REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Ordinationem esse Sacramentum novae legis. Ita Dionys. 5. Eccl. Hier. Leoop. 81. Greg. lib. 4. in lib. Reg. cap. 5. Concil. Calced. can. 2. act. 15. Flor. in dec. Eug. Trid. Sess. 13. can. 3. Bellarm. late lib. 2. de sacr. Ord. Castro vers. Ordo. Ponit definitionem hujus sacramenti, qua omnia ad ipsum pertinentia explicantur. Unitas hujus sacramenti est generis, quia sunt septem species. Ad secundum fatetur in primitiva Ecclesia tempore Apostolorum, aut prope, rarum fuisse quorumdam Ordinum usum; tamen Cornelius Papa, creatus anno 254. numerat omnes, et idem facit Concilium Roman. sub Sylvestro cap. 3. Vide in Oxon. hic scholium num. 12. Ad ult. docet primam tonsuram non esse ordinem, et bene, quia nec habet actum, nec a Conciliis inter Ordines numeratur. De 4. minoribus non omnes admittunt esse sacramenta. Ita Cajet. 1. tom. opusc. tr. 11. Nav. cap. 22. num. 18. Dur. hic quaest. Vide Vasq. 5. p. d. 245. cap. 2. et disp. 237. cap.
De tertio principali, an scilicet Ordo sit sacramentum? dico quod non, quia Ordo, ut dictum est, non est nisi quidam gradus eminens specialis in anima, et relatio, qua quis disponitur ad exequendum aliquem actum eminentem in Ecclesia, et non signum sensibile extra. Omne autem sacramentum est signum sensibile extra, proprie loquendo, nisi extendas nomen sacramenti, tam ad rem, quae est in anima, quam ad illam, quae extra animam est, et illo modo character potest dici sacramentum, quia per characterem est aliquis formaliter in tali gradu, et sic concederem, quod Ordo esset sacramentum proprie. Sed ordinatio, qua quis constituitur in determinato ministerio circa Eucharistiam, et collatio Ordinis per illa signa sensibilia, est sacramentum, quia est aliquod signum sensibile factum circa ordinatum, in quo signo sensibili confertur sibi character et ordo spiritualis, cui annectitur potestas, vel auctoritas spiritualis, ad exequendum actus excellentes in Ecclesia. Sic ergo patet ratio hujus nominis: Ordo vel ordinatio, ut est sacramentum, quia est collatio determinati ministerii per aliquod signum sensibile, sive collatio determinati gradus ad ministrandum
circa Eucharistiam facta, a ministro idoneo, certa verba cum intentione debita proferente, signans efficaciter ex institutione divina effectum gratiae invisibilis, quo ordinatus digne aliquod ministerium exequatur.
Ex illa descriptione patet quod materia hujus sacramenti est aliquod signum sensibile externum, vel ostensio gradus eminentis in aliquo signo visibili, ad exequendum aliquem actum excellentem circa corpus Christi verum, ut in ordinatione Sacerdotii materia est ostensio alicujus signi visibilis, ut impositio manus Episcopi super caput ejus; et in ordinatione Diaconatus datio, vel traditio codicis Evangeliorum; et in Subdiaconatu traditio calicis, vel patenae; et sic de aliis, quibus omnibus conjungitur potestas aliqua determinati servitii circa Eucharistiam consecrandam.
Et Sacerdoti quidem confertur duplex potestas in Ordine sacerdotii, in aliquo signo sensibili uno, scilicet ad conficiendum corpus Christiverum, et absolvendum corpus Christi mysticum secundum unam opinionem. Si vero non simul, nec in uno signo sensibili, sed in pluribus confertur illi haec duplex potestas, ut dicit alia opinio, tunc debet dici quod Episcopus primo confert ei auctoritatem conficiendi corpus Christi verum; deinde auctoritatem absolvendi corpus Christi mysticum, sicut Christus prius fecit Apostolos sacerdotes in Caena, ubi dedit eis potestatem super corpus Christi verum conficiendum, et si tunc fuissent mortui, fuissent veri Sacerdotes Christi sine auctoritate absolvendi corpus Christi mysticum, quam postea dedit eis post resurrectionem, Joan. 20. Quorum remiseritis, etc.
