REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Explicat optime singulos Ordines, et ministrorum officia in singulis. Numerus eorum consideratur in ordine ad Eucharistiam, et sic sunt septem. Insinuant tamen Episcopatum esse veram Ordinem; de quo vide ipsum in Oxon. hic num. 5. et ibi scholium; et ita eum sequitur Bassol. et Bellarm. sic eum intelligit lib. 2. de Sacramento Ordinis cap. 5. et haec opinio verior videtur, pro qua in dicto scholio adducuntur plures Doctores.
Quantum ad secundum principale, quot scilicet sint Ordines, et quomodo distinguantur ? respondeo sicut dictum est: Ordo est gradus eminens disponens ad exequendum actus excellentes, cui conjungitur auctoritas, et potestas spiritualis respectu talium actuum in Ecclesia. Illa autem praeeminentia gradus in ordine ad actus excellentes, vel potest attendi penes multitudinem talium graduum excellentium in aliquo, ut quia aliquis potest in omnes actus tales, quia talem praeeminentiam in eo concomitatur auctoritas, et potestas exequendi omnem talem actum; vel potest attendi penes excellentiam in dignitate inter omnes actus ordinis in Ecclesia. Primo modo Episcopatus est ordo, quia Episcopus habet gradum eminentiorem in Ecclesia, cui conjungitur omnis alius gradus inferior, et per consequens auctoritas et potestas exequendi omnem actum pertinentem ad quemcumque gradum in Ecclesia, quia nullus est Episcopus, qui non sit Sacerdos et Diaconus, et sic de aliis, quia Episcopatus praesupponit in aliquo omnes Ordines Sacros et alios quatuor. Patet extra de cler. per saltum promot. cap. unico. Nec propter illam praesuppositionem Sacerdotii, et aliorum Ordinum inferiorum, Episcopatus est non Ordo, sicut concludit ratio ejusdem Doctoris. Non enim video quod
Episcopatus non sit Ordo, quia praesupponit Sacerdotium, quia Episcopo soli competit aliquos actus dispensare, in quos non potest aliquis Sacerdos simplex, nec simpliciter, nec bene, ut patet de collatione Ordinum, et in Confirmatione et sanctificatione materiae extremae Unctionis, sicut soli Sacerdoti competit consecrare et absolvere, in quod non potest nec simpliciter, nec bene aliquis non Sacerdos. Igitur accipiendo distinctionem Ordinum secundum pluralitatem talium actuum, vel graduum in Ecclesia, sequitur quod Episcopatus maxime sit Ordo, nec est non Ordo propter praesuppositionem Sacerdotii, quia tunc similiter Sacerdotium non esset Ordo, quia praesupponit Diaconatum, et alios Ordines.
Ad hoc quod Episcopatus sit Ordo, est ratio talis: Omnis potestas vel gradus spiritualis praeeminentiae, cui annectitur auctoritas exequendi aliquem actum specialem, vel est Ordinis, vel jurisdictionis. Non secundum, quia non potest ab Episcopo auferri hujusmodi potestas, quamdiu manet Episcopus, ut patet, quia Episcopus suspensus et irregularis potest confirmare, et conferre Ordines, et de facto si facit, factum est; nec est sacramentum Confirmationis, vel collationis ab ipso collatum ab alio iterandum; ergo illa praeeminentia gradus Episcopalis est Ordinis. Pro hoc sunt Dionysius et Isidorus ubi supra. Unde ex hoc argumento Isidorus assignat novem Ordines Angelorum ministrantium Deo in Ecclesia triumphante.
Si autem attendatur Ordo penes actum nobilissimum in dignitate in Hierarchia Ecclesiae, cum actus nobilissimus in Ecclesia respiciat corpus Christi verum, et confectionem ejus sacramentalem, tunc quia Sacerdotium respicit immediate illum actum, et mediante illo alium actum respectu corporis Christi mystici, erit Ordo dignissimus; et ultra istum Ordinem nullus est tunc alius Ordo, quia nullus actus potest esse nobilior in Ecclesia actu confectionis corporis Christi veri. Et ut sic si dignitas et eminentia aliorum Ordinum et actuum illorum attendatur major vel minor, secundum majorem accessum vel recessum ad Ordinem sacerdotii et consecrationem corporis Christiveri, sic restringenda est ratio Ordinis, ut tantum dicatur gradus eminens in Hierarchia Ecclesiae, cui diversimode conjungitur auctoritas exequendi aliquem actum in Ecclesia pertinentem secundum aliquem ordinem ad actum excellentissimum consecrationis corporis Christi; et illo modo sunt septem Ordines in Ecclesia. Nam gradus simpliciter eminentissimus, cui annexa est auctoritas conficiendi corpus Christi, est ordo Sacerdotii. Secundus gradus eminentissimus sibi proximus, cui annexa est potestas dispensandi Eucharistiam jam consecratam, est ordo Diaconatus. Patet in legenda Sancti Laurentii quod ad Diaconum etiam pertinet corporis et sanguinis Domini dispensatio. Tertius gradus istis propinquior, cui conjuncta est potestas offerendi Diacono materiam corporis et sanguinis Christi ut panem et vinum, et praeparandi materiam debitam consecrationis, et tangendi vasa sacra, in quibus non offerat sacra, sed sacranda, est ordo Subdiaconatus. Et quia materia consecrata, et dispensatio, et praeparatio ejus immediatius pertinet, et conjungitur ministerio Eucharistiae, ideo dicuntur isti Ordines tres sacri, non ita quod immediate sunt circa Eucharistiam consecrandam, sed quia circa ipsam jam consecratam dispensandam, vel materiam ejus ministrandam.
Ulterius ad hoc ut Eucharistia jam consecrata dignius ab aliis recipiatur, requiruntur quaedam dispositiones praeviae de congruo adhibendae, et quaedam inordinationes, et impedimenta removenda. Dispositiones de congruo ad susceptionem dignam Eucharistiae, est inflammatio affectus, quod pertinet ad Ordinem Acolytatus, cujus est cereos accendere, et affectus hominum spiritualiter inflammare, et illuminatio intellectus, quod pertinet ad Lectoratum, vel ad lectorem, cujus est lectiones in Ecclesia legere distincte et aperte, ut simplices instruantur.
Impedimenta amovenda circa ministerium Eucharistiae sunt duo: Indispositio malorum, et infestatio daemonum. Primum illorum impedimentorum circa ministrationem Eucharistiae removet potestas et gradus Ostiarii, cujus est ab Ecclesia haereticos et excommunicatos excludere, et alios innocentes, qui digni sunt recipere Eucharistiam, in Ecclesiam introducere. Secundum impedimentum removetur per officium, et gradum
Exorcistae, cujus est per orationes et exorcismos daemones fugare, et eos arcere, ne impediant cultum divinum. Sic igitur patet quod non omnes gradus in Ecclesia sunt simpliciter, vel aeque eminentes, sed tantum unus, ut gradus Sacerdotii, quia actus, qui est consecratio Eucharistiae, est nobilissimus, et alii Ordines sunt nobiles et eminentes, quatenus ordinantur ad istum actum, et ministerium Eucharistiae, secundum plus, et minus. Si igitur non sunt plures gradus eminentes necessarii in Ecclesia ad consecrationem Eucharistiae, vel dignam susceptionem ejus, videtur quod non sint nisi tantum septem Ordines. Si autem conficere non sit simpliciter excellentissimus actus in Ecclesia, sed posse constituere aliquem in illa eminentia, cui competit talis actus, tunc non sunt tantum septem Ordines, sed octo, quia Episcopatus tunc est specialis gradus et ordo in Ecclesia, cujus est Ordines omnes conferre, et per consequens omnes in istis eminentibus constituere.