REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Ponit congruitatem hujus sacramenti, et quod de facto institutum sit, ut constat ex Marci 6. et Jacob. 5. ex Concil Niceno translato ex Arabico cap. 69. Cabilon. can. 48. Florent. in instruct. Armen. Trid. Sess. 14. can. 1. Deinde adhibet definitionem, in cujus explicatione declarat breviter et solide materiam, formam, ministrum, subjectum, et dispositiones et effectum. Et primo quod ait deletionem venialium esse effectum, tenent D. Bonav. hic art. 1. q. i. Rich. art. 2. q. 58. Durand. quaest. 1. Alens. 4. p. q. 5. m. 7. art. 2. Navar. cap. 22. num. 13. habet tamen alios effectus secundarios ut excitationem devotionis et mutationem corporis. Suarez tom. 4. dist. 4. s. 1. Bellarm. lib. 2. de Sacram. putant deletionem non esse ejus effectam. Quae dicit de materia et forma habentur ex Jacob. 5. et Florent. in decret. Eug. et Trid. sess. 14 de Sacram. Unct. Quod oleum ex commissione Papae possit per sacerdotem benedici, alii affirmant, alii negant.
Circa solutionem hujus quaestionis quatuor videnda sunt: Primo ostendam quod possibile sit Deo finaliter dimittere peccata venialia, et ad hoc instituere aliquod signum, quod id efficaciter significet. Secundo, ostendam congruum esse tale signum institutum. Tertio ponam rationem nominis hujus, quid intelligatur per extremam unctionem Quarto ex hoc apparebit solutio quaestionis, quod est sacramentum novae legis.
De primo sic, possibile est Deum remittere peccata venialia; ergo possibile est sibi instituere signum sensibile ad hoc. Consequentia patet, quia possibile est hominem instituere signum efficax practicum cujuscumque operis sui; ergo a fortiori est Deo possibile. Sed tale est signum sacrae rei; igitur est Sacramentum; igitur possibile est tale sacramentum a Deo institui.
De secundo, dico quod congruum est instituere tale signum ad illum effectum significandum; cum enim de lege communi non oporteat venialia deleri per poenitentiam sacramentum, quia poenitentia est secunda tabula post naufragium ordinatain remedium contra naufragos et peccatum mortale, quod submergit, et non necessario con tra illos, qui sunt intra navem Ecclesiae, et navem charitatis, quia illi, etsi habent peccata venialia, possunt salvari sine poenitentia, cum autem non possit homo esse gloriosus, nec intrare beatitudinem, cum habeat venialia, quae retardant eum a gloria, quia nullus potest simul esse miser et beatus, congruum fuit Deum, qui nunquam reliquit hominem sine aliquo remedio ad salutem, ordinare aliquod sacramentum, quod efficaciter et de proximo, et plene significaret in suscipiente ipsam remissionem finalem omnium peccatorum venialium, per quam introduceretur ad salutem incorruptibilem vitae aeternae; et congruum fuit dari et recipi ab infirmo laborante in extremis, quia tunc in januis mortis, quando spiritus exit, potest recipiens liberari a peccato, quod retardaret eum a gloria, nisi amoveretur et deleretur virtute sacramenti. Istud autem ita factum esse patet Jaco bi. 5. Inducant super eos Presbyteros, etc. et si in peccatis est, remittentur ei.
Tertio pono rationem nominis, et quid intelligo per?unctionem extremam, vel per sacramentum unctionis extremae, et dico quod sacramentum istud est unctio septena hominis infirmi poenitentia cum oleo sanctificato per Episcopum, facta in determinatis et certis partibus corporis, ministrata a Sacerdote, simul certa verba cum intentione debita proferente, significans efficaciter ex institutione divina remissionem vel curationem spiritualem finalem omnium peccatorum ve nialium. Isti autem rationi nominis correspondet aliqua res possibilis esse congruens fieri, et existens de facto, ut patet. Expono igitur particulas hujus definitionis per ordinem. Et primo remedium hominis infirmi, et ideo non debet conferri nisi infirmo tali, qui non potest amplius peccare, et qui est in periculo mortis, nec dari debet illi cui alias, vel aliter imminet periculum mortis, quam per infirmitatem, ut ingredienti mare vel bellum, quia in talibus quantumcumque imminet periculum mortis, semper tamen habet homo usum liberi arbitrii, et potest post peccare, et talibus, qui possunt amplius peccare, non debet dari, nec hominibus habentibus naturales defectus, et propter hujusmodi paulatim deficientibus in natura, ut ethicis, hydropicis, etc. quia licet tales sint infirmi, non tamen statim aufertur ab eis potestas peccandi venialiter; si tamen cum istis defectibus naturalibus sit aliqua febris, de qua non praesumeretur curatio, sed quod mors immineat, potest eis conferri in illo casu.
Secundo, debet esse hominis poenitentes et justi, quia non instituitur ut remedium contra peccata mortalia, sicut Baptismus et poenitentia, quae non conferuntur justis et poenitentibus, sed etiam impoenitentibus negative, ut per susceptionem eorum sint justi et poenitentes. Extrema autem unctio debet dari ad finalem remissionem venialium peccatorum, et ideo oportet suscipientem non habere obstaculum impediens effectum hujus sacramenti, et oportet habere reverentiam et devotionem ad sacramentum, et probabiliter esse in peccato veniali, quod per sacramentum possit dimitti. Propter primum non debet dari impoenitentibus, si enim impoenitens contrarie in extremis peteret hoc sacramentum, sibi deberet denegari. Propter secundum non debet dari furiosis in extremis, nisi prius ante furiam, quando usi fuerunt ratione, illud petivissent, vel aliquando per lucida intervalla, si aliqua habuerunt, aliqualiter poenituerint, vel saltem non fuerint impaenitentes contrarie. Propter tertium, innocentibus vel parvulis, non habentibus usum rationis, non debet dari, cum non habeant liberum arbitrium in usu, nec per consequens aliquod peccatum propter quod esset necessarium; unde beata Virgo, vel innocentes alii, qui nunquam peccaverunt actualiter peccato veniali, non indiguerunt recipere hoc sacramentum.
Tertio additur quod fiat cum oleo ab Episcopo consecrato, oleo quidem ve ro, id est, olivae, quod solum dicitur vere et proprium oleum, quia omne aliud artificiale magis dicitur humor quidam digestus per ignem, vel putrefactionem aliorum quam oleum, quia illorum omnium ars est principium, et non natura. Patet de se, nec debet oleum misceri cum balsamo, sicut in Confirmatione, quia hic non requiritur testimonium claritatis bonae famae ad confitendum nomen Christi, sicut ibi, quia ad ingrediendum sanitatem vitae aeternae, sufficit sine fama puritas vitae, et nitor conscien tiae, ut habetur extra de sacramento unctionis cap. I. Oleum etiam debet sanctificari ab Episcopo tantum, quia ut ibidem habetur, oleum lucet in aqua, et ideo ad significandum illius sanctitatis eminentiam, debet consecrari per Sacerdotem supereminentis gradus et dignitatis in Ecclesia, ut per Episcopum, aliter enim non esset materia proxima hujus sacramenti.
Sed contra, sacerdos simplex potest sanctificare materiam Baptismi, ut aquam; Baptismus autem est majus et nobilius sacramentum extrema unctione; igitur et potest consecrare materiam hujus sacramenti, quia qui potest quod majus est, potest et quod minus est.
Dico quod Christus, qui est maximus in dignitate, tactu suae mundissimae carnis contulit vim regenerativam aquis, quando a Joanne baptizatus fuit, et tunc sanctificavit omnes aquas, ut essent materia debita Baptismi, etiamsi nunquam postea consecraretur aliqua aqua a sacerdote, quia hoc quod facit sacerdos tunc aquam benedicendo, non est necessitatis, sed solemnitatis, et ideo non indiget sacrari ab Episcopo; sicut similiter Baptismus est sacramentum absolutae necessitatis, non sic hoc sacramentum, et ideo non est simile.
Quarto, debet fieri in determinatis partibus corporis, id est, partibus organicis, quae deserviunt parti sensitivae, et ideo organa quinque sensuum unguntur, ut oculi, aures, os et manus, et quando organa duplicantur, duplicantur et unctiones. Partes etiam deservientes non solum parti sensitivae, sed etiam generativae et motivae debent inungi, ut lumbi, sive renes et pedes, qui deserviunt parti progressivae et motivae. Sed quare non fit aliqua unctio in parte nutritiva, in remedium nutritivae, cui correspondet augmentativa? Licet hujus rationem non viderim aliquem assignare, dico tamen quod lingua duo praestat opera naturae, scilicet loqui et gustare, et quia omne peccatum quo peccamus circa nutrimentum, est per gustum, inquantum super vel aliqui cibi nimis immoderate placent gustui linguae, ideo non inungitur aliqua pars specialis correspondens parti nutritivae, nisi tantum os vel lingua. Et ideo in unctione oris intelligitur remissio offensae cujuslibet, et quantum ad interpretativam, quae pertinet ad loquelam, et quantum ad nutritivam, quae pertinet ad virtutem degustativam.
Item quinto: hoc sacramentum debet a solo sacerdote dispensari, quia solus sacerdos est idoneus minister, et conveniens ad illud dispensandum; non est enim sacramentum necessitatis, sicut alia sacramenta, Baptismus videlicet et Poenitentia, et tamen illa a solo sacerdote solemniter ministrantur; licet enim Baptismus in casu necessitatis possit dispensari per alium, quam per sacerdotem, non tamen solemniter; solus igitur sacerdos est minister conveniens in dispensando generaliter hoc sacramentum, sicut et alia. Sacerdos quidem simul cum intentione debita certa verba proferens simul, id est, sine interruptione tali verborum, quae impediat unitatem et continuitatem actus humani. Illam simultatem oportet esse in verbis sacramentalibus, sicut patet in materia de Baptismo, et debet sacerdos certa verba proferre in forma illorum verborum, quae habentur in Canonica beati Jacobi: Infirmatur quis in vobis ? inducat sacerdotes, et orent super eum. Sed secun dum usum sanctae Romanae Ecclesiae non utuntur oratione indicativa, sed optativa. Patet extra de sacr. Uncl. cap. 1. Per istam sanctam unctionem, et suam piissimam misericordiam, parcat tibi Deus quidquid oculorum vitio deliquisti, ubi optatur sibi alia vita, et plena innocentia, quantum ad illas partes, per quas deliquit. Illa autem oratio optativa et deprecativa debet dici cum intentione debita, non quod habeat necessario intentionem actualem vel habitudinalem, sed virtualem, ut dictum est prius, * et non malam intentionem.
Sexto, hoc sacramentum signi ficat efficaciter ex institutione divina. Patet ex Evangelio, Marc. cap. 6. ubi habetur quod discipuli circuibant civitates et castra, et curabant infirmos, ungentes eos oleo sancto. Et licet non legatur istud sacramentum esse immediate institutum a Christo, supponendum est tamen pro certo, quod istud, sicut et alia fuerunt ab eo instituta, licet ordo historiae ad scribentes non pervenerit. Et ita a beato Jacobo tantum divulgata et praedicata est, quia hoc quod discipuli audiverunt a Christo, publicaverunt pro tempore dispen sato, quia in omnem terram exivit sonus eorum, etc. Patet Matth. 11.
Hoc demum est signum efficaciter signans ex institutione divina remissionem, vel curationem finalem omnium peccatorum venialium, ut proprium effectum et signatum, nisi suscipiens ponat obicem actualiter peccando. Et sicut sunt multae partiales unctiones, et signa partialia, ita sunt multae curationes et remissiones peccatorum venialium commissorum per tales partes corporis, ut os et manus, et sic est una totalis unctio, et integrum signum totalis remissionis, et paenae et curationis omnium peccatorum venialium, qualitercumque commissorum, et talis est effectus proprius hujus sacramenti.
Ex quo patet et quae sit materia remota, et quae propinqua hujus sacramenti. Remota est oleum olivae sanctificatum ab Episcopo; proxima vero ipsa unctio facta cum oleo. Patet etiam quae sit forma partialis, et quae totalis. Partialis est unctio determinatae partis corporis, cum oratione optativa et deprecativa gratiae et remissionis culpae unius partis. Totalis est septenaria unctio in partibus corporis cum certis verbis optative significatis, et hoc est signum unum unius effectus totalis, scilicet curationis plenariae omnium peccatorum venialium.
Ad primum argumentum de beato Jacobo, patet per jam dicta, quod fuit a Christo immediate institutum, licet a beato Jacobo promulgatum.
Ad secundum dico, quod est sacramentum unum, quia habet tam unam materiam quam unam formam totalem, quae sunt unum signum totale unius effectus totalis, scilicet plenariae innocentiae restitutae per remissionem totalem omnium peccatorum venialium; licet enim plures sint formae partiales, et multae tales materiae, ut septem partes corporis, et multi partiales effectus, ut remissiones peccatorum venialium commissorum in parte tali vel tali, ut ore vel manu, tamen una est totalis materia, et totalis forma, quae sunt signum totale totalis remissionis, et plenariae justificationis ab omni peccato veniali. Nam sicut succus de diversis et pluribus uvis vel granis digestis Sole, vel igne, dicitur mustum vel cerevisia. et cum utrumque fuerit debite desiccatum, et purgatum dicitur vinum, vel cerevisia magia proprie quam prius; sic Deus facta depuratione omnium venialium in diversis partibus hominis, restaurando sibi fructus illis debitos, et plenam innocentiam, praemiat eum uno praemio essentiali, quod est ipse visus et amatus.