Sic igitur patet in genere quid est materia hujus sacramenti, quia ostensio alicujus gradus eminentis in aliquo signo visibili, ad exequendum aliquem actum excellentem circa corpus Christi verum, est materia; et secundum diversas ordinationes sunt diversae ostensiones talium graduum in signis visibilibus. Forma vero hujus sacramenti secundum diversas ordinationes, et gradus eminentes in Ecclesia, sunt certa verba, quae sunt scripta in libris Episcoporum; alia quidem in ordinatione Sacerdotii, alia in Diaconatu, et sic de aliis, quorum verborum aliqua sunt necessaria, aliqua tantum ad ornamentum.
Minister vero idoneus ad conferendum Ordines, et maxime tres Ordines sacros, est solus Episcopus, quia interdum conferre quatuor Ordines inferiores committitur aliis quam Episcopis, ut Abbatibus et Prioribus, et ideo convenientius ponitur minister idoneus, quam Episcopus in illa descriptione priori quantum ad conferentem, licet ad Episcopum pertineat etiam ordinare secundum omnes Ordines ex officio.
Effectus vero propinquus sacramenti ordinationis, et res, est determinatus gradus eminentiae in Ecclesia, ad ministrandum circa Eucharistiam, vel character vel ordo, qui sunt res, et effectus propinquissimus, quem signat signum visibile, quod est sacramentum, et isti effectui semper conjungitur, quantum est ex vi sacramenti, effectus ultimus, et principaliter intentus, scilicet gratia invisibilis, gratum faciens, ac disponens ad congrue et digne exequendum actum convenientem tali gradui in Ecclesia circa Eucharistiam consecrandam. Sicut enim natura dat gradus, et dispositiones convenientes effectui principali, ut patet in organizatione corporis respectu creationis, et infusionis animae, sic Deus, cujus perfecta sunt opera, dat dispositiones ad effectus principales sacramentorum; sic igitur probatur quod ordinatio, vel collatio Ordinum, vel institutio in gradibus eminentibus Ecclesiae, est sacramentum, et quod tot sunt Ordines et ordinationes, quot sunt collationes vel institutiones in talibus gradibus praeeminentiae.
Quantum ad quartum principale, an scilicet Ordo, vel ordinatio sit unum sacramentum, vel plura? respondeo, quod quantum ad majorem divisionem sacramenti, qua scilicet sacramentum dividitur in septem sacramenta, sacramentum Ordinis, vel ordinationis, est unum, non simpliciter, sed tantum unitate generis, seu unum continens sub se septem ordinationes, vel ordines, ut genus, sicut substantia dividens ens est unum dividens, continens sub se multas substantias, scilicet corporalem et incorporalem, corruptibilem et perpetuam, et sic de aliis. Illo etiam modo dividitur virtus cardinalis in quatuor species: Fortitudinem, Temperantiam, Prudente am et Justitiam, quarum quaelibet ulterius dividitur in multas species. Probatur per Philosophum 2. Ethicorum. 3. et 4. et 5. quia sub justitia continetur tam distributiva quam commutativa, et sub istis aliae species specialissimae. Eodem modo de aliis, prudentia et fortitudine, et temperantia, et sicde aliis: et sic sacramentum Ordinis est unum genere, habens sub se plures species, septem scilicet ad minus, quae sunt diversae rationis, et alterius speciei, non tantum ejusdem rationis et speciei, et diversae numero. Probatur, quia numero differunt sacerdotium in illo, et in illo; igitur multo plus differunt sacerdotium et diaconatus, sive in eodem sive in alio: ergo unitas sacramenti Ordinis est unitas generis, et non unitas simpliciter, sed diversitas est simpliciter tanta diversitate, quot sunt species ejus. Sed qualis est iste ordo, vel ordinis unitas ? Dico quod unitas ordinis, quae est unitas generis, sive unitas secundum magis perfectum et minus perfectum, est simpliciter necessaria quantum ad finem, ad quem omnes ordines ordinantur, scilicet ad consecrationem Eucharistiae, quia per accessum vel recessum ab illo, sic dicitur una ordinatio perfectior alia. Sed quantum ad suscipientem sacramentum Ordinis, licet esset ordo necessarius in recipiendo gradatim Ordines, ut primo inferiores, et postea superiores, non tamen est alicui suscipienti talis susceptio Ordinis simpliciter necessaria, quia si primo ordinaretur Diaconus, et postea Sacerdos, non oporteret iterari alios ordines super eum, incipiendo a prima tonsura usque ad istas, quia necessitas observandi ordinate et suscipiendi istos gradus, nec est de Jure positivo Christi, nec Ecclesiae. Non Christi quia ipse in Caena fecit, et ordinavit Apostolos Sacerdotes, nullo Ordine priori suscepto ad hoc. Nec de Jure Ecclesiae, patet extra de clerico per saltum promoto, ubi habetur quod si aliquis non Diaconus vel Subdiaconus, promoveatur ad Sacerdotium, et ita ordinetur per saltum, non est sacramentum Ordinis sacerdotii iterandum, sed quod incaute est praetermissum, caute suppleatur.
Per hoc ad argumenta. Ad primum, cum arguitur quod tunc erunt tredecim Sacramenta, dico quod secundum primam divisionem sacramenti, non sunt nisi septem sacramenta: unum tamen dividentium continet sub se septem species diversas, quae possunt dici septem ordines, et ita possunt concedi stricte loquendo, tredecim Sacramenta, sicut substantia vel virtus continet sub se species multas et subalternas et specialissimas, et tamen est unum dividens entis, vel qualitatis.
Ad secundum, cum arguitur quod multi characteres non possunt esse in eodem subjecto, dico quod characteres illi et gradus eminentes, quibus annexae sunt diversae potestates et auctoritates exequendi diversos actus pertinentes ad Eucharistiam, sunt diversae speciei; posito etiam quod essent ejusdem speciei, nullum sequitur inconveniens, quia tales characteres non sunt nisi quaedam relationes; sed plures relationes ejusdem rationis possunt esse in eodem subjecto, ut plures paternitates in eodem patre, et multo magis plures relationes rationis, cujusmodi sunt characteres in anima, ut supra patuit.
Ad aliud, cum dicitur quod in primitiva Ecclesia et in veteri lege non erant nisi duo Ordines, scilicet Diaconatus et Sacerdotium, dico quod hoc est falsum, quia in primitiva Ecclesia erant omnes septem Ordines instituti a Christo immediate, et illos Christus in persona propria exercuit, et omnes actus illorum, sicut dicit Magister in littera ibi, Omnis actus, etc. quia illorum omnium praecessit figura in veteri Testamento, sicut ibi in cap. 1. Utilitatem, etc. In primitiva autem Ecclesia pauci erant adhuc conversi ad Deum, et ideo propter paucitatem illorum credentium sufficiebat tunc paucitas ministeriorum in Ecclesia, ut Diaconatus et Presbyteratus. Medio autem tempore, quando fides Ecclesiae erat multiplicata, Ecclesia multiplicavit ministros et officia, non tunc instituendo Ordines, quia omnes prius erant instituti a Christo, sed tunc illos quinque Ordines conferendo, quando erat necessarium illos conferre. Populus enim de novo tunc conversus nutriebatur lacte, et quasi quotidie communicabat, et non poterat tuncunus exequi omnes illos actus pertinentes ad susceptionem et dispensationem Eucharistiae. Imo quilibet in gradu suo habuit satisfacere, ut ille ad arcendum praecisum a communione fidelium, et ille ad effugandum daemones per exorcismos et orationes, et sic de aliis. Modo vero quando viget fides, etsi habeantur omnes isti Ordines, sed non sunt necessario ita distincti, sicut in medio tempore, quia fidelibus in Ecclesia nutritis solido cibo fidei sufficiunt tres Ordines ad omnia necessaria circa Eucharistiam exequenda. Dico ergo, quod in primitiva Ecclesia non omnes Ordines erant necessarii, sicut medio tempore et modo, quia quatuor minores Ordines simul in una ordinatione conferuntur, quia aliter eos conferri modo non est necessarium; tunc autem omnes conferebantur in Ordine Diaconatus et Presbyteratus.
Ad aliud de Dionysio et Isidoro, dico quod Dionysius accipit Ordinem proprie primo modo dictum pro dignitate includente plures actus tales, vel plures gradus eminentes, quomodo nos non loquimur in proposito, licet aliquo modo posset sustineri quod essent novem Ordines.
Ad aliud de Tonsura prima, dico uno modo, quod non est Ordo, nec res sacra, quae formaliter significatur per sacramentum, quia essent octo Ordines. Et cum probas quod sic tonsus gaudet privilegio Clericali, respondeo quod sicut Religiosus profitendo aliquam regulam gaudet privilegio Religionis, etiamsi sic laicus in Religione, ita laicus suscipiens primam tonsuram gaudet privilegio ordinatorum, non quod sit ordinatus, vel quod susceperit rem sacram, sed suscepit aliquam dispositionem congruam ad Ordinum suceptionem.