REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum sint tantum septem Ordines in Ecclesia ?
D. Bonav. hic 1. p. art. 2. q. 2. D. Thom. in sup. quaest. 24. art. 3. Richard. hic art. 3. q. 2. Bellarm. lib. 2. de sacr. Ordinis cap. 2. Vasquez 3. p. d. 225. c. 2. et disp. 240. c. 3. Nav. in sum. cap. 22.
Circa distinctionem vigesimam quartam quaerit Magister de definitione Ordinum, et eorum collatione, ubi circa primam distinctionem quaero: Utrum tantum sint septem Ordines sacramentales, et per consequens septem sacramenta? Quod non, quia si praeter sacramentum Ordinis sint alia sex sacramenta, scilicet Baptismus, Confirmatio, Eucharistia, Poenitentia, extrema Unctio, et Matrimonium, sequitur quod sint tredecim sacramenta.
Item, si sunt multi Ordines, igitur multi characteres, quia quilibet Ordo imprimit characterem; sed consequens est impossibile, scilicet quod sint plures characteres in anima, quia impossibile est plura accidentia ejusdem speciei esse in eodem subjecto; ergo impossibile est esse plures Ordines, et maxime septem.
Item, in primitiva Ecclesia non fuerunt quatuor Ordines minores, sed tantum duo majores, ut Diaconatus et Sacerdotium; et similiter in antiqua lege non erant nisi Levitae et Sacerdotes; igitur vel nullum aliud instituebatur a Christo, vel saltem superfluunt.
Item, quod sint plures, patet, quia prima tonsura est signum sacrae rei, constituens tonsum in primo gradu clericali, quia propter tonsuram talem gaudet homo privilegio clericali.
Item, Dionysius, 5. Ecclesiast. Hierarchiae ponit tres Ordines summos, Episcopatum, Sacerdotium et Diaconatum; igitur sunt plures Ordines quam septem.
Item, quod Episcopatus sit Ordo, patet per Isidorum, lib. 1. Etymol. cap. 12. Et ponitur in Canon. Dist. 21. cap. Cleros.
Oppositum patet per Magistrum in littera.