REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum sexus muliebris, vel oetas puerilis impediat susceptionem Ordinum.
D. Thom. in addit. quaest. 39. art. 1. et 2. et hic quoest. 1. art. 2. D. Bonavant. art. 2. q. 1. et 2.
Richard. art. 3. et i. Vasquez 3. part. disp. 245. cap. 1. et disp. 246. c i. Bellum. lib. 1. de sacrament. Ordin.
Quod non. Ad Galat. 3. scribitur: In Christo Jesu, non est masculus, nec foemina, nec servus, nec liber; igitur nec sexus, neque conditio videtur impedire susceptionem Ordinum. Et ibidem dicitur quod Christus principaliter ordinat; ergo, etc. Deinde, alia sacramenta non excludunt quin uterque sexus vere recipiat; patet inductive in omnibus per id, quia aeque possunt ministrari mulieribus sicut viris.
Item in Can. distinct. 32. cap. ultimo, Presbytera, et 1. cap. mulieres Presbyteras, et 27. quaest, 1. dicitur quod Diaconissa non debet ordinari ante 40. annos; ergo mulieres possunt accipere Ordines principales, ut Diaconatus et Presbyteratus.
Item, quod aetas puerilis non impediat susceptionem Ordinis, probatur, quia pueri possunt recipere alia sacramenta imprimentia characterem, ut Baptismum et Confirmationem; ergo et sacramentum Ordinis, quod etiam imprimit characterem.
Item, ordinatus minoribus Ordinibus infra annos discretionis non est postea reordinandus, sicut habetur, Extra de Clerico per saltum promoto, quod non est verum, nisi tunc vere Ordines illos suscepisset.
Contra, quod sexus muliebris impediat susceptionem Ordinis, patet in Decretis, distinct. 23. Sacratas Deo foeminas vel Moniales, sacra vasa, vel sacratas pallas contingere, vel incensum circa altare deferre, nullatenus permittimus, etc. quia omnia talia eorum
ministeria reprehensione et vituperatione plena esse nulli sapienti dubium est. Sed quod impedit contrectare, vel contingere sacra, multo magis impedit susceptionem Ordinum; ergo si sexus impediat primum, et secundum.
Item, Sacerdoti inhibetur nutrire comam, quia debet tonsari, sive tonderi in gloriam dist. 13. de cleric. Et Extra de vita et hon. cler. Si quis. sed de mulieribus habetur 1. Corinth. 11. Turpe est mulieri tonderi, nam si comam nutrierit, gloria est illi; igitur cum non possit ordinari, nisi primo tondeatur, talis tonsura esset in ignominiam ejus, et non in gloriam.
Item, quod aetas impediat, habetur distinct. 77. Subdiaconus non minus quam viginti annorum ordinetur et cap. sequenti: Placuit, dicit Canon quod ante annos 25. Diaconi non ordinentur, nec virgines consecrentur, et Lectores populum non salutent.