peccatum esse aeque grave cum isto, dico quod verum est, quod aliud peccatum potest esse aeque grave cum isto, non cum istis circumstantiis sed cum aliis. Unde innocens cum tanta libidine, et malo motu voluntatis posset peccare peccato quod esset majus quam peccatum quod ille faciet post recidivum.
Ad primum argumentum principale, cum arguitur de servo, de quo requirebatur universum debitum prius dimissum, dico quod universum debitum prius dimissum modo exigitur, et dicitur redire omne peccatum post recidivum, non quoad culpam, vel inflictionem poenae, sed quoad incarcerationem et obligationem ad poenam aeternam aggravantem peccatum sequens. Si enim mihi peccanti contra te prius aliquando indulsisti, si postea iterum delinquo in te, ex hoc istud peccatum aggravatur.
Ad illud Jacobi, qui offendit in uno, factus est omnium reus, concedo quantum ad obligationem ad poenam aeternam, quia ita obligatur aliquis ad poenam aeternam pro uno peccato mortali, sicut pro mille, et ita punietur poena damni pro uno peccato, sicut pro mille, licet non poena sensus.
Sed contra, ex quo illae circumstantiae aggravantes redeunt, ut concedis, videtur quod post recidivum necessaria de eis sit confessio et poenitentia, sicut de peccato principali commisso.
Dico quod circumstantiae aggravantes non sunt peccatum speciale, sed concomitantes peccatum speciale, et ideo non tenetur aliquis ad confessionem earum, ut peccatorum specialium, sed in generali potest dicere et bene: Deus dimisit mihi peccata, et ego ut ingratus non propter hoc dimisi offendere alias in legem, de quo doleo. Ad tertium dico quod contritus contemnens confiteri de illis peccatis, de quibus est contritus, punietur poena temporali, pro illis peccatis per contritionem dimissis, quidquid alii dicant, quia credo quod aliqua poena temporalis potest solvi in Inferno pro peccatis venialibus, et etiam mortalibus, quorum poena fuit hic inchoata, et quantum ad hanc poenam potest esse ibi redemptio, et satisfactio aliquando totaliter terminata; licet non sit ibi reconciliatio in amicitiam, punietur tamen aeternaliter propter contemptum confessionis, cui per se debetur poena aeterna, a qua nulla erit redemptio in futurum, quia de illo non fuit contritus, sed mortuus in illo, et lignum ubi ceciderit, ibi erit.
Ad ultimum, dico quod antecedens est falsum, quia non potest redire eadem tenebra numero saltem per naturam, ut accipis, et ita sicut positiva, ut illuminatio, vel lux, non redeunt eadem numero, sic nec privativa. Alia enim, et alia est carentia luminis, ex hoc quod est respectu alterius et alterius luminis numero. Aliter potest dici ad probationem antecedentis, quod non obstante quod sit idem habitus numero, non tamen est eadem tenebra numero, quia ejusdem habitus numero possunt esse infinitae privationes numero.
Et cum probas, quia privationes distinguuntur per habitus, verum est, distinguuntur secundum speciem penes habitus, non tamen distinguuntur numero penes suos habitus, quia unius affirmationis numero non est tantum una negatio numero, quia haec affirmatio una numero Socrates tot habet negationes diversas numero, quot sunt res praeter Socratem in universo, quia lapis non est Socrates, homo, animal, et hujusmodi omnia praeter Socratem sunt non Socrates; unius tamen habitus secundum speciem est tantum una privatio secundum speciem, ut unius motus secundum speciem est una quies secundum speciem, quod patet ex Philosopho 5. Phy sic. et secundo de generatione. Non tamen oportet habitum numerari ad numerationem suae negationis vel privationis, quia ejusdem affirmationis possunt esse infinitae negationes, nec differunt privatio et negatio secundum se, nisi quia una est in subjecto apto, alia non, neutra tamen aliquid ponit in re, et ideo de tot individuis dicitur privatio, sicut negatio. Pa tet 5. Metaph. cap. de privatione